Petri Joannis Perpiniani Soc. Jesu Aliquot epistolae. Ubi, praeter caetera, de artis rhetoricae locis communibus, ac de juventute grecis latinisque literis erudienda agitur. Proferre in lucem coeperat ex eadem Societate. Franciscus Vavassor

발행: 1683년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

13, PETRI JOAN. PER PINIANrges. Carolo Ursino meo nomine salutem dicito , eumque negligentiae in scribendo accusa. Vale , & Deum assiduo pro me deprecare. Mediolani. Prid. Cal. Febr. M. D. LXV. Petrus Ioan. P vinianus Ascanio Valentind.

XVII

LEgi tuas literas, etsi serius , ut ais ,

quam optabas , citius, quam sperabam tamen, ad me perlatas , in quibus mihi multa fuerunt perjucunda , vel quod ad me tibi scribendum esse judicasti, vel quod acute & tam suaviter de pietate , de charitate, de Voluntatis conjunctione disputasti, vel quod memoria nostri gaudere te significasti, vel certe etiam, quod aliquid abs me , quod tibi & gratum & utile futurum putares, postulasti. Illud doleo , epistolarum , quas petis, exempla esse Romae r ut hinc tibi mitti non sit necesse, cum isthic describendi facultas non desit; quod nisi

ita esset, praeclaram equidem nactus eram occasionem gratificandi tibi. Sed vide, mi Ascani, ne inanem hanc operam sumas.

142쪽

ALIQUOT EPISTOLAE. II

Nam quaecunque erant in illo libro literae ;quem tu reconditum appellas , ego vulgarem , ac pervagatum esse intelligo ; sed in illo quaecunque Mario Corrado , vel ad me , vel ad Manutios crant literae , editae sunt jam ab illo, multis aliis cum epistolis pereleganter sine scriptis, quarum

volumen apud Hamerinum, credo, reperies. Has igitur cum possis exiguo pretio brevi cinere , tanta cum molestia, si me audis , non describes: quae vero erant vel ad eundem Corradum , vel ad Muretum meae , Vel ad me Mureti, eas, quoniam nostrae te ineptiae delectant, describito si voles. Exemplum Benedictus Sardus habet: is tibi facile, si per aliquem p tendam curari S , m o nomine faciet transcribendi potestatem; nam audivi manere illam Romae: si secus acciderit , fac ut sciam ego : ut habeas, curabo diligenter. Vale. Nam Lugdunensibus de rebus cognosces ex literis communibus,quas vobis etiam recitari solere arbitror. Iterum & sepius vale. xv. Cal. Nov. M. D.

LXV.

143쪽

PETRI JOAN. PER PINIANI

Petrus Dan. Perpinianus cartissimo suo P.

XVIII. LUgdunensibus de rebus, & publicis &privatis, & nostris & alienis; tametsi aliena quae sunt, nostra charitas efficere debet; sed omnibus tum de rebus, quae hic geruntur, ex literis ad alios a me datis, cognovisse te credo. Nunc alia mihi ad te scribendi causa nulla est, nisi memoria facilitatis & suavitatis tuae, quam equidem plum ris facto , quam frontem, & supercilium Stoicorum. Nos hic caelo utimur satis frigido , sed hominum animis frigidioribus.

auditorum mira paucitas. Nam clerici , quorum nonnihil id intererat, qui locupletiores sunt, beate vivere; qui tenuiores , rem quaerere multo malunt, quam de rebus divinis disputantem audire. Verum aliae collegij nostri partes in dies magis magisque emorescunt. In hoc gymnasio primum haeresim natam esse dicunt : hinc pestem illam ad reliquum civitatis corpus permanasse. Pestilentia pestilentiam ejicit; luem ani-

144쪽

morum corporum lues : quae sedes has nobis vacuas fecit. Speramus fore, ut qua ex officina venenum tam late sparsum est , ex eadem per omnes civitatis venas fundatur salutaris medicina. Quid de me futurum sit, omnino dicere non pollum. Nostrae provinciae praepositus,ad Pascha Tolosam ire

me vellet : Lutetia ad se vocat. Ego neu trum recuso : sed Tolose Lutetiam , quantum in me est, antepono, quamquam VOScquidem utrique anteferrem, nisi vos quemvis alium , quam me , multis partibus maluissetis. Nunc vero & vobis absque me bene esse gaudeo, & mihi absque vobis esse non male spero. Hotomani comment ij in primum tomum orationum Ciceronis hinc tibi poterunt mitti, si cum patre Natali egeris, ut ex pecunia , quam P. Edmundo dedit, pretium solvatur. M. Benz- dicto jam dudum copiosissimam epistolam , quam ille aut non accepit, aut philosopli,co supercilio contempsit. Benedictum Sardum an theologiae studia reddiderint gravi rem nescio : meis omnino literis nihil respondit adhuc. Ego Bartholomeo nostro , Pompeio , Dei nardino Senensi , Ascanio etiam Ualentino rescripsi: ut nemo hoc in

me officium desiderare possit. Ad P. Bapti-

I iiij

145쪽

i 36 PETRI JoAN. PER PINIANI stam Romanum literas etiam dedi sane magnis de rebus, de quibus quid actum sit animo suspenso sollicitoque expecto. Tu, miliater, ne me quaesis patiare carere diu latio literarum tuarum. Mitto nunc nescio quid literarum Manutio meo : id in eundem cum 'his tuis fasciculum conjiciam et tuas partes esse velim, ne sit inanis hic etiam labor meus, curare diligenter. Duas enim epistolas ad eum scriptas , non satis a me eleganter fortasse, at amanter certe & officiose, non fuisse redditas ex eo suspicor, quod ejus nullam adhuc epistolam vidi. Princeps Amvillanus visit nostrum gymnasium valde amice,superioribus diebus. Est is filius magistri equitum, quem comitem stabilem modo vocant, unus ex omnibus maxime animatus & paratus ad resistendum hominibus cupidis novarum rerum: quem rex orae maritimae Galliae Narbonensis praefecit. Cum igitur hic iter haberet ad regem , visit perhumaniter gymnasium no strum : ad cujus adventum luserunt paucos versus Rhodaneides nostrie, vestris Tiberiadibus longe sane inferiores. Verum ause sunt aliquid tamen non modo canere, sed Romam etiam usque mittere. Id epigram

ma si curaris , ut inter se Pompeius Bar-

146쪽

ALI Quo T EPISTOL . . ISTtholomaeus, Mariusque sortiantur, rem mihi gratissimam feceris. Patri Annibali jucundissimae fuerunt imagunculae a te missae ascripsisset ipse aliquid , nisi tam cito fuisseDTolosam profectus. Mihi discedens mandavit , ut pro se tibi gratias agerem quam

suavissimis verbis. Tu vero, mi pater, plurimam salutem primum P. rectori, deinde iis , quos antea nominavi, tu in Laurentio Romano, Fabricio Neopolitano, Joanni Parmensi, quos arbitror a me superioribus literis fuisse praeteritos; denique omnibus, quibus non ingratum fore cognosces. Vale, Deumque pro me assidue deprecare. Lugduno. I Ii. Non. Febr. M. D. L X VI. Cognomen non memini : discam ex primis literis tui S.

Fulυim Cardulus Petro Ioan. Perpiniano. XIX. QUO loco apud me sis, non puto te dubitare': & , si dubitares, vel id tibi

posset animi dubitationem jam tollere. Epistola tua, quam nuper, accepi, ita me to

147쪽

i38. PETRI JOAN. PER PINIANI tum exhilaravit, ut viderer mihi penitus

immutatus : eram viribus attritus , angoribusque confectus , & usque adeo aeger , ut vix apud me essem. Hujus aegritudinis causam si suspiceris, non multum errabis. Q id quaeris ξ perlecta epistola , statim ad me redii ; de sedata illa tempestate, non pristina λ- tum rediit tranquillitas, sed mirifica quaedam&, vere ut dicam, in lens accessit laetitia ;& nova voluptate perfusus, relegi saepius: 'delectabar enim humanitate, suavitate benevolentiae, officio amicissimi hominis, ingenio, urbanitate, judicio doctissimi viri ,& denique elegantia & venustate, & dignitate verborum in utroque orationis genere

singulari. Itaque non poteram de manibus ea deponere, modo epistolam, modo epigramma repetens , aliisque ostendens. Salutavi tuo nomine quos oportuit, hoc est , non solum quos nominasti, sed etiam quibus te charum csse intelligo. Muretus ex tua in Galliam profectione, quam ex his di bus audivit, ut magnam & admirationem& voluptatem , ita spem non mediocrem concepit fore, ut tua opera, atque industria societati nostrae auctoritatem, catholicae fidei & religioni ad)umentum, & Galliae regno asserat utilitatem. Idem & sentit, &di- i

148쪽

cit Manutius tuus,tuus,inquam,magis quam noster , cujus literas , quas a te deliderari scribis, puto ad tuas manus jam pervcnisse. Ego certe mihi ab illo com ntissas domi d2di quam primum mittendas. Huic etiam sala tem tuis verbis dixi,cum valetudinis causa lacentem in lecto inviserem. Per interregnum Pontificium a populo Romano aedibus iussus CXcedere, Burgum migravit, ubi perpetuam cogitat habitationem comparare , VCritu S ,rit Opinor, hujus levitatem atque perfidiam.& si quemadmodum novus pontifex , qui ex hac arce insperati pontificatus , quasi signum aliquod ad bene sperandum de corta regione sustulit , nondum statuit , utrum velit ejus opera uti atque industria , sic ipsi Manutio vel manendi, vel abeundi incerta est oratio, incertumque consilium. Aldus est

Venetiis, & propediem justos & absolutos

patris in Cicer. epistoIas fa m. commentarios excusos dabit. De me novi quid scribam nihil est: tibi nota sunt omnia : scmper ego sum Fulvius : quid dicam, optime tC-nes. Pridie cineralium acta est , ut assolet, ita collegio Germanico tragoedia divae Cattiarinae virginis & mari. tanta optimazum frequentia, & approbatione, quantam mi C-

minisse non videor, quamvis dc rei dignitas

149쪽

14o PETRI JOAN. PER PINIANI. & actorum indoles atque industria, & QC-nicus apparatus, tantum , quantum dici viκ possit, viros & callidos & doctos delectarit. Cupimus per Petrum Perpinianum, aliquid ad nos transmitti ex officina Vanegae nostri. OrationemParasceves ad novum pontificem habituras est Ioannes Majorius. Recusavi instanter delatam provinciam. In meo gymnasio mirum frigus, cum auditores habeam Vix triginta. Ego vero paucioribus etiam es- sem contentus : Cetera tam superiorum , quam inferiorum ordinum , frequentiora quam solebant. Fuit his decem diebu, in collegio P. Generalis, & allocutus est singu-Ios separatim , & hesterno die antequam

domum rediret, nocturna oratione universos ad pugnam cum domesticis hostibus , &ad reportandam de se ipso victoriam est ashortatus. Reliquarum rerum status is est , qui erat ante tuum discessum. Illud non

praetermittam, ad ceteras occupationes meas

illam quoque durissimam sine mihi molestis- simamque provinciam accessisse, disciplinae

Christianae tradendae in templo D. Nicolai in carcere Tulliano. Rides ridebo & ego, etiam si mihi videar in hunc missus carcerem, ut cum Lentulo stranguler. Est proximum forum prope theatrum Marcelli,quod diebus i

150쪽

festis rusticorum frequentia compleri solet rhos ne precario quidem possum habere auditores. Pecunia, si esset, ad conciunculam conducerem, ne domum reverterer infecto negotio. Haec scribo, ne solus de auditorum paucitate queraris : plura non addam , ne aliis materiam videar adimere voluisse. Vale ,& valere jube meis verbis UA NEGAM, literis majusculis : puto enim, ni tua me se- fellit epistola, te has literas Lutetiae acce-Pturum. Iterum vale, meque tui amantissimum, ut facis, ama, seu potius dicam redama; & nisi molestum est, plurimam salutem reverend. P. Oliverio praeposito dices. Romae. v I. Cal. Aprilis. II 66. Illud paene exciderat, P. Michaelem Angelum Tusculi nudius quintus, Iulium Romanum , qui nuper ex Sicilia Romam redierat , in collegio nostro nudius tertius ad immortalem & canestem beatitudinem decessisse. Petrus Ioan. Prepinianus Bartholomaeo rim. XX.

Hoc est discipulum esse, mi Bartholomaee, hoc amare, & observare docto

SEARCH

MENU NAVIGATION