Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ia 2 PETRI JOAN. PER PINIANItiores. Artis vero rhetoricae non verba Omnia, sed sententias memoria retineri convenit : ut, si non iisdem, certe paululum commutatis Verbis, prscepta singula pueri possint exponere. Tertia exercitatio interrogatione &responsione continetur. Debet enim sedulus magister habere definitum certumque tempUS,

quo & de praeceptis ipsis & de auctoribus pueros roget. Atque in grammaticis quidem, modo praeceptiones ipsae quaerendae sunt , ut nomina in is cujus junt generis ' pretiy nomen cuju,' casus esse debet ὸ modo multae

res & variae percontandae, videndumque anearum rationem ex praeceptis afferre queant,

ut , corbis cujus generis est ' Rectene ditium es , emi villam duobus talentis λ Modo proponendae sunt breves oratiunculae vulgares, quas ex tempore faciant Latinas. In quo fugienda ineptia communium paedagogorum, qui ubi sententias quasdam ediderunt inauditas , nescio quibus e tenebriS erutas, nullam ad rem utiles, nisi admovendum risum, eas perverse excogitatas, perverse docent dicere Latine. Praestat eas ad praecepta grammatices, quae vel antea fuerint exposita, vel tum exponentur, & ad ea verba , quae pueri viderint in a storibus, accorn-

132쪽

modatas esse. In auctoribus primum sententia roganda est , quam principio patria lingua modo, post etiam Latina, tandem Latina solum copiosius & ornatius exponent. Deinde si quid aut in verbis , aut in rebus adnotatum erit, id memoriter discere jubeantur, seu iisdem, seu commutatis verbis. Ac tyrones dum erant, in illis loquendi formis, quas exceptas in marginibus

commentariorum adscripserint, exerceantur. Post ubi facti erunt usu & exercitatione Veterani, tum ad res ipsas uberius &magnificentius dicendas , tum ad historias& fabulas, quae tacta fuerint, varie jucundeque narrandas, Omnem curam, otium ,

studiumque convertant. In rhetoricis efficiendum est, modo ut prscepta singula quibus malint verbis edant, & exemplis appositis illustrent i modo ut exempla in auctorum scriptis referant ad artem , & reserant ad suum quodque locum. Cetera scriptoribus rhetoricis cum avistoribus aliis communia sunt. Quarta est exercitatio loquendi, quam ego magnam habere utilitatem non nego rsed ita demum , si & pueri magno ad id studio incumbant; & semper bene loquantur& polite; & statim ut aliqua in re pecca-

133쪽

124 PETRI JOAN. PER PINIANI rint, corrigantur a magistro : & selecta cujusque generis, communium prs sertim rCrum verba, paulatim ab eodem suppeditentur ignaris. Alioqui sine cura, sine studio Latine perpetuo loqui , necessitatem affert perverse & inquinate loquendi. Quinta est scriptio , tanto utilior, quam illa, quanto magis omnia perspici scribendo possunt, quam loquendo, Ergo quotidie una hora scriptioni detur. Scribant autem praesente magistro, eique quod descripse rint praebeant, priusquama schola discedant;

ut ne qua fallacia fieri possit, & ingenium& diligentia cujusque perspiciatur. QUO

tempore ad liberam orationem accedat Versuum exercitatio. Eadem hora utrumque fiet percommode alternis diebus. Verum non semper eadem esse debet ratio scribendi. Primo tyrocinio nunc nomina & epitheta, nunc nomina & verba, nunc antecedentia & relativa multa dictanda sunt male cohaerentia, ut ea ipsi apte jungant. Paulo post orationes vulgares quambrevissimae , quas faciant Latinas, quod etiam sine arte facile praestabunt, si orationes erunt cum iis , quae de auctore aliquo fuerint explicata , ita conjunctae, ut pueris liceat verbis eisdem paululum inflexis uti. Ut autem

134쪽

ALIQUOT EPISTOLAE. Iassyntaxim attigerint, longiores orationes dictari conveniet, quae sint & ad ea quae audierint praecepta jungendorum verborum aptae, & proximae sententiis auctoris qui CX ponetur: ut pueri & grammaticorum scita observare, & bonis atque illustribus verbis lati assuescant. Ubi erunt in scribendo exercitatiores, eorumque locutio videbitur satis emendata, brevissima tantum sententia, sumpta ex media consuetudine vitae, quo sit notior & facilior ad explicandum, Latine prinponatur , parique brevitate loci notentur , unde copiose tractari possit. Interdum poetarum narrationes, & descriptiones, & integras fictis personis interpositas conciones , verbis & sententiis oratoriis exponant. Nonnunquam orationeS, quarum capita modo apud historicos perscripta sunt, Corum persona suscepta , a quibus habito dicuntur esse, ipsi perfecte compleant. Integras & directas orationes, quales apud eosdem multae sunt, aliis verbis explicari, Marcus Tullius obesse magis censet, quam prodesse : quod in poetis mihi non videtur habere locum, quia longe aliud est loquendi

genus poetarum, atque oratorum. Postremo

cognita jam arte dicendi , & principia, &narrationes, & confirmationes, & perora-

135쪽

116 PETRI JOAN. PER PINIANItiones ad diversarum causarum naturam

apposite componant separatim , & in tractandis oratoriis argumentationibus , aliisque majoribus dicendi ornamentis sese exerceant. Inde ad laudationes & vituperationes. Ab his ad deliberationes. Hinc rursus, si eam quoque partem attingere licebit , ad causas judiciorum transferantur. Et ita scribere & dicere consuescant , ut Ciceronem animo semper intueantur , ejusque similitudinem aliquam imitando aD sequi conentur. Sed haec longiora & difficiliora non in schola componenda, verum domo afferenda elucubrata & perpolita, quorum argumenta copiosa & poetae& historici suppeditabunt. Quae composuerint, ea magister sic emendet, ut principio vitia tantum sermonis reprehendat; deinde non tam illa , quae nulla jam csse debebunt,

quam si quid si quidpoeticum, siquid

obscurum, si quid alienum, aut etiam contrarium, si quid male collocatum, si quid

parum numerosum erit, & cetera generis ejusdem. Haec de soluta oratione. Carminis illa prima sit exercitatio, verba poetae nondum pueriS nota, a magistro dissoluta, versibus rursus adstringere. Proxi- '

136쪽

ma, de argumento proposito, verbis ad versum aptis, crebris hemistichiis ac versibus prope integris, quos expolire dissicile non. sit , justum carmen componere. Postremo de sententia significata paucis a doctore,

facere multos versu S. In 'corrigendo Vero ,

vitia primum versuum & sermonis si quaerunt ; deinde si quid parum poetice aut nimis audacter dictum, si quid ab artificio poetarum alienum , & alia his sim,

lia, notentur. Ac in utroque quidem ge-nere, & liberae videlicet orationis, &vinet eversa emendando , saepe- est utilius nonnulla dissimulando tegere , quam omnia , quae sunt vitiosa patefacere reprehendendo;& si quid est boni, id laudando, puerorum animos reddere alacriores, quam si quid est

mali, id nimis acerbe vituperando, deterrere & restinguere omnem animorum ardorem.

Reprehensionis asperitas leni laudatione temperata, & vitia scribendi facile corrigit,& spem puerorum alit, & studium vehementer accendit. Quanquam cognitum esse debet praeceptori eorum, quos docet ingenium , ut institutionem suam accommodet ad cujussique naturam , exultantes nimia li- centia verborum reprimat; cunctantes &quasi verecundantes excitet ad audendum;

137쪽

Q8 PETRI JOAN. PER PINIANI immodica se fundentes ubertate & copia coerceat; siccis atque aridis & succum &vires addat cultura. Illud quoque multum prodest, orationes quemque suas & carmina sedulo correcta a magistro, publice pronunciare.

Sextum & ultimum est exercitationiS genuS , auctorum explicatio. Nam ubi jam nonnihil eruditionis collegerint, & aliquam fuerint bene loquendi facultatem consecuti; erit utile ab uno, ceteris audientibus , locum aliquem boni auctoris, vel historici, vel poetae, diligentius & accuratius explanari. Sed ad hanc exercitationem eos quam- paratissimos venire oportebit, sumpto spatio non ad cogitandum solum, sed etiam ad scribendum : ut & paulatim facere praeclare discant, & quo reS ipsis magis ex animi sententia processerit , eo sibi majores animos & spiritus sumant. De studio puerorum excitando. CApuΤ IX. N Usquam autem est magis necessarium, quod supra monui, cognoscendam csse cujusque naturam, quam hoc loco. Sunt

enim

138쪽

ALIQUOT EPISTOLIS. I 2 senim qui metu, sunt qui facilitate & amore magis commoventur. Ut vero humanitati & amori metus aliquis adjunctus esse debet , ne puerorum animi dissolutione languescant : sic timori aliquid ex illa facilitate influendum est, ne puerorum industria desperatione frangatur. Verum illius profecto studium neque diuturnum neque fructuosum potest este , qui veluti servus nunquam accenditur, niti verberibus atque plagis. De illis spectatio longe major, qui & sua sponte satis incitantur , & magistri lenitatem verentur offendere, & modica atque honesta laudatione ducuntur. His igitur tametsi metus aliquis propositus esse debet, si quando ab officio discesserint : tamen praemia potius proponenda sunt , si quid memoriter omnium optime recitarint, si quod verbum melius', quam alii, declinaverint, sit ceteros aut scribendo , aut reddenda eorum quae audierint ratione, aut CXplanandi cum elegantia, tum facilitate , copiaque superaverint. Praemia esse possunt, sessio insignior, copiosior ex ore magistri laudatio , libelli auro picti , & alia multa gemneris ejusdem.

139쪽

PETRI JOAN. PER PINIANI Francisim Adornm Petro Dan. Perpimans

patri cari mo. Emper quidem in dicendo jejunum ,

ac planc aridum esse me , & novi ,& dolui : sed hoc ipsum nec clariu S unquam perspexi; nec vero me magis aliquando puduit, quam cum elegantissimas literas tuas legerem. Eram sane , cum mihi redditae fuerunt , de sapientissimi Patris nostri obitu , moerore confectus : quare eis legendis, eum animum afferre non potui, quem earum elegantia , & incredibilis tua mihi obtemperandi; sic enim, quae tua est modestia, scribis; voluntas postulabat. Nihilominus ita me affecerunt, ut necesse mihi fuerit me ad habendam tibi gratiam imparem esse. Ago tamen quam possum maximas. Tantum abest, mi Perpiniane, ut ego vel negligentiae te accusem, vel in hujusce rei confectione diligentiam tuam desideraverim, ut non modo mihi, cujus cum in rebus omnibus, tum in hujusmodi exiguum est, ac paene nullum judicium, cumu-XVI.

140쪽

ALI Quo T EPIsTOLIEI UT latius, quam vel petere, vel expectare ausus fueram, sed etiam illi ipsi Stephano

Saulio, viro cum primis docto, & doctorum hominum amantissimo , cui opus ipsum elaborasti, satisfeceris. Si enim quae a te etiam aliud agente, gravioribusque rebus distento cxcunt , perfecta & habentur ab omnibus, & sunt ,haec de liberum Graecis, Latinisque literis instituendorum ratione accurate & diligenter a te conscripta, aliter quam omnibus numeris absoluta aut esse, aut haberi qui poterant ρ Quare me, qui te antea semper plurimi feci, amavi vero tantum , quantum tua virtus jam inde a multis annis mihi perspecta requirebat, hoc tuo mea causa suscepto labore, quem tu, qui omnia fratribus te debere putas , parvumῆ ego certe, ut par est, maximum existimo , ita tibi devinxisti , ut nisi ego quoque tua causa aliquid effecero, beneficij a te accepti immemor esse Videar. Quare abs te etiam atque etiam obsecro &peto, ut si qua in re operam meam necessariam tibi fore cognoveris, ad me quamprimum scribas. Hoc enim gratius mihi ni- nil esse poterit. Deum optimum , maximum , tibi propitium esse Oro. atque opto. De rebus nostris ex Laelio aliisque intelli-

SEARCH

MENU NAVIGATION