Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

61 PETRI IOAN. PER PINIANI esse apud inferos eadem opera comprobetur. In Menone vero Socrates , cum nihil aliud nisi scientiam doceri dixisset, illa

cedens illud probat , scientiam quandam

esse virtutem , aliud argumentum ex antecedentibus ponit his veIbiS : ἰυκουν , έι ρον τι

Deinde multis ostendit, primum quod est in connexo , ut id , quod est consequens , confirmetur. Quae cum ita sint, non possum equidem non probare Rodolphi sente lam, qui antecedentia , & consequentia, non ad inventionem existimat, sed ad argumentorum tractationem pertinere : atque eo magis , quod M. Tullius idem a firmare mihi videtur in topicis , his verbis; cum tripartito igitur distribuatur locus his , in consequutionem s antecesionem ,r MCnantiam , reperiendi a umenti locus simplex est , tractandi triplex. Tametsi non potuit ille clarius, quid hac de re sentirer, ostcndero, quam ostendit in eodem libro, cum antecedentia , consequentia , repu

72쪽

ALI IOT EPISTOLAE. 63gnantia numeravit in septem earum conci cisionum.modis, quas Greci ζ-ροαί. nOminaverunt. Falsus igitur fuit Perionius, atat argumentationem hanc dixit esse exarat Ccedentibus : si omnis voluptas est boniam , venerea bonum cst '. Venerea autem bonum non e it ; non omnis igitur volup tas est bonum. Illam ex consequentibu S.

Si virtute nemo abuti potest , justitia nemo abutitur : virtute autem nemo abuti

potest ; justitia igitur nemo abutitur. Primiam enim haec Alexandro & ipsi Aristoteli vehementer adversantur , qui locum CX antecedentibus ad confirmandum , lo-ctam autem eX consequentibus ad reprehendendum , solummodo valere tradiderunt : & Alexandro quidem eo , quam Aristoteli, vehementius , qaod is hoc ipsam de voluptate exemplum in argumcnti S ex consequentibus ponit. Exempli causa , inquit , si omnis voluptas bonum est , illud est consentaneum , etiam cina' dortam voluptates esse in bonis : quod ubi non ita se habere sumpserimus , illud prosecto refutaverimus , omnem Voluptatem esse bonum. Deinde cum ejusdem Perionii verbis cohaerere nullo pacto possunt . quid enim ' illain argumentationem, si virtute

73쪽

ε PETRI IOAN. PERpINIANI nemo abuti potest , arbitraris a consequentibus ortam λ at tu ipse in eadem pagina, quo magis miremur , doces genera licet formarum sint consequentia, si tamen universe dicantur , ut hic virtus dicitur , fieri antecedentia. Haec autem magnopere inter se pugnant. Itaque hoc ille prospiciens cum in lib. I. topicorum, theologicum exemplum plane simile in consequentibus repotuisset , merito se ipse reprehendit his verbis : quamquam non a contaquentibus sed ab antecedentibus potius duci videtur. Dicamus ergo argumenta a consequentibus solum esse firma refellendo , in iis duntaxat quae latius patent, quam antecedentia. Haec ille , ex quibus apparet , parum prudenter ab eo , & nimium verbose hujus loci capita , tum in dialectica , tum in topicis theologicis exposita fuisse : cum vis antecedentium uno tantum capitc brevissimΘ ab Alexandro comprehendatur i si antecedens cst, est etiam consequens 4 viS autem conseque . tium , item uno i si consequens non est, neque antecedens.

Quod hoc nobis etiam investigandum putas , nullam aliam opinor fuisse causam errandi Perionio, nisi hanc , quod antec dentia

74쪽

ALI NOT EPIsT LAE. 6sdentia & eonsequentia ab argumentorum tractatione transsert ad naturam rerum , ut ostenderet ea eum inveniendi ratione

penitus esse conjuncta ι idem semper eisdem consequeris esse voluit, vel antec dens , sive id sit m connexo primum sive consequatur. Quid ergo antecedentia, con sequentia & repugnantia prorsus ab inveniendi DNceptis removeri censes oportexe ὸ Aristotelem autem & Ciceronem, quod inuem sine causa cum inventione conjun xerint , imprudenter ac temere fecisse ἐEquidem summos illos Viros , quorum aruter philosophiae tenuit , alter eloquentiae Principatum , eupio vetamenter omnibus esse non modo purgatos , verum etiam Probatos a neque tam existimari venia,

quam praedicatione dignos : de quibus &quid legerim apud alios, & quid mihi cic-ccinerit , diu multumque cogitauit , ea gravate minua ad te scribam , quo diutius iam hoc meum officium requiris. Petrus Ioarines Mannesius , eivis meus, in libet

qaodam quem de dialectica edidit, de syllogismis laypotheticis praecepta daturu sita scripsit r Quja syllogismi hypothetici

magis pertinent ad materiam argumentam

vi, quam ad Brmam, Aristoteles in x. to-

75쪽

ss PETRI IOAN. PER PINIANI pic. non sine ratione explicavit primum,& secundum modum connexum , & Cicero in topicis septem modos hypotheticos tradidit. Quod autem ad materiam potius

pertineant, quam ad formam argumentandi , hinc intelliges ; si homo est , animal

est ; valet argumentum , quia est ex specie ad genus : at si ita argumenteris ; si homo cst, equus est ; non valet argumentum , quia sunt dissentanea r ergo omnis vis argumentandi in hypotheticis ex locis argumentorum ponderanda est. Quam ob rem Rudolphus , Latomus & Ramus sine ratione Aristotelem & Ciceronem tam acerbe reprehendunt , cum honestam illi habeant tui erroris excusationem. Quanquam syllogismi hypothetici non sunt loci argumentorum , tum quia sunt formae argumentandi, tum quia sunt communes omnium argumentorum. Haec ille vir sane

multiplici reconditaque doctrina scripsit: quae etiam si probabilia esse arbitror , nollem tamen errorem nominasset , quod viri praestantes , vel ipso judice non sine aliqua ratione fecerunt: nollem eos honestam excusationem , sed veram & justam sui facti defensionem habere dixisset. Ego enim quanquam intelligo antecedentia , conse-

76쪽

quentia , & repugnantia , quemadmodum explicantur a Cicerone , ex aliis depromi locis , & aliunde vim accipere probandi ineque exempla eorum ulla , vel apud Demosthenem , vel apud Ciceronem , vel apud alium auctorem reperiri posse, quae non sint conjuncta cum judicandi via r tamen ea non mediocrem argumenti reperiendi facultatem afferre sentio. Multo namque facilius , quid cuique rei sit consentaneum , aut repugnans , quam cujus illud sit loci , videmus , definitionisne, an generis , an formae , an causarum , an eorum , quae sunt orta de causis. Quis hoc non videt, si nix sit , consequens esse , ut sit candida, nigram autem illam esse repugnare ξ At haec in adiunctis esse non omnes sciunt. Quis nescit, si quis homi nem ex insidiis adortus interfecerit , consentaneum esse hunc illi fuisse inimicum At quonam inimicitiae referendae sint, ad causas , an ad conjuncta , non omnibus perspectum est. Neque mirum hoc videri debet aut novum. Illius enim rei natura ipsa indicium quoddam in animis nostris

collocavit : hoc totum arte tinctum videtur. Quam ob rem valde sapienter fortasse , non temere certe , nec sine vera

77쪽

eero praecepit , ut ad inveniendum argu mentum qu gramus, quid rem propositam vel prscurrat, vel consequatur; neque coingitemus genusne fit , an species , quo faciliorem quandam , & expeditiorem viam habeamus ad inveniendum. Nam quod haec aliis argumentorum generibus re ipsaeontinentur, id nihiI obes, o juvat potius

multas habere vias , quae ducant eodem, quo sine errore facilius possis , quo intendis , pervenire. Itaque si quis ab inveniendi arte contendat antecedentia , & consequentia esse segreganda , recte mihi facere videbitur : si quis autem retinere malit , non solum sapientissimorum hominum nominibus & auctoritate , sed etiam probabili & honesta causa suum factum poterictueri. Utrum sit melius, non facile dixerim. Tuum hac de re judicium , quod apua

me longe plurimum valere debet, expecta M. Inclinat quidem animus in eam pam tem , ut excellentium virorum consiliam non improbem , sequar ipse veritatem rverum , ut dixi, hac tota de re nihil, nisi de tua sententia, statuere decrevi. Repugnantia Vero quin ab argumentationis certa &rma , & ab aliis generibus arsume

78쪽

ALI Quo T EPISTOLAE. εssorum sejungi possint, neminem credo dubitaturum , modo istos ipsos legerit, qui penitus antecedentia & consequentia reji- iniunt. Quocirca haec in praeceptis , atque Iocis inveniendi, omnino statuo debere redieri. Tametsi apud Aristotelem , ut ve-Tum fatear , locum ex repugnantibus diversum a contrariorum loco , nec ullum Teperio , nec esse credo : locum enim de cimam-sextum lib. a. quem Perionius repugnantium esse credit, ego cum Alexandro potius contrariorum esse puto, Eorum quidem quae medio carent, qualia sunt ex adversis non pauca , & Omnia alantia , SDegantia in utramque partem ἱ inter quae vero medium aliquid est ., solum ad refellendum. Neque me movet, quod I cum illum Alexander vocat εκ P ant inter se namque contraria , UVer cum adversis , aientia cum negantibus , ut quae maxime r & idem interpres pumam I illam ad contraria referendam esse ostendit. Ergo diligentissimus auctor Penitus omisit hunc locum ξ Non opinor et sed quavis repugnantium,tota alentium &D gantium natura continetur , ac tum d mum perspicitur , cum ad illa revocantur, locum Iepugn tium , contrariorum lac

79쪽

o PETRI IOAN. PER PINIANI comprehendi . Nam cur nivem candidam non esse repugnat Quia ne nix quidem est , si candida non est : cur homo & camelus inter se pugnant , vigilare & somniare, dormire & docere Nimirum quia neque camelus est homo ; neque qui somniat, vigilat ; neque dormit , qui docet . affirmatio igitur & negatio involutae atque tectar efficiunt repugnantiam Omnem in rebus, quae tum quasi evolvitur , ac detegitur cum ad alentes & negantes enunciationes deducta est. Itaque ut omnia diligentissime quaeras , nusquam in libris Aristotelis, credo, invenies repugnantium

separatam a contrariorum tractatione me tionem , cum omnia genera

multis locis ille fuerit accuratissime persecutus. Sed quoniam haec sitam quandam speciem ostentant , existimo non incommode fecisse , qui a contrariis ea segre

garunt.

Ac de sexta quaestione scripsi plura, ut

arbitror , quam volebas , & quam erat necesse. Nunc si pauca de octava dixero , nihil reliquum jam erit , quod a me r quiras. Rationem equidem aliam ad scios locos argumenta referendi, quam quae a

Rudolpho tradita est , nullam habeo: Ver

80쪽

ALIQUOT EPIs ToLAEc 7trum opinor illam adjuvari multum analysi , quae divisione locorum , non mea illa quidem , sed a me prima disputatione tibi

significata breviter , continetur. Nam ante omnia tota argumentatio in formam ce

tam redigenda est, & ex complexione quς- stio propria illius eruenda. Tum investigandae partes quaestionis , quae non sunt

aliae , quam complexionis : & argumentum , quod Aristoteles vocat το μέσον cum his comparandum. Qua in comparatione ,

qui analysim sequetur , de qua dixi, eum

illa vel nunquam vel raro admodum errare

sinet ac veluti quibusdam divisionis gradibus ducet ad eum Iocum , ex quo depromptum erit argumentum , si bene cujusque loci vim & naturam cognorit. Utar CXemplis , non tam tua causa , qui hac DPe non eges, quam mea , ne si quis haec aliquando legerit, nec intellexerit, ei postremum actum , in quo me diligentismmum & ornatissimum oportuisset esse , tan quam iners Poeta videar abjecisse. In lib. v. accusationis M. Tullius, quo loco supplicium navarinorum accusat quaestio nem illam proponit , an acceperit pecu niam Verres ob navarchorum sepulturam; quam hac argumentatione confirmat: Ona-

SEARCH

MENU NAVIGATION