Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

E quibus

Canon quartus

non vere

Episcopumsquia non

licitὸ licet valide ordi

natum a

Et ordinationes ab eo factas irritat , quia non licite , licet validd

88 De sacris Ecclesiae Conciliis.

Quaeres sorte I. circa Canones istos, quid qctava Synodus intelligat Canone q. dum Photium numquam Episcopum fuisse declarat, & ordinationes ac consecrationes ab eo factas irritas esse denuntiat λ numquid enim Photius non vere fuit ordinatus seu consecratus Episcopus a Gregorio Syracusano vero Episcopo & si vere consecratus filii Episcopus, cur non Episcopus si Episcopus, cur irritae ordinationes ejus p Resp. octavae Synoda mentem esse hoc Canone q. dicendi tantum , Photium numquam

Episcopum Hille, quoad jurisdietionem & legitimum suae potestatis Episcopalis usum; sed non afferendi, eum non fuisse vere Episcopum quoad dignitatem & characterem Episcopalem, hoc est, non negat Photιum vere ordinatum filisse Episcopum , sed eum legitime ordinatum suis se negat ἔ non nesat eum vere Ordinatum suisse Episcopum , quia ordin, tum a Gregorio Syracusano vere Episcopo ; scd negat eum legitimedi licite ordinatum , quia ordinatum a Gregorio Syracusano Episcopo quidem, sed canonice deposito, exauctorato & anathematiZato, ac proinde impedito ab omni legitimo & licito suae potestatis Episcopalis usu, ac consequenter Photius ab eo ordinatus vere ac valide ordinatus filii, sed non licite ac legitime. Unde est quod Ioannes VIII. summus Pomtisex restituens Photium, eum restituit absque nova ordinatione ulla , quia validam, quamvis non legitimam ejus supponebat ordinationem. Instabis. Si vere Episcopus fuit Photius, cur ergo ordinationes ab eo factas irritas esse declarat octava Synodus hoc praefato Can. q. Resp. Synodum octavam eas irritas declarare, non quia non validas, sed quia nec licitas nec legitimas. Fuere quidem validae, quia a Photio vere Episcopo; sed non licitae nec legitimae, quia a Photio Invasore illegitimo, &in anathemate existente Episcopo. Urgebis. Si validae fuerint ordinationes a Photio factae, & vertis Episcopus fuerit Photius, cur eas reprobat Adrianus II. in epist. ad sinatium Patriarcham Constantinop. quae habetur Aetione a. huius octavae Synodi ,& Gregorium Syracusanum, Photium, & quos Photius ordinavit, ab Episcoporum numero & dignitate sequestrat dicens inter alia r auιa Photius vir forensis curialis Neophytus, iri vasor at ove adulter, necnon anathemate condemnatus existens mbιι habuit, nihil dedit, nisi fortὸ damnationem habuit 'am se sequentibus propinaverit . Resp. Adrianum II. ordinationes a

Photio saetas reprobare, non quia invalidas, sed quia illegitimas & illic, tis r & dum ait Thol um nihil habuisse, nihil dediste, hoe ita dicit ut intendat dumtaxat Photium nihil habuisse de legitima ordinatione, sed non ita ut intendat eum nihil absolute habuisse de ordinatione in se ει quoad

substantiam & valorem spectata ; valide enim fuerat ordinatus a Gregorio Syracusano , licet deposito & anathematirato ; Gregorius enim ille qua tumuis depositus & anathematiZatus , non amiserat characterem Epist palem; ergo potuit illum transfundere in Tholtum, ordinando sive consecrando illum i & pariter Phor us licet anathematiZatus, non amisit illum;

ergo potuit illum in alios transfundere, & illos valide , licet non licite

consecrare.

3 Quaeres a. num Canon II. reprobans promotiones & consecrationcs

Episcoporum , potentia & mandatis Principum factas, repugnet Regiae Episcoporum nominationi in Gallia fieri solitae. Resp. negative r ratio est, quia hoc Canone reprobat solum octava nodus Episcoporum promintiones vel consecrationes versutia, malis artibus, yel tyrannide Principum - - factas,

92쪽

Liber quintus . . - 89

factas, iton aut&n alias a Principibus iure patrocinii & tuitionis Ecclesiae, vel ex privilegio & Ecclesiae concessione factas, quales sunt illae Episco Porum promotiones, quos summo Pontifici in Gallia nominant Christia.

nissimi Reges. . . . . . r

Instabis. Canon aa. anathematizat Laicos Principes, qui se Epitcoporum electionibus immiscent; ergo videtur ille Canon Regiam etiam Episcoporum nominationem reprobare. Resp. perm. ant. neg. conseq. ad hoc enim ille Canon tendit tantum , ut electionum libertatem restituat; non

tamen ut jus nominandi ab iis auferat, quibus de jure vel ex privi gici competit, quale est in Gallia Regiae nominationis jus.

De Concilio Lateranensi I. anno II 22.

Sub callisto II. m. Pont. pro tollenda sacerdotii ct Imperii discord a , ex usurpatis Beneficiorum invesituris orta ; oe pro ineundo sacro Ierosolymitano vel Hispanico in Saracenos bello. OUamvis generalis octava , sive Constantinopolitana quarta Synodus Canone 12. laicis Principibus ac potentibus sapienter inhibuisset omnibus , ne se Episcoporum electionibus vel promotionibus immisce rent; fuere tamen Principes, Imperatoresque nonnulli, qui Episcopatus, Abbatias, Ecclesiaeque beneficia caetera conferendi jus ita sibi perperam

usurparent, ut ea turpi ac damnabili mercatu venalia facerent, & indignis percepe conferrent : unde varia oriebantur in Clcro mala; contra quae , ut par erat, insurrexere summi Pontifices, & praecipue Gregorius VII. Ecclesiasticae libertatis vindex acerrimus, qui octavae Synodi renovans C nonem et a. Clericis inhibuit omnibus , ne quis e manu Imperatoris, Ringis, vel alterius Laicae personae benencii cuiuscumque sumeret investituram , hoc est, beneficii collationem a Principibus Laicis per baculum de annullim fieri consuetam. Henricum quoque Impcratorem huius nominis quintum saepe literis & Legationibus paterne monuit, ut ab huiusmodi beneficiorum investituris, nec non a simonia , aliisque sceleribus abstineret; verum cum obstinatus ille nedum Gregorii VII. sed de Gregorii successorum, nimirum Vιctoris III. Urbani II. Paschalis II. & Gelasi IL imo & istorum omnium successoris callissi II. monita contemneret &anathemata , verisque Pontificibus illis pseudo-Pontifices opponeret , Guibertum modo , modo Burdinum , Guibertum scilicet Gregorio, Vbctori, Urbano & Paschali ; Burdinum vero Gelasio, ejusque successori Callisto. Tandem anno Christi Har. Callistus II. E Gallia, ubi Cluniaci post G

Iactum electus, Romam veniens, capto & in carcerem ad poenitentiam dintruso pseudo-Pontifice Burdino, Aldebertum Archipraesulem Moguntinum adversus Henricum Imperat. in Germania Legatum constituit; i Rite ita strenue suae Legationis munus implevit, ut Saxones universos, EpiscopOS Principes & Catholicam plebem adversus Henricum commoverit , dcingem

Lateranen

sis primi

93쪽

. 9o De sacris Ecclesiae Conciliis.

ingentem exercitum paraverit; qui cum ab eius castris non procul abesset, singulari Dei beneficio factum eit, ut non ad pugnandum, sed ad deliberandum de pace inter Pontificem & Imperatorem ineunda , I 1. ex utraque parte fuerint electi viri primates, qui V villeburgum accessere t ibique post varia per continuam hebdomadam habita comitia, cum Imperatore convenere de tollendo omnino icclesiae schismate, mittendisque hunc in finem ad Callistum Romanum Pontificem Legatis , qui illum enixe rogarent, ut ad subiliendam & firmandam Ecclesiae pacem , generale Conc, hum indiceret. Hanc pacis Legationem incredibili cum staudio suscepit pacis amans unius Pontifex Callistus secundus , auditosque oratores ad Imperatorem illico remisit una cum Legatis suis , Lamberto scilicet Cardinali Oiliensi Episcopo, & duobus Cardinalibus aliis, qui de pacis conditionibus cum Imperatore convcnirent: dumque apud V ormaciam in Germania conveniunt , hoc ipse Romae Generale Concilium in Lateranensi S. Ioannis Ecclesia celebrandum indixit anno a Iaa. unde Lateranense primum

vulgo dictum Concilium istud; cui interfuit ipse Callistus secundus summus Pontifex cum trecentis & amplissis, telle Sittactio Abbate Sandion siano; imo si crudamus Pandulpho Callisti secundi vitam describenti, cum nongcntisnonaginta septem Patribus, Episcopis , vel Abbatibus. Quo in

Concilio , poli habitum V vormaciae conventum inchoato , anno luxta ab. Coss. II 23. postque reversos Imperatoris oratorcs, & Callisti II. Cacdinales Legatos In quo 1. Probata tuere & confirmata pacis conventa, sive concordata Uvomm . ii , '' niaciae decreta, hoc est receptae fuere & approbatae inter Pontificem de' in .esii. Imperatorem ineundae pacis conditiones , in eo praesertim sitae, ut Impe-L inter rator investituras I omanae restitueret Ecclesiae, summus Pontifex vicistimis Imperatori concederct Regalia per sceptrum tradere , hoc es , ut Impc- PV i ator liberas Ecclesiat rclinqueret Episcoporum & Abbatum electiones , summus vero Pontis ux Imperatori permitterct, ut electis Regalia per sceptrum daret, sacrasque electioncs inspiciendi, & saniori parti assentienda ius haberet: ut sic iis quae sunt Dei Deo , & quae Caesaris Caesari redditis, firmissima stabiliretur inter Sacerdotium & Imperium concordia . Quae pacis conditiones finito Concilio hiere utrimque receptae, & utrimque mutua subscriptione firmatae, Ῥuxta tenorem qui sequitiir: Ego Henricus, Dei gratia umanorum Imperator Iagustus, pro amore Deio Iane a Romana Ecclesia , o Domιni Papa calliuι , ct pro remedio ant-ma mea, dimitto Deo cir sanctis eius Apoliblis Petro CT Faulo , Ducta Otholia ae Ecclesia omnem invenituram per annutum oe baculum, cP concedo in omnibus Ecclesiis fieri et onem ct liberam consecratιonem, possessiodes Regalia Beati Petri . sua d princ ρio huius dιjcordia usque ad hodiernum diem ablata Iunt qua habeo, eidem saucia Romanae Ecclesia restituo ; qua autem

non habeo, ut restituuntur fidei ter iuvabo. Possessiones etiam omnium aliarum Ecclesiarum Principum, Er aliorum tam clericorum quam laicorum , consilio

Principum ct iustitia, quae habeo ut reddantur, fideliter iuvabo; s do veram portem Domιno Papae callido , sanctae Romanae Ecclesiae, oe omnιbus qui mpa te ipsius sunt vel fuerunt , in quibus sancta Romana Ecclesia auailiumposiolaverat, Iideliter 1uνabo. Ego Callistus servus servorum Dei, tibι dilecto filio Henrico , Det gratιa Roma r. m I ιratorι Augusto , concedo elestiones Episcoporum σ Abb

94쪽

Liber quintus. 91

tum Teutonici Regia, qua ad regnum pertinent in praesentia tua , fieri a Pesermonia ct aliqua violentia; ut si qua inter partes discordia emerserit, Mear polιtani Pro.incialium consilio vel iudieici, faniori parti asse um ct aax, lium praebeas. Electus autem Regalia per sceptrum a te recipiat, exceetis omnibus qua ad Ecclesiam Romanam pertinere noscuntur , oe qua ex his sure tibi debet faciat: ex aliis vero partibus Imperii eonsecratus, infra sex menses Regalia per sceptrum a te recipiat. De quibus vero mihi querimoniam feceris, secundum oscιι mer debitum, aiaxilium meam praestabo. Do tibi veram pacem, oe omnibus qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordia . Data anno milesimo centes o vigesimo se Mo , nono Kalendas Octobris. Quibus pacis conditionibus sive conventis , ob multitudinis infinitae comventum in loco campestri iuxta Rhenum lectis , datus & acceptis , Lambertus Card. Ostientis Episcopus & sedis Apostolicae Legatus Imperatorem cum exercitu caeterisque schismatis labe pollutis absolvit ab excommunicatione, Oe vi communionem Ecclesiae recepit, ut constat ex io. Concili rum tomo edit. Labb. ubi de conv. V vorm. & de Later. Conc. Ι.

a. Hoc in Concilio Lateranensi primo rescidit lammus Pontifex Calli- Et restictas omnia Burdini pseudo-Pontificis acta , hoc est omnes ordinationes a di omnia Burdino Antipapa, ex quo a Romana Ecclesia damnatus est , vel ab Episcopis per i sum consecratis factas, irritas esse decernit. tiseis actita 3. Ut Schismaticorum iactionibus labefactatam di pene collapsam Ecclesiae disciplinam restauraret, ia. infra positos edidit Canones, quorum unus e praecipuis undecimus est, de bello sacro Ierosolymitano vel Hispanico contra infideles Saracenos ineundo. CANONI. Et Can Per pecuniam in Ecclesia ordinari di promoveri quemquam prohibet a nes editiis. sicque ordinatum vel promotum acquisita privat dignitate.

Nullum in Praepositum, vel Archipresbyterum assumi posse decernit , nos bello. nisi Presbyterum; sicut nec in Archidiaconum, nisi Diaconum.

Presbyteris, Diaconis, vel Subdiaconis concubinarum & uxorum comturbernia peniteta interdicit, aliarumque mulierum cohabitationem, pra ter matrem, sororem, amitam, vel materteram , aut alias huiusmodi ,

de quibus luste non possit oriri suspicio , iuxta Nicaeni Concilii Canin

Rerum Ecclesiasticarum, sive possessionum dispensationem, sive dona' tionem Principibus, aliisque Laicis vetat sub poena sacrilegii. CANON V-Consanguineorum coniunctiones divinis humanisque legibus prohibitas vetat, di infames esse declarat.

95쪽

De sacris Ecclesiae Conciliis.

CANON VII. Ab Archidiaconis, Archipresbyteris, Praepositis , vel Diaconis curam animarum , vel Praebendas conferri vetat, une judicio vel conscissu Episcopi, sub poena excommunicationis. CANON VIII. Ut Romanae Ecclesiae possessiones se ras reddat & tutas , Beneventanam B. Petri civitatem invadentes anathematiZat.

C A N O N I X. A suis Episcopis excommmicatos , ab aliis Episcopis vel Abbatibus

in communionem recipi vetat,

Episcopum non canonice electum consecrare vetat , sub poena depositionis consecrantis & consecrati.

Christianis, ad pugnandum contra Infideles Ierosolymam pergentibus indulgentias concedit, eorumque familias & bona sub beati Petri & Eerieliae Romanae protectione suscipit, lato in invasores & praedones anathemate : Cruce vcro signatos . seu eos qui pro Ierosolymitano vel Hispani- .co itinere , Crucem sibi in vestibus posuisse noscuntur , & viam dimisis, se, Cruces resumere, & viam ab instanti Paschate usque ad proximum sequens perficere jubet sub poena excommunicationis, eorumque terraS in-xcrdicto subiicit. CANON XII. Vetae, ne porticanorum, id est peregrinorum in porticibus urbis Romanae residentium, & sine haeredibus morientium bona pervadantur.

Decernis, ut si quis treugam sive inducias a privatis bellis auctoritate Ecclesim indictas fregerit , & ter monitus satisfacere contempserit; Episcopus vel cum Metropolixani consilio , aut cum duobus, aut cum uno vicinorum Episcopo , in rebellem anathematis sententiam dicat, & perscriptiiram Episcopis circumquaque deminuex.

CANON XIV.

Oblationes Ecclesiis saetas, a Laicis auferri sub poena anathematis vetat; Ecclesiasque ab iisdem incastellari, seu usirpamit sibi proprias, aut in se vitutem redigi prohibet. CANON XV.Falsae monetae cusores tamquam maledictos, & pauperum oppressores yc Rcipublicae perturbatores, a Fidelium consortio removet. CANON XVI. Eadem poena castigat eos , qui Romipetas & Percgrinos Apostolorum limina N ahorum Sanetorum Oratoria visitantes capere vel spoliare , MMcIc atores Novistelloniorum seu Paedagiorum exactiombus molestare tentaverint, doncc satiolacerint . . . . C MDissiligod by Coos

96쪽

Liber quintus. 9 CANON XUII.

Interdicit Abbatibus & Monachis publicas poenitentias iniungere, inti mosque visitare, eis scilicet Sacramenta ut a miniitrent, unctiones face re, & Missas publicas cantare ; jubetque ut Christina & oleum infirmo. rum, consecrationes Λltarium, ordinationes Clericorum ab Episcopis, in quorum Dioecesibus manent, accipiant.

CANON χVIII. In parochialibus Ecclesiis Presbyteros ab Episcopis constitui jubet, ipsis

de animariim cura responsuros ; eos vero , qui decimas & Ecclesias a Laicis absque Episcoporum consensu susceperuat, canonicae subiicit ultioni .

CANON XIX.

Servitium quod Monasteria, aut eorum Ecclcsiae a tempore Gregorii VII. Episcopis hucusque secere, confirmat; possessiones Ecclesiarum tricennales, Abbates & Monachos habere prohibet.

Anathematizat eos, qui Ecclesiis, earumque bonis ac personis, scilicet Clericis, Monachis, Conversis, Oratoribusque molestiam intulerint.

Presbyteris, Diaconis, Subdiaconis, & Monachis concubinas habere, seu matrimonia contrahere penitus interdicit, contracta dirinui, & contralientes, juxta Canones, puniendos esse decernit.

Alienationes possessionum Ravennatis Exarchatus, & generaliter omnes alias bonorum Ecclesiasticorum, quocumque modo & a quocumque factas damnat & irritat; similiter & ordinationes ab Episcopis sive intrusis. sive canonice electis absque communi Clericorum Ecclesiae consensu, sive per simoniam factas, irritas esse declarat. Id sine dubio , non tuoad charmiserem, sed quoad privilegium, executionem ct exercitium ordinιs Intelligem dum esse, notandum. Quaeres primo quis fuerit ille Burdinus , cujus ordinationes irritas esse decernit Canon sextus. Resp. quis fuerit & cuias, fuisse dubitatum ab auctoribus antiquis ; quidam enim cum Hispanum natione fuisse dixere, sed ut notat Stephanus BalaRius in notis ad Can. Conc. Later. I. huic sentemtiae repugnat Rodericus Archiepiscopus Toletanus, vetustus Hispanicae historiae scriptor, qui eum patria Lemovicem fuisse docet, sed in Hispaniam abductum a Bernardo Archiepiscopo Toletano, Ibique postea, ut alunt alii, suae industriae viribus suisse ad Archiepiscopalem Bracarensis Ecclesiae sedem evectum. Sane vir magnus fuit Burdinus , adeo ut Lemovices meos pudere non debeat huius viri, nisi prioris vitae sanctitatem infelici schism, te scedasset, inquit ibid. Idem Best Eius Lemovix. Quaeres quinam fuerint illi porticani, de quibus agit Canon duodecimus Resp. aliquos esse qui velint, porticanos illos suisse Portuenses, sive Romani portus incolas; ita ut porticani fuerint dicti a portu, sicut Africani ab Africa, Anglicani ab Anglia, & similes alii. Sed hoc ita esse negant aliqui, ex co quod numquam Ostientis portus Incolae in Pontificum comstitim Diuitigod by GOrale

97쪽

94 De sacris Ecclesia Conciliis.

stitutionibus aut diplomatibus suerint porticani vocati, sed semper & im variabili vocabulo, Portuenses ubique dicti: unde rectius arbitrantur alii, per Porticanos intelligi peregrinos de advenas illos, qui in Romanae urbis porticibus recipiebantur & hospitabantur; unde Porticani a porticibus dicti r erant enim Romae ante Barbarorum vallatio nes & incendia, ingentes porticus, in quibus peregrini recipiebantur di advenae, teste Sigonio in hist. Italiae ; & illorum peregrinorum his in porticibus degentium , ab intestato & sine haeredibus morientium bonasibi Urbis praefectus vindicabat, Callisti II. temporibus ι quam pravam consiletudinem sive abusum aboler contendit hoc Canone summus ille Pontifex.

De Concilio Lateranensi II. anno II 39. Sub Dinoeentio II. m. Pontifice , contra schima Petri-Leonis Antipapae , haereticosque Petrobusanos er Arnaidissas. oe pro restauranda

collapsa Ecclesia disciplina.

Concilii

UT hujus Concilii causa praecipua pateat & occasio , ex historia E

clesiastica breviter praenotandum est, Honorio II. Romano Pontifim Callisti II. successore e vivis rapto, maiorem Cardinallium partem Gregorium, sancti Angeli Cardinalem Diaconum, tu summum Pontificem et gisse, eumque Innocentrum II. nominasse; reliquos vero Cardinales nummro pauciores Petrum Leonis potentissimi civis Romani filium elegisse , & Anaclatum II. appellasse , qui pseudo-Papa propinquorum innixus viaribus, Basilicam sancti Petri, caeturasque Urbis invasit Ecclesias: sicque Innocentius II. canonice licet electus , una cum cardinalibus ex urbe Romana coactus discedere . in Gallias se contulit, ubi 1 Christianissimo Rege Ludovico VI. bcnigne receptus de honorifice, ut verus ac legitimus Christi Vicarius ; similiter & a Lotharis Imperatore, Galliae Regem imblato, necnon ab Henrico Angliae Rege, aliisque permultis Principibus, ac regionibus , teste S. Bernaria huius schismatis debellatore , re Innocentii II. defensole strenuissimo , & de illo dicente Epist. Ia v Merit' illum reopit Ecclesia , cuius opimo clarior oe electio sanior iuventa est, nimirum elgentium numero vincens oe merito. Porro Innocentius ΙΙ. ex Gallia in Italiam reversus, Lothacii viribus adiutus Schismaticos repressit , momioque tandem Petro pseudo-Papa, illius in locvina Schismaticis subsectus cit alter , Itictorque nomine dictus; qui Pontificalibus depositis vestibus , ad Innocentium II. properavit, eumque ut verum ac legitimum Pontificem agnovit; sicque extinctuin schisma, & ex parte reddita est Eccletiae paX. Vertim quia non soli Ecclesiae pacem turbabant Schismatici, sed etiam Haeretici, Petrus de Brisis, istiusque sccutus errores caraesdus Brixtensis , allerentes inter alia , Baptilina nihil prodesse parvulis , Templa est e dc- struenda, confringendas Cruces, dc similia ampla alia ; ideo ad iis omnibus medendum Ecclesiae malis, convocatum est Concilium illud generale ex universis Christiani orbis partibus , anno II 38. Romaeque celebratum in Lateranensi Basilica; unde Lateranense II. anno II 39. ab ipso Innocet

98쪽

tio II. per seipsum Praeside, & praesentibus mille circiter Patribus; in quo tria ista potiminum gesta. r. Rescissa fitere & irritata omnia Petri Leonis pseudo-Pontificis acta. 2. Damnati cum sitis haeresibus Petrus de Bruis . Arnaidusque Brixiensis cum sequacibus. r. Denique pro restauranda diuturno schismate collapsa Ecclesiae disciplina, triginta Canones editi vel saltem octo supra viginti, pro Ecclesiae disciplina; alii duo, vigesimus tertius scilicet & trigemmis contra Haereticos vel schisinaticos, qui sere idem si int, ac Canones Concilii Rhemensis, cui praeibit & ipse Innocentius II.& in quo pseudo-Papa Anactetus II. uni cum fautoribus Schismaticis

excommunicatus est anno LII a.

Rerum sacrarum , Sacramentorum vel dignitatum emptores , vendit res , ipsosque interventores execratur, male partis honoribus privat, infamiae nota percellendos esse declarat; & nec pro pastu, nec sub obtentu alicujus consiletudinis, ante vel post quid exigi vel dari debere declarat, quia simoniacum est.

CANON III. A suis excommunicatos Episcopis , ab aliis recipi prohibet sub poena

excommunicationis.

Clericos vestium superfluitate , scissura , colore , vel in tonsura, aut sorma intuentium aspectum offendentes, si moniti ab Episcopis emendari noluerint, Beneficiis Ecclesiasticis privandos else declarat.

In quo Canones editi suere 3 o. sellieet pro restauis randa Ee-elesiae disciplina 28.

Quod in Concilio Chalcedonensi, Canone ai. constitutum est, irrefragabiliter observari praecipit; ut videlicet decedentium Eeiscoporum bona a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus Ecclesiae & successoris sui in libera oeconomi, & Clericorum permaneat potestate. CANON VI. Subdiaconos, Diaconos, & Presbyteros uxorcs ducentes, vel concub, nas habentes Ecclesiastico privat Beneficio. CANON VII. Gregorii VII. Urbani II. & Paschalis II. renovans decretum , praecipit , ne ullus eorum Missas audiat, quos uxores vel concubinas habere

cognoverit.

CANON VIII. Id ipsum quoque de Sanctimonialibus neminis, si , quod absit, nimbere attentaverint, observari decernit. c. .. . . CANON IX. Monachis & Canonicis regularibus prosessis, ius civile seu leges & medicinam, temporalis lucri gratia, addiscere, exercere, di Patronum age

99쪽

9s De sacris Ecclesiae Concilili.

CANON X. Decim s Ecclesiarum a saecularibus Laicis possideri vetat. CANON XI.

Praecipit, ut Presbyteri, Clerici, Monachi, peregrini, mercatores, &rustici euntes & redeuntes, & in agricultura persistentes, & animalia cum quibus aratur, & semina portantur ad agrum, ac oves omni tempore se- citri sint.

CANON XII. Τreugam , sive inducias a privatis bellis, certis diebus inviolabiliter observari jubet, sub poena anathematis. CANON XIII. Usurarios infames haberi iubet; & nisi resipuerint, Christiana privat

sepultura.

CANON XIV.

Detestabiles illas nundinas , vel serias prohibet, in quibus milites ex condicto convenire solebant, & ad virium ostentationem congredi, uncichominum mortes saepe , & animarum pericula contingebant ; jubetque hoc in congressu mortuis gladiatoribus poenitentiam & Viaticum Poscentibus non negare, sed christianam sepulturam.

CANON XV. Ait, quod si quis suadente diabolo hujus sacrilegii reatum incurrerit,

quod in Clericum, vel Monachum violentas manus injecerit, anathematis vinculo subjaceat, & nullus Episcoporum illum praesumat absolvere, nisi mortis urgente periculo ; donec Apostolico conspectui praesentetur, & eius mandatum luscipiat. Prohibet etiam sub eadem poena, in eos manum mittere, qui ad Ecclesiam vel Coemeterium confugiunt.

CANON XVI.

Quoniam honores Ecclesiastici, sanguinis non sunt sed meriti, & E clesia Dei non haereditario jure aliquem, neque secundum carnem succe forem expectat, scd ad sua resimina S: ossiciorum suorum di ensationes honestas, sapientcs & religiosas personas exposcit ; ideo prohibet Ecclesiastica Beneficia haereditario jure possideri i quod si quis ea sic obtinere tentavcrit, eum debita plecti poena , N postulatis carere iubet. CANON XVII. Incestra consanguineorum coniunctiones in usum versas, quas sancto- Ium Patrum instituta, & sacrosancta Dei detestatur Ecclesia, fieri prohibet. CANON XVIII. Incendiarios , cisque consilio, praecepto uci auxilio faventes excommunicat, Christiana sepultura privat, nec absolvendos esse decernit, nisi pro facultatibus resarcito damno, & iniimcto in poenitentiam onere permanendi in servitio Dei, seli in bello sacro Ierosolymis, aut in Hispania per

annum Integrum.

CANON XIX. Archiepiscopum vel rpiscopum hoc relaxantem damnum, restituere, dc per annum ab ossicio Episcopali jubet abstinere. Diuitigod by GOrale

100쪽

Liber quistus.

C A N O N X X. De hoc tamen, aliisve criminibus facultatem jus dicendi, consultis Λ chiepiscopis & Episcopis, non negat Regibus & Principibus. CANON XX LPresbyterorum filios ab Altaris ministeria removet, nisi Coenobilicam vel Canonicam fuerint professi vitam.

CANON XXII.

Sacerdotes monet , ut circa falsas Laicorum poenitentias invigilent , quaeve sit falsa podnitentia , notat.

CANON XXIII.

Illos, eorumque fautores, qui Religiositatis speciem simulantes , E charistiae Sacramcntum , Baptisma parvulorum , Sacerdotium , aliosque ordines , & Matrimonium damnant, tanquam haereticos ab Ecclesia Dei repellit & damnat .

CANON XXIV. Pro Chrismate, oleo sacro, Christianaque sepultura pretium exigi

vetat.

CANON XXV. Beneficium Ecclesiasticum de manu Laici accipi vetat; & si quis acceperit, indigne suscepto eum privari jubet, quia iuxta SS. Patrum decreta , Laici quamvis Religiosi sint, nullam tamen disponendi de Ecclesiasticis facultatibus potestatem habent. CANON XXVI. Sub habitu Sanctimonialium , foeminas aliquas nec S. Basilii, nec S. Benedicti, nec S. Ausustini regulam servantes , in privatis domibus haebitare , & viros hospitio recipere solitas arguit ; di ne id ulterius fiat, sub poena anathematis vetat. CANON XXVII. Sanctimonialibus prohibet, ne simul cum Canonicis vel Monachis in unum Chomm conveniant ad psallendum. CANON XXVIII. Desunctis Episcopis, Ecclesias ultra tres menses vacare prohibet ἰ V tatque ne Cathedralis Ecclesiae vacantis Canonici ab electione viros Religiosos excludant, alioquin irrita maneat electio. CANON XXIX. Mortiferam , Deoque odibilem Ballistariorum & Sagittariorum artem adversus Christianos exerceri sub anathemate prohibet. - . . CANON XYx. ordinationes a Petro-Leone Antipapa, caeterisque Schismaticis saetas,

Irritas elle declarat. Appar. Annati T. H.

NO Penestiis mus est e . tra Ballista. os, & ulistimus ad rem te indenda Petri-Leoinnis pseudo Pontifieis acta

SEARCH

MENU NAVIGATION