Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

dorum verborum rationem; & plura eaque emendatiora scribere coeperint et ultima grammaticae pars aperienda est, quae pertinet ad versus faciendos. Non prorsus abjicienda tamen superiortim partium, praeci pue syntaxis, exercitatio. Poeta vero gravior& difficilior pariter interpretanduS. In quo ubi paululum profuerint , alternis diebus eos componendis versibus exerceri perutile est. Tum si libuerit , de orthographiae ratione delecta quaedam : tum de syntaxi, quae recondita magis, & rara sunt, ex libris Linacri explicanda : tum probatissimi cujusque generis auctoreS, Oratores, historici, poetae proponendi ad cognoscendum. De Graecis literis. CApuT IV. ET quoniam non cognitio modo reconditarum artium , Verum etiam loquendi copia manavit a Graecis ad Romanos ;literas Graecas cum Latinis, ut M. Tullias filio praescribit, conjungi necesse est. Tametsi inintiliano minime assentior, qui grammaticam Graecam Latinae vult ordine praeponi. Fuerit hoc utile tum illis hominibus, quibus

122쪽

quibus Latinus sermo patrius & naturalis

erat. Nunc certe non expedire confitendum est. Itaque non prius initium dis.cendi Graecarum literarum existimo faciendum esse, quam & tota grammatica Latina sit animo comprehensa, & Latine scribendi ratio usa atque exercitatione firmata. De ceteris, quae de Latinarum dixi, eadem ad Graecarum literarum artem tranSserenda sunt. De rhetorica.CApuΤ V.

EUdem tempore pueri bene dicendi prς-ceptis instituendi sunt, ut etiam oratorie , hoc est, admirabilius loquantur. Ergo statim ut grammaticam Latinam perdidicerint, quotidie diversis horis aliquid de orationibus Ciceronis audiant, aliquid de optimo poeta Latino, de Graecis nonnihil , nonnulla de rhetoricis; ut & Latini & GWci sermonis elegantia, copia, splendor, Ornateque dicendi secultas, quotidianis quasi nutrimentis pariter adolescant. Atque in rhetoricis quidem illa mihi ratio & via maxime probatur, ut ars prius

123쪽

114 PETRI JOAN. PER PINIANI universa brevius explicetur, ordine quam- aptissimo, verbis illustrissimis, remotis longioribus de rebus dubiis disputationibus , praecipiendo magis , quam quaerendo. Post antiquissimi scriptores artis & gravissimi fi1sius & latius exponantur , & reconditissima quaeque ejus disciplinae mysteria tanquam

initiatis jam atque devotis enuncientur. Simul autem pueri crebris exercitationibus atque magnis omnem suam orationem ad Ciceronis & Demosthenis dicendi consuetudinem conforment. Illud enim intellige dum est maximam eloquentiae partem in

assiduitate scribendi & dicendi positam esse. De a toribus. CAPuΤ VI. SCriptores novi & recentes Omnino rejiciantur. Antiqui tantum , ac ne hi quidem omnes, sed optimi quique pueris

Exponantur. Quanquam eorum etiam, qui elegantia praestant, delectus quidam habendus est, & omnis tum verborum tum rerum obscenitas removenda. Itaque Terentium , quamvis optimum Latinitatis magistrum, pueris proponendum non esse ar-

124쪽

bitror. QuDd minus mirabitur, qui Fabium inintilianum aliquando legerit. Nam universum i4 comicorum poetarum genus illi aetati vult interdictum esse. Cicero, mea quidem sententia, omnibus aetatibus & temporibus utilis est. Nam& epistolae seligi possitnt puerorum ingeniis. accommodatae; & iis, qui jam aliquid profecerunt , epistolarum graviorum & obscuriorum, & nonnulli de moribus libri, &de officiis, de amicitia, de senectute. P, radoxa permagnum pueris afferunt emolamentum : &Tusculanae quaestiones, aliique de philosophia sermones , cujusvis eruditi mentem pascunt. Orationes vero Latinas aliorum nullas habemus : si haberemus, tamen has omnibus aliorum praeponendas esse ducerem. Hunc scriptorem qui penitus cognorit, is Terentij fabulas non magnopere desiderabit : maxime cum in illis multa vitanda sint, in Cicerone nihil. De historicis Caesarem loquendi munditie primum puto. Huic addendi Livius atque Sa-

Iustius, valde inter se dissimiles & Caesaris, sed uterque in dispari genere princeps. Inter poetas Ovidio propter facilitatem primus videtur locus deberi. Cujus ut omnis sugiatur obscenitas, eligi possitnt loci

125쪽

116 PETRI JOAN. PER PINIANI de Tristibus, de Ponto, & multa metamorphoseon fragmenta , multa fastorum. Proximum velim esse Virgilium; tertium Horatium, relictis omnibus, in quibus erit aliquod vestigium impuritatis. Addi quoque possunt nonnulla Catulli, Tibulli , Propertii, & Martialis delecta carmina , quae a turpitudine longe absint, qualia illorum trium perpauca reperiuntur.

In Graecis vel ab Isocrate, vel a Xenophonte placet ordiri, quorum & pura est,& illustris oratio. Sequetur Demosthenes

oratorum princeps. Homerus Graecoruml oetarum clarissimus est,& omni scribendi aude primus. Hunc alij consequentur eodem , quem in Latinis cxposui, delectu. In historia noti sunt Herodotus , Thucydides, Pausanias, aut si breviorem expo-fitionem desideras , neque eam perpetuam, sed quasi interessam, & jucundam ob varietatem , AElianus de varia historia, alij-que multi. De rhetoricis praeceptis artem breviter comprehensam, cum sint plurimae, nullam probo, nisi quam Cyprianus Soarius, vir societatis nostrae, ex tribus laudatissimis auctoribus, Aristotele, Cicerone, Quintiliano, ipsorum fere verbis prudenter colle-

126쪽

stam , proximis annis, Conimbrice edidit,& tunc Venetiis apud Tramosium iterum curavimus edendam. Istam vero artem illorum trium, quos modo nominavi, perfectissimam puto. Sed non omnes Quintiliani libri sine discrimine interpretandi sunt. Nam ut tertius, quartuS, sextus, OctaUUS,Nonu S, multum conducunt : sic ceteri sunt eruditis magis, quam imperitis adolescentulis fructuosi. Nec Ciceronis quidem aeque omnia utilia sunt. Partitionum libro, item secundo ac tertio de oratore, omnis benedicendi ratio continetur. Orator dum CIO-quentiς ipsius perfectissimam normam qua rit, prscepta paene prςtervolat, neque partem ullam, nisi elocutionem, enucleate CX-plicat , locum ille maxime de oratione numerosa. Topica tantum pel sequuntur inveniendi locos. Brutus magnam ille quidem habeat utilitatem, sed de ratione dicendi nihil, nisi forte cursim. Non ego male puerorum rationibus consulere putarem eum , qui topica primum, post partitiones interpretaretur, postremo duos inintiliani libros, octavam atque nonum , quibus quae de elocutione Cicero nimis in pauca coarctavit , uberius & latius dicuntur. Aristotelis tres de rhetorica libri, quos vulgus falso

127쪽

138 PETRI JoAN. PERpINIANI ad Τheodecten inscribit, sunt illi certe &acuti, & referti rerum, & elegantes : sed doctis magis, quam pueris, adjumento possunt esse.

De explicandi m audiendi ratione. CApuae VII. EX plicandi & audicndi ratio una est &eadem in Latinis atque Graecis. Praecepta grammaticae facili & illustri ratione explicanda sunt, sine quaestionibus de nugis, crebris earumdem rerum repetitionibus. In exemplis, quibus pueri doceantur, quemadmodum illa sint ad usum accommodanda , magistrum occupatum esse malim , quam in omnibus, utilibus, inutilibus , hinc inde magno studio congercndis. Auctorum scripta primo simpliciter & vulgari tantum sermone sunt declaranda r ut in verbis magis , quam in rebus, doctoris cura versetur; & scholis singulis, aliqua gernera loquendi insignia notentur , apteque fictis exemplis pueri doceantur illis uti. Post ad vulgarem explanationem accedat etiam Latina : & mediocris diligentia conferatur ad res illustrandas; ut sententiae singulae ,

129쪽

iro PETRI JOAN. PER PINIANI accuratoque sermone. Interdum tiam quidam major cum Verborum tum rerum apparatus , & ornatus illustrior adhibendus , quo vehementius puerorum animi ad studium excitentur. Omnibus vero temporibus doctori curandum est, ut auctorum eX planationes & genere ipso, & eorum , quae eXponuntur, multitudine vel paucitate , sint puerorum ingeniis prope pares & aequales: ut quanta ad ipsorum intelligentiam , tanta ad interpretandi rationem fiat accessio. Pueri, quaecunque eXplicanda erunt, ea in commentariis, elegantibus literarum notis, curiosa orthographiae observatione , latioribus versuum intervallis atque marginibus, diligentissime domi describant. Quos quidem commentarios crebro magister inspiciat, quo vel metu, vel pudore , ma

gis ad studium & scribendi diligentiam ex

citentur.

In schola & praeceptorem docentem per- attente audiant; & argumenta librorum ab eo brevissime dictata, relicto ante unumquemque librum ad rem spatio, quantum videbitur satis, accipiant; & tum sententiarum, tum verborum paraphrasticas interpretationes suo quidque loco inter versus

ipsos interponant; & insigniores loquendi

130쪽

formas , quas phrases vocant, exemplis illustratas a magistro , longiusculas rerum ipsarum aut verborum explicationes in marginibus adscribant. Verum hic mos tantisper tenendus cst, dum pauca, vel non nimis multa certe de multis auctoribus exponentur. Nam postea satis crit, quae vel insignia maxime, vel ignota videbuntur, ea in com-mcntariis excipi, notatis auctorum locis. Eadem ad Graeca transferri volo. De exercitatione.

sic etiam in hac plurimum Valet, multae sunt partes. Prima est declinandi, de qua dixi in ratione grammaticae tradenda . Altera memoriar propria est. Praecepta namque grammaticς, exceptis illis, quae supra preteriri debere dixi, omnia metu oriter comprehendenda sunt. Amstores item, unus orationis solutari, alter carminis , quoad aliorum explicatio non superabit mediocritatem. Loquendi etiam formae, & rc

rum ac verborum intcI prctationes accura-

SEARCH

MENU NAVIGATION