장음표시 사용
91쪽
gi PETRI JOAN. PER PINIANI εὐαγγέλια pene abstulit e manibus. Si quid posthac eidem miseris ad eosdem , polliceor , me ne idem eveniat operam daturum. Miror equidem Annibalem Paulinum, aut tam hospitem esse, atque peregrinum in hac Urbe , ut sequentiuimus Omnium de Paulo Manutio sermo nunquam ad ejus
aures pervenerit; aut tantis Occupationibus distineri, ut ne me quidem rogare potuerit , quinam is esset. Videlicet tota illa natio non tam cum libris , quam cum fiscis habendam sibi esse rationem arbitra tur , & litigiosos magis homines diligit , quam studiosos atque doctos. Tu de viri cxcellentis , bene de nomine ac dignitate reipublicae Christianae meriti, Aldique fi- iij summa in te voluntate , noli dubitare , quae a libero , & tamen recto animi judicio profecta, cum tibi ad laudem amplissima videri , tum nobis amicis tuis ad voluptatem jucundissima esse debet. Narrarem qtiae de te ille predicare solet, quoties in hunc sermonem incidimus , nisi vererer , ne & me , si de tuis laudibus aliquid attingerem , pro tua modestia potius assentatoris officio , quam amici fungi judicares ; & nimium te levem , atque inconstantem haberi doleres in amicitiis co
92쪽
ALI Quo T EPISTOLAE. 83lendis, si vix in tuam nuper gratiam receptus, tibi tuum veterem ammim, vel purgare vel commendare conarer. Sic habeto, principem te apud eum gratiae locum obtinere , meque jam ardentem amore humanitatis & doctrinae tuae multis ejus sermonibus , qui tuam in scribendo plenam dignitatis clegantiam facile multorum literis anteponit , mirum in modum ad te diligendum inflammatum esse. Vale. Marcellum fratrem tuum jube salvere, m que ut facis ama. Non. Februar. M. D.
TAbellarij potestas mihi tandem est
oblata, cum scribere ad te per otium non liceret, multisque rebus ac variis oh -- ruerer. Nunc itaque agerem tibi, quibus possem verbis gratias , nisi quantulum est hoc temporis, quod vix a tabellario etiam impetravi, dare mallem studiis dubitationibusque meis. Mihi igitur erat in animo , antequam tuas acceperam literas,
93쪽
84 PETRr Io AN. PER PINIANI de Perion ij te sententia percontari. Nunc aberam a limis , & iis , quae a te sunt
scripta divinitus. Non poteram omnino , quae vellem recordari. Eram in via , &occupatus rerum cogitatione plurimarum. Sed videntur mihi non placuisse tum,quae Perionius tradidit, conlequentia & antecedentia , judicij esse non inventionis , quum antea intelligere viderer , λrtasse falso, ita mihi tamen videbar , scire videlicet, quidnam sint haec duo ex Aristotelis r. rhet. lib. δε
uμαἰ ν ἀ-,ῶυα, quae nihil pertinent ad judicandum. Cum te his de rebus consulere cogitarem , ecce tibi amanter scriptae ad me literae tuae. Non ero hic longior, neque Crat Otium , neque mecum tuas habebam epistolas , unde recordari possem , quae oporteret. Illud vero unum est, quod ego maxime vellem , in eoque mihi sunt omnia, ut quae scribo, a M. Tullii sententia, quam is hac tota de re habuit, minime dissidere videantur. Etsi enim res ipsa mihi , ac veritas praecipua esse debeat , nunc tamen meis in scriptis , quae
habeo instituta, ab eo, qui mihi propositus in his est auctor, discrepare non pota
94쪽
surri. Quod si antecedentia , consequentia , repugnantia ad ludicium referamur , nae argumentorum loci multo sunt pauciores, quam putabam , & majores ego in dubitationes adducor. Garriebam haec imparatus ex itinere , ut ne mihi quidem satis
essent nota, quae scriberem c si quid tamen ego his tribus , aut aliis de locis , di numero, ut dixi, locorum, Aristotelisque superiore sententia , non falso prorius tibi somniasse videor, expectabo de his literas tuas. Sin haec intelligi superioribus ex tuis literis possunt, cum ero domi in stu diis , videro quae mihi non veniebant in
mentem , & accuratius ad te literas mittam. Vale. Ex itinere. x I. Cal. Maias.
M. D. LXIV. Petrus Ioan. Perpinianus M. Ant. Mureto. XI. O Nus Rina gravius mihi videntur sustinere , qui fidem alteri suam astrin-verunt et nisi ejus , aut cui, aut pro quo spoponderunt , humanitate subleventur. Scis , credo , quid velim. De versibus illis in D. Mariam Lauretanam , qui eos
95쪽
86 PETRI JOAN. PER PINIANI a te optabat , propter singularem expectationem elegantiae & doctrinae tuae , is me Urgere non cessat. Ego , tametsi inscio & , inconsulto te , me temere recepisse intelligo , tamen hanc temeritatem in spondendo meam , tua eximia , in re perficienda , humanitate compensatum iri confido. Si quid possunt fontes & pomaria Tiburtia, ii quid iste secessus otii a quotidianis occupationibus tuis attulit, oro te atque obsecro , ut ostendas , me nonnullum apud te gratiae locum obtinere. inaedam tecum communicare cupiebam : sed ea melius , ut spero , coram , ubi ad nos redieris. Nam summus nostrae societatis magister statuit , ut Romae anno proximo manerem. Nostri omnes te salutant. Vale. Ex Urbe. Yvo I. Calend. Septemb.
M. Ant. Mure- Petro Dan. Perpiniam. XII.
dem liberare : sed mihi adhuc multa, ne id facere possem , obstiterunt. Primum quod quem locum , quodque tem
96쪽
ALI OT EPISTOLAE. 8 pus otij & quietis plenissimum putabam fore, . in eo me & multa , & longissime a
studiis meis abhorrentia negotia occupatum atque exercitatum habuerunt. Nam,
Ut cetera taceam , his paucis diebus bis mihi Romam eundum fuit : quod etsi te ve videri potest, tamen eae mihi profectiones octo amplius dies abstulerunt. Deinde quod multos jam & menses & annos intermisi poetica studia , ut etiam si quid olim fuisset in me ejus facultatis ; quod sane aut nihil , aut pertenue quiddam &perexiguum fuit ; emaxisse id tamen &exaruisse necesse sit. Postremo , .ni τ' os N λων, tardiorem me ac timidiorem facit
expectatio illa, quam de meis versibus concitatam esse scribis. Scis enim, quam inutilis ea , atque aliena sit placere cupientibus. Nam si illud a me postulatur , ut tuorum elegantiam aequem, a te ipse mihi versura facienda fuerit. Ulut est, me ditabor tamen propediem aliquid. Sed si me amas a quod quidem ita mihi perspexisse videor, ut , quin ita sit, dubitare non debeam; minae, obseero, quantum poteS, istam expectationem : ac perfice , ut ille
amicus tuu S, a me , tanquam a malo nomine, uinummos, ita versus , etiamsi ne-
97쪽
que Optimae notae erunt , neque justi ponderis , aequo tamen animo accipiendos putet. Bene factum , quod te societatis vestrae magister Romae retinendum judicavit. Mihi crede, magnam molestiam cepissem ediscessu tuo. Nunc spero fore, cum istuc rediero , ut fruar tua suavissima mihique optatissima consuetudine, quam ego quanti faciam , spero te re ipsa aliquando cogniturum. Vale. Tibure. XVI. Kal. Sept.
M. D. LX IV. Petrus Ioan. Perpinianin M. Ant. Murem.
XIII. TUum tamen reditum expectare non possum. Timeo namque ne sit ille tardior. Mihi autem maturato est opus. Quonam , inquis , adeo festinas , ut pauculos hos dies expectare non possis Nunquam equidem. Noli metuere , ne ma-tata magistri nostri sententia mihi sit ex urbe proficiscendum. Rem totam a principio a ies. Praepositus iterum rhetoricae scholae , a qua me solutum penitus ae liberum esse arbitrabar , de praefecti nostri
sententia statui Aristotelis de arte dieendi
98쪽
libros explicare, ut si nihil tanti magistii subtilitate dignum in lucem potuero Pro ferre , quod ita plane faturum esse video, certe conatus ipse in re perdifficili , nonnihil ab auditoribus gratiae , & benevolentiae consequatur , summioue philosophi nomen apud omnes illustre, languidiora juventutis studia vehementius excitet ad discendum. Multa igitur , ita ut fit, legenti& meditanti mihi, quae ad eorum librorum explicationem usui Qre viderentur ,
qusdam occurrerunt, quae meum animum
ita dubium & incertum habent , ut non sit facile statuere quid sequar. De his tuam
sententiam exquirere deereveram , ubi redisses. Verum , ut dixi , timeo , ne serius , quam mihi est opus , revertare. QN a re agam tecum per lateras absens , quod
Verbis praesens agere non possum , & quideκ te scire velim , paucis perscribam. Non enim dubito , tametsi longe abes a Iibris , quin omni me dubitatione nullo negotio sis liberaturus : eo magis quod de quibus ambigo, ea tibi jamdudum quaesita, cogitata , tractata esse scio. Primum itaque velim cognoscere , quid tibi videatur de partitione artis Aristoteleae in tres libros. Praeteritumne putes hoc Opus ,
99쪽
so PETRI JOAN. PER PINIANI quod nemo Aristotelis esse negat, a Laertio , qui duorum tantum librorum secerit mentionem e an innumeros librarios fuisse mendoses t an in duas duntaxat pa tes unum illud quasi corpus ab auctore distributum , ab aliis postea in tres fuisse divisum : numquidnam aliquando legeris apud antiquos Aristotelis interpretes , atat alios idoneos auctores, ex quo per ici posisit , quot in libros partitus ipse fuerit hanc artem bene dicendi tam accurate
conscriptam. Deinde eis; - ἐι- άν απῶν συγγραμι-των ecquid comperti habeas.
Nam ut a Cicerone , Gellio, Plutarcho, Galeno , Ammonio, Simplicio divisionem hanc operum Aristoteleorum conserinantibus dissentiam, nullo prs sertim duce , nullo auctore , cujus nomen grave apud alios esse debeat, animum inducere non queo :argumenta contra sentientium qua ratione refellam, non video. Cur enim , in primo libro N: --, , libros de anima, quos subtilitatis plenos esse omnes confitentur, appellat Z Cur hos ipsos de moribus libros ad Nicomachum modo vocat εἱωπι-
-ῶν sejungit, cum in ipsis nti . Veluti genere prorsus diversa citet Θ Cur - ,
100쪽
inscripti sunt, eam ego inscriptionem idcirco Aristotelis ipsius non esse suspicor , quod nusquam illi ab eo libri hoc nomine citantur. Postremo doceri cupio, an dialecticae nomen sic ab Aristotele aliquando
usurpetur , ut non αν -οκοῦν solum , sed totam omnino logicam eomprehendat. Alexander enim in prooemio τηπι-ν , tres tantum tradit hujus verbi significationes t de hac vero vulgari notione prorsus nihil. At
mihi in hoc , quem subjiciam loco primi
ν , non alia notio videtur esse subjecta. Nolim tibi esse molestior. His nunc ero comtentus, Si quid est aliud , de quo scire velim quid sentias , id ad tuum in urbem
reditum reservabo , ne jure queri possis , ne in otio quidem tibi licere esse otiosum. De versibus quos avidissime expecto , nae tu prudentissime fecisti , qui tandiu nostros animos tenueris expectatione suspensos, ut tanquam poculum aquae fibgidae longinqua siti exarescentes , sic nos illi multum cupientes , & diuturno desiderio flagrantes insolita quadam suavitate per-