장음표시 사용
111쪽
1oa PETRI JOAN. PER PINIANI mediocritati hominis ipsius causa laborantis. Sin res acciderit secus, Mam sperabas &non modo amplius, Verum etiam longe aliud fecero, quam volebas ; tu, mi pater, sic existimato facultatem mihi perficiendi defuisse, non tibi obsequendi voluntatem. ΑΗieronymo Rosio unam epistolam , a Laelio Bisciolio duas accepi, quibus rescriberem, nisi nolle scirem qui nobis praesunt. Pervenit ad vos opinor, quid deliteris ultro citroque mittendis cautum sit: mitto quaedam tamen ad nonnullas Laelij dubitationes, quae ut ei
reddas, cum primum acceperis, te etiam atque etiam oro. Utrique multam salutem,& P. D. Paesio , & si qui sunt alii mihi noti.
Quae Laelius a me de gravibus acutisque vocibus , ea ubi transcripta fuerint, mittenda curabo. Nam Franciscus rem suscepit, cui certe uni plurimum hoc nomine debeo. Quantum vulnus acceperimus his diebus optimi patris nostri Laynis morte , ex aliis cognosces. Vale, mi pater, ac pro me Deum assidue deprecare. Romae. XI M. Cal. Febr.
112쪽
De magistro. ANte omnia magister deligendus est, in
tegris moribus, flagranti studio, ingenio acri, literis exquisitis, qui non communium paedagogorum more tempus omne contriverit in nugis aut somniis delirantium grammaticorum ; sed & praecepta pauca, eaque ex optimis quibusque auctoribiis in promptu habeat; & scriptores elegantissimos cujusque generis, poetas, historicos , oratores penitus cognoscat;& sit ipse tum in Ioquendo , tum in scribendo bene exercitatus. In quo duo praecipue videnda sunt, ut& Graecarum literarum sit bene gnarus neque falsa opinione scientiae inflatus, grammaticam tanquam unam aliquam maxima
rum artium sibi docendam putet.
113쪽
ARs deinde literarum magna cura Vel de multis eligenda , vel, si nulla reperietur idonea, componenda est, quae neque longitudine , ac multitudine praeceptorum , Ingenia puerorum obruat, neque obscuritate in desperationem adducat, neque disputationum de rebus ab usu remotis , quaestionumque serie, & opinionum varietate impediat, neque contaminati sermonis
vel praeceptis vel exemplis eos inquinate loqui assuefaciat : sed & brevitate memoriae 1erviat ', & perspicuitate ad discendum invitet , & praecipiendi simplicitate intelligentiam adjuvet; & puram & incorruptam Latini sermonis integritatem alat & elegan
Ac primo quidem habeat usitatas tum nomina tum verba declinandi formas, absque praeceptis, quibus anomala verba pauca sint adjuncta, ea videlicet, quae frequentissime occurrunt, nolo , volo a mala , fero, sum a& si qua sent alia. Significatio vero primae tantum adscribatur cujusque temporis per-
114쪽
sonae, vulgari sermone quam maxime proprio& eleganti; quod & ad intelligendum satis est, & ad declinandi exercitationem edi peditum , & ad memoriam facile ac diuturnum. Declinandi formas excipiant prima elementa & quasi rudimenta grammati cr, qu sa liceris & syllabis orsa, de partibus orationis ea tradant, quae pueris & cognitu facilia & utilia futura videantur. In his autem extremis perpauca quaedam, eaque maxime communia, de conjunctione verborum, quam syntaxim vulgo vocant, praecepta ponantur, ut de nomine & verbo; de nomine& adjecto ad nomen; de antecedente & eo quod resertur ad antecedens; quem omnia Verba casum ante , quem post desiderent isum quos casus amet, & si qua sunt generis ejusdem. Sequantur genera nominum, & praecepta declinandi; quibus illa complector quae praeterita & su pina vulgus appellat. Verum in his nimia diligentia vitanda est; neque omnia, quae usquam reperiri possint, sine delectu congerenda. Sed omittenda illa, quae
cum in sermonem , aut raro, aut nunquam
incidant, sine fructa sunt a morosis grammaticis collecta. Nihil praetereatur eorum , quae communia sunt omnibus declinandi
115쪽
ros PETRI JoAN. PER PINIANI formis : quae propria sunt cujusque formae , neque magnam habent varietatem, paucis explicentur : quae valde rara sunt, & universo genere comprehensa, lectioni potius,& consuetudini reserventur. Tum nomina & verba, in quibus aliquid desit, & quae a communi ratione discedant, diligenter enumeremur descripta generatim;
sed ita, ut & nihil sit, quod bonorum scriptorum non confirmet auctoritas, & quae maxime tritά videbuntur, separentur a ceteris, quo facilius ea pueri memoriae commendent. His proxima sit jungendorum verborum,& orationis componendae ratio, quam syntaxim diximus verbo Graeco. In hac vero , lsumma, ut mihi quidem videtur , pruden- ltia opus est. Nam non omnia, quae Ennius , aut Piso in annalibus, aut Pactavius , aut Accius, aut etiam Plautus dixit aliquando, ad artem revocanda sunt. Verum ea praeci
pienda tantum, quibus si quis utatur vel in ladstricta versu, vel in soluta oratione, laudem politi scriptoris assequatur. In quibus
tamen , quae poetarum propria sunt, quae historicorum, notari opus est, ut ea pueri caveant in sermone communi. Quae abhor- rent a vulgari consuetudine loquendi, raraque sunt, ea separatim exponentur.
116쪽
i Praeceptiones autem ipsae primum ex par-l tibus orationis generatim, deinde speciatimi ex significatione describantur. Nam qui certos constituunt verborum ordines, in his autem infinitam quandam sylvam suggerunt,l eos ego duobus nominibus existimo gravis
i si me peccare, quod & memoriam puerorum; multitudine verborum opprimant, & facultatem nullam afferant recte emendateque loquendi; cum pueris ante sit cognoscendus verborum usu S, quam ad quem ordinem Pertineant , videre possint. Extrema sit illa pars, quae faciendorum Versiuina viam aperit, & acutarum graviumqῆ rerum continet rationem. Hic communiaquἴ iam admonita de longitudine & brevitate syllabarum explicentur. Incrementa nominum& verborum praetermitti possunt, cum usu ipso bene loquendi longa ne sint, an brevia cognoscatur : aut si ea placet exponi, remO-veantur illa certe, quae in tertia nominum declinatione tam multiplicem varictatem ha bent, ut longe sit facilius ea sine arte meis moria continere, quam redigere in formam
artis. De primis mediisque syllabis totus Iocus ad lectionem portarum , atque ad ciscim,rejiciendus est. De ultimis quoniam brevis est tota res, diligenter praecipien-
117쪽
1o8 PETRI JOAN. PER PINIANI dum. Tum addantur de gravibus acu tisque vocibus pauca ex antiquis , relictis omnibus, quae multis post saeculis inepte grammatici quidam excogitarunt. Postremo genera Versuum , ea praesertim, quae maxime sunt in usu , ita doceantur, ut in quo sita sit cujusque generis elegantia , sedulo demonstretur. Atque in his omnibus tractandis elaborandum est, ut nihil neque praecipiatur, neque dicatur, quod bene Latinum non sit, di singulae res appositissimis exemplis, delectis ex optimorum auctorum scriptis, comprobentur.
Declinandi forma, & rudimenta & syntaxis, non aliunde melius, quam e Linacro sumi possunt. De gravibus acutisque vocibus, ex Oratore Ciceronis, ex Gellio, Quintiliano, cetera ex aliis colligi necesse est, ut illud ab unoquoque, quod recte observarit,
De orthographiae ratione ideo nihil dixi, quod intelligo magis eam observationis &veteris consuetudinis esse, quam artis. Verumtamen quia praecepta communia dari
possunt recte scribendi, ea, si placet, partim ex Cicerone, partim ex aliis deprompta adjungantur extremo loco , praetermissis his , quae quoniam innumerabilia sunt, nec ullo
118쪽
certo genere circunscribi aut definiri possunt, artis expertia videntur. Quanquam hic quO-que non minus multae, quam in aliis partibus grammaticorum ineptiae deprehendun-rur, quas vitari diligenter oportebit. Sic pueri falsis praeceptis imbuuntur. De grammatica tradenda. CAput III.
HUjusmodi arte vel selecta vel composita, curandum in primis est, ut pueri literarum notas non indecenter exprimant. Conjuncta namque est cum orationis
componendae cura, diligentia scribendi. Quo in studio ubi tantos effecerint progressuS, ut spes aliqua sit eos quotidiana consuetudine scribendi persectius in dies id esse facturos , omnes declinandi formas cum anomalis usitatissimis memoriar mandent, in iisque diligentissime, diversorum generum & nominibus &verbis ad declinandum propositis,exerceatur. Magnum autem adjumentum afferet tum ad memoriar firmitatem, tum ad usum scribendi , tum ad cognoscendas orthographiae ex casibus commutationeS, quantum erunt singillis diebus memoriter recitaturi, tantum eos in charta ante transcribere.
119쪽
x1o PETRI JOAN. PER PINIANI Ad eeleritatem vero declinandi incitandam, modo nomina & verba propria insectant : modo nullo Ordine, quemcunque magister poposcerit casum, expedite edere
cogantur : modo multa nomina non unius
modi conjuncte inflectant, ut consilium forte , m prudens et modo perbrevem orationem per Omnia tempora, numeros, per nas, modos ducant; ut, ego te o Ciceronem, ero legebam Ciceronem, tu igisti Ciceronem, tu legebas Ciceronem. Sed danda est opera, ut haec omnia & pura sint, & ad communem sermonem accommodata , eorumque significatio intelligatur, ut etiamsi nulla didicerunt adhuc praecepta loquendi, tamen, ut aves nonnullas facere videmus , imitatione jam assuescant Latine loqui. Hinc ad rudimenta gradus faciendus est, nunquam intermissa exercitatione declinandi. Quia vero cum rudimentis auctor aliquis & politus & apertus explicandus patrio sermone, is memoriter pronunciandus ad linguam locupletandam , ut ejus rei grata voluptate pueri vehementius ad studium
Aliquid etiam quotidie scribere & componere cogantur, quamvis artis adhuc ex
120쪽
pertes. Vbi ab illis elementis ad genera
transiverint & declinationes, eadem omnia
observanda sunt, & singulis diebus ex praeceptis aliquid addiscendum; & de bono scriptore nonnihil audiant, idque , quod audiverint, ex memoria exponant: & inflectendis tum nominibus , tum verbis exercitentur ;& crebro de rudimentis, de generibus declinationum interrogentur, &aliquid Latine
scribant. De nominibus autem illis, aut verbis , quae vel aliqua re carent, Vel ut comis muni inflexione, recesserunt, pervagata solum memoria tenenda sunt , quae ob eam
ca am erunt, ut supra monui , descripta atque digesta separatim. His grammaticae partibus bene perceptis, & assidua exercitatione confirmatis , ad syntaxim pueri traducendi sunt: in qua docenda idem, qai in superioribus, tenendus ordo ; adhibitis interdum declinandi, tum de rudimentis , generibus, declinationibus interrogandi exercitationibus ; ne effluante κ puerorum animis, quae didicerunt. Sed jam tum & auctor paulo gravior solutae orationis, & facillimus aliquis poeta explanandus , & scribendi exercitationes aliquanto longiores instituendae.