Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sx PETRI JOAN. PER PINIANI fundant. Accipio tamen excusationem , modo quam citissime , quod commodo tuo fiat , eos ad me mittas. Nam quod vereris, ut expectationem de te concitatam possis explere , vide ne , dum modestus haberi studes , parum de nobis amice existimare videaris. Quid enim ὸ sic nos intelligentiae communis expertes esse putas, ut quantum a quoque sperandum sit, videre nequeamus λ aut tam parum studiosos tui , ut quemadmodum nobis satisfacias , vehementer sit tibi laborandum λFacis tu quidem quod te decet , ut nihil ate , nisi simma industria elaboratum atque perfectum , exire patiaris. Verum sic habeto , tantam esse omnium nostrum erga te benevolentiam , eam de ingenio & doctrina tua existimationem , ut si quid minus dignum tuo nomine editum a te fuisse

videremus , id quod accidere nullo modo posse intelligo , sed si quid a te elucubra tum , scriptorum tuorum dissimile , forte

legeremus, noluisse te potius tantum contendere , quantum posses , quam quantum eontendisses, efficere non potuisse crederemus. Vale.

102쪽

ALI Quo T EPISTOLAE.

conjunctio ferre potest λ nec veretur, ne tam longa intermissione literarum languescat amor nullo congressii , nullo sermone , scribendi duntaxat mutuis ossiciis excitatus nam a mense Februario anni

superioris nihil ego prorsus ad te literarum dedi. Tu post eam epistolam , quam eo dem anno XI. Cal. Maij cx itinere scripsisti ; num quid aliud ad me, nescio , illud certe scio , accepisse me omnano nihil. Itaque tametsi tibi, tuisque omnibus

non secus esse spero , quam volumus ambci tui : tamen interdum , ut sunt res h minum variae , inconstantes , incertae ,

ne tibi quid acciderit , quod nolimus, pertimesco; nec dubito , quin idein tu deme saepe cogites. Verum omnem tibi de me clusitationem auferet haec epistola: tu

ut eodein modo me liberes metu , etiam atque Ctiam rogo. Nam eadem opera Paulum quoque nostrum liberaris , tanto de te sollicitum magis , quanto vobis inter

103쪽

vos necessitudo vetustior intercedit. Vidimus hic epistolarum tuarum octo libros,& eo quidem libentius vidimus, quod doctissimis hominibus magnopere probari cognovimus elegantiam , & humanitatem tuam. Me quoque ipsum cunctantem , ac verecundantem quodammodo , & conscientia tenuitatis meae ab hominum luce refugientem , ut aliquid ederem impulit importunum studium eorum, qui se ad nostram disciplinam contulerunt. Nam cum multa nonnulli descripsssent, eaque vulgo plena mendis circumferrentur , de sententia corum, qui nobis praesunt, statui multo esse melius, correcta semel diligenter, emitti, quam non modo meis, verum alienis etiam erroribuS , meum in angulis nomen derideri. Quamquam hoc consilium, ne mihi magis noceat , quam prodesse potest, non mediocriter reformido , cum illa corrupta paucorum in circulis , aut etiam, sinu potuerint latere , haec edita in lucem neceuario sint in multorum eruditissimorum hominum manu S perVentura, quorum

ego limata politaque judicia , homo ab ultimis barbariae fluctibus , quatuor abhinc annos, advectus , non sine causa perhorresco. Sed audendum tamen aliquid fuit ,

104쪽

ALI OT EPISTOLAE. yyut adolescentulorum immoderatae sortasse, non inhonestae tamen cupiditati satisfaceremus. Eas igitur orationes , quas per hosce quatuor annos habui Romae, foras dedi. Quiarum exemplum unum tibi mitto,

tum ut intelligas , quanti te faciam, tum ut judicium hoc toto de meo scribendi genere tuum cognoscam. De perfecta doctoris Christiani forma , qua de re scripse. ram aliquando me nescio quid meditari, dixi tum quidem aliquid , quantum licuit per auditores fastidiosissimos ; verum neci peciem illam , quam animo comprehenderam, vel exprimere , vel adumbrare potui illa semel hora ; nec postea mihi licuit per occupationes multaS atque graves , conficere quinque orationes, in quas mihi totum illud argumentum fuerat distributum. Quare mihi rem integram esse volui , si quid. otij aliquando nec opinanti. artis Aristo- quae sint antecedentia & consequentia, vide quaeso etiam atque etiam , & considua

diligenter , quid ab illo scriptore significetur. Mihi enim , & in eo loco , quem tu notasti , & in alio ejusdem libri, qui non multo post sequitur, & in duobus aliis lividebare ,

105쪽

PETRr IOAN. PER PINIANI bri secundi , ubi explicat argumentorum sedes , consequentia vocare videtur, quae a Cicerone dicuntur adjuncta. Id ipsa partitio declarat , cui membrum unum tantum abest eorum, quae Cicero ponit in adjunctis : declarant exempla poma in extremo eorum, quos notavi, loco. Quod si ita

est , ut ego suspicor , nae longe diversus est in rhetoricis Aristotelis, atque in top. M. Tullij consequentium locus r tametsi posteriore libri primi loco illa quoque M. Tullii consequentia , quorum ipse etiam in topicis fecerat mentionem, videtur esse complexus. Nam illis duobus generibus,

quae jam antea enumerarat, tertium addit his verbis δι- ι . mi Aροσυλυν , Tv-ειν.

Quid existimes tota de re , & de iis , quae tibi scripsi postremo, scire vehementer Οpto. Marcello nostro plurimam salutem. Et quoniam quid me faturum sit ignoro, vereorque ne mihi sit in alias terras proficiscendum ; Oro te , & Obsecro , ut mihi quam primum rescribas. vale. Romae. I v. Ual. Sex. M. D. LXV. Petrus

106쪽

Petrus Dan. Perpinianus Francisco Adomo patri suo carissimo. Ridie Idus Octobris, literae tuae Genua

datae,& aliquot ante diebus ad nos perlatae , mihi Laureto, quo religionis ergo fueram profectus, redeunti redditae fuerunt, quibus me multis verbis propemodum Orabas, ut aliqua tibi deConi inbricensi puerorum institutione perscriberem, quantum videlicet reminiscendo possem recordari. Tametsi nonis nunquam sic hςsitabas, ita dubitanter & tim, de petebas, vehementer ut mihi diffidere videreris, ac vereri, ne omnis ille mutuae internos charitatis ardor, quem longa co,suetudo vitae, & studiorum similitudo multum accem derat , absentia diuturna , locorum intervallo , animi oblivione refrixisset. Ego vero tibi, mi pater, vel petenti, vel etiam roganti , & amicitiae veteris obtestanti jura, morem gerere valde cupiebam. Quid enim Franciscus Adornus a Petro Perpiniano impetrare non debeat ξ Memini profecto, memini temporis illius, quo mihi tempore fe-XV.

107쪽

yR PII TRI JOAN. PER PINIANI licius aliud nullum tempus illuxit, cum in illa Con imbricensi pietatis officina, ad omnia tum privatae, tum publicae virtutis ossicia , quasi denuo fingebamur , & a Deo magistro per optimos religiosissimosque patres

praeceptis salutaribus conformabamur : cum

illa, quae nunc plerisque, ac mihi etiam ipsi magis, quam aliis, video dissicilia atque aspera videri, & alia longe maiora, nemine vel imperante, vel monente, sponte nostra, vel divino potius quodam impulsu faciebamus.

Quamquam ego spectator magis eram alie narum virtutum quam auctor mearum. Sed

illa ipsa certe multorum egregie factorum contemplatio, quamvis ipse ab illa perfecti officii ratione longius abessem, & magna me voluptate perfundebat, & studium melius instituendae vitae, mirandum in modum, in flammabat , & ad aliquid audendum majores mihi animos addebat. Ejus temporis

non omnino fortasse bene, at non certe prorsus male transacti memoria,praeteriti boni recordatione jucunda, status praesentis comparatione peracerba, sive letitiam animo meo sive molestiam afferat, sive, quod est verius, utrumquci semper i in eam tamen par tem animum meum impellit, ut omnia mihi& facienda, & patienda putem eius causa, .

108쪽

quem aliquando participem & socium, &prope ducem habuerim tanti boni. Optabam igitur & vehementer optabam obtemperare voluntati tuae , & quidquid hoc est, quod postulabas , id tibi primo quoque tempore mittere, quam possem diligentissime confectum. Verum, ut tibi tum Caroli Ursini literis significatum fuisse arbitror, me devia fessum permultae occupationeS excepe runt, tam necessariae ut negligi non possent; tam illius temporis propriae, ut in longiorem differre diem fas non esset; tam denique graves, locum ut nullum relinquerent aliud aliquid agendi. Coeperam ante profectionem rhetoricas institutiones nostri Cypriani Soarij recognoscere, ut iterum emendatiores , si quid aut addi aut demi aut mutari necesse esset, meliores ederentur. post reversionem cum p. Natalis urgeret, paucis diebus multorum mensium opus perficiendum iit. Dijudicandae erant eorum orationes

atque Versus, qui ea lege subierant scribendi certamen, ut victoribus primis & secundis praemia publice darentur : ego fui ad illud arbitriam cum aliis delectris. Constitueram tres Aristotelis de arte rhetorica libros explicare , aderatque jam fere tempus , quo initium interpretandi a me fieri oporteret et

109쪽

too PETRI JOAN. PER PINIANI ad hoc autem munus imparatus accedere turpe esse ducebam adolescentes principio ad eloquentiae studium cohortandos existimabam . quantum mihi fuerit laborandum& sudandum , tu ipse cogita, mi pater. Consecutus est quotidianus docendi labor, quem quidem tantum non susciperem : mirum hoc tibi fortasse videbitur, & novum , sed id quod emoquor: tantum, inquam, in docendo laborem non subirem , nisi tot lamannos in hoc studio consumpsissem : quan-rum autem suscipiam potes vel ex hoc uno conjicere, quod singulis diebus quaternas, aut quinas horas mihi scribere solemne, &quasi legitimum est, verenti ne siquid de hac

tanta contentione remisero, non ossicio meo,

non promisso ac recepto , non Aristotelis nomini, non hominum expectationi , non

gymnasii Romani satisfacere videar dignitati. Nihil de valetudine dico , qua sic sui

Novembri mense conflictatus , ut nunquam antea gravius. Alia & multa, & magna incommoda praetereo, quae si nulla fuissent, tamen neque paucaS, neque leves fuisse causas vides , ut quod vel religioni tuae, vel observantiae meae, vel amori utriusque deberi sentiebam , tanto serius persolverem, quam volebat uterque no-

110쪽

strum. Sed persolvo tandem , quod in tanta occupatione no. parum tibi debet videri,& persolvo aliquanto amplius , non quam

tibi quidem debebam ; quid enim est, quod

ego non debeam voluntati & benevolentiae erga mC tuae ξ verum aut quam ausus tu fueras tamen , aut quam aequum csse dux ras postulare. Nam cum ex me cognoscere

te velIe dixisses , quaenam in gymnasio Co- nimbricensi Societatis nostrae ratio, in pueris infimorum ordinum erudiendis teneatur, ego tum gratificandi tibi, tum studio muneris mei cumulandi & ornandi, universam illius gymnasii institutionem animo complexus; quid de tota liberum Latinis Graecisque Iiteris instituendorum ratione sentirem , illi ipsi perscripsi, cujus causa me rogaras, non

qua forte ille expectat clegantia & prudentia , sed qua potui certe diligentia & cura. Accipe igitur parvum opusculum, his frigo-ribus elucubratum , quod , si quidem non ab horrebit ab eo , quod quaerebas, ubi Laelius noster perlegerit , & si quid ei videbitur , emendarit, illi mitte, cui hoc officium tribuendum esse judicasti. Cum cnim eum singulari esse humanitate vel cx co intelligam, quod tibi tam carum esse videam ; spero, si quid ipsi displicuerit, daturum esse veniam

SEARCH

MENU NAVIGATION