Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

8o DER E LOGICA . neant ambo simul e quod dc moveri potest , & quiescere et haec adjuncta corpus ab omni ente, quod non est corpus , secernunt; idque in omni eventu, ' loco, d tempore. Qua re haec notio est distincta , Sc completa. Quod si dicerem , i corpus esse rem , quae exsistit, & apta est moveri, di quiescere : hi characteres non distinguerent corpus ab omni re omni tempore, & loco. Nain mens dc ipsa exllat: movetur etiam , dc sistit cum corpore . a. Si dico, fluvium esse aquam , quae alveo continetur,& pondere suo ruit , dc ad mare tendit s habeo ideam distinctain, dc completam Fluvii. Item si dico , homo est vivens, quod loquitur , intelligit , ratiocinatur , dc omnino libere operatur ; haec idea est distincta , dc compIeta . Pone nunc me rem expedire hoc modo: Fluvium esse aquam turbidam, quae plices alii: Hominem vero esse bipedem erecia facie ambulantem ; hae ideae essent incompletae : quia etiam lacus pisces habet, dc turbidus est: dc occurrunt belluae, quae ere

Elae incedunt . Alia exempla habes apud mcisum . si JItaque idea distincta vel est completa , vel incompleta .

De idea Adaequata, Dadaequata . Quod si notas omnes, quae rem ab aliis in omni tempore, dc loco , dc eventu secernunt, numerando percensen tes , ipsarum quoque notarum characteres posivmus enume rare singulatims talis idea praecipui objecti vocatur adaequata et secus, inadaequata est . E. g. Cum dico , ignem esse corpus , quod lucem & calorem producit , & habet vim incendendi, dc conterendi ligna et si possum distincte percensere notas omnes lucis, calo

. aris,

id In Logica C. de Ideis .

112쪽

ΟBER sECUNDUS. 8 Iris , potentiae incendendi, is terendi ligna , quibus ab aliis corporibus diseriminatur: hoc est, si habeo ideam distinctam horum adjunctorum a haec notio est adaequata et propterea quia comprehendit partes omnes, quae in objecto internosci possunt. Sin autem peculiares characteres illarum notarum omnium enumerare singulatim non possiim ; cognitio est inadaequata . Quare recta est divisio ideae distinctae in adaequatam , dc inadaequaram . COROLLARIUM Hinc non possumus adquirere ideas adaequatas o

mnium rerum .

Non enim habemus ideam distinctam adjunctorum omnium, quibus unaquaeque res constat: nam sensus omnia perspicue non exhibent. Immo vel hoc nomine paucissimae ideae udaequatae comparari possunt in hac vita : ut recte hoc loco monet molfius .

C A P U T XI. De ideis referendo ad objecta, h. e. de ideis Substantiae,ffunctorum , Relationum .ET de modo repraesentandi hucusque . Iam si res ipsas consideramus, sine labore intelligemus, ideas omneS ad tres classes posse revocari, Substantiam , Adjunctia , Relationes . si IF Nam

r J cristoteles refert entia, seu omnia , qxae sunt, tu d cem classes , quas Categorias vocat. Una est Substantiae, seu rei quae per se exsistere potest: alia es Accidentium, seu earum rerum quae per se esse non possunt. In prima classe SUB

113쪽

Nam omnia , quae cognoscimus, vel seorsum possitnt esse , & id vocamus subsantiam : vel sunt adjuncta alicujus rei, & haec vocamus accidentia seu modos: vel est aliquid, quod

STANTIAE ordine substantias collocat. a. QUANTITAS est vel differa , ut sint numeri: vel continua, quae veles permanens ut corpus , vel successiva uti motus. 3. QUALITAS: quae vel es animi, ut virtutes ac facultates mentia-νum : I corporis, uti duriti cs , calor , frigus , figura . q. RELATIO: quae facit ut una res ad aliam cog voscendam ducat: de qua infra nos . s. ACTIO : vel qu/e in agente , ut amor , cognitio : vel quae in alia re recipitur, ut calefacio. 6. PASSIO: quae es contraria actioni : ut calcfieri. 7. UBI seu locus : ut cum dicimus , esse Romae , esse domi , esse ruri. 8. TEMPUSuu quando adverbiis tempus signi antibus re-Dondemus , cras , perendie. s. SITUS : quod exprimitur hisce verbis, stat, cubat . Io. HABITUS id est ea,quae cir. ea corpus sunt, ut tibi alia, pileus , is quaelibet vestis. Ad haee explicanda multa Scholastici conglobant inutilia . Reapse tamen hujusmodi divisio nibit es aliud nisi nomenclatura quaedam , quae ostendit, quo nomine istoteles quaedam entia adfecerit . Deinde mala divisio est. Nam primum praeteriit Ens, quod in substantiam , is accidens dividitur . Deinde plures species accidentium: ut sunt quies, is accidentia Dirituum, cognitio, volitio . Deinde vacuum: de quo tametsi nihil cogites .exsistit tamen. Postremo quinque praedicabilia,seu univer- . fales ideas : atque entia moralia , is artificialia praetermisit . Praeterea relatio non explicat modum exsistendi, qui res ipsas adficit: sed comparationem unius rei ad aliam. Ll bisecrefert longitudinem ad quantitatem , obiecta sensuum ad

qualitates , ibin dicit, colorem esse objectum visus: cum tamen extensio, P motus incurrant etiam in visum: adeoqEse quantitas sit simul qualitas. Qιare divisio non recte se habet .

114쪽

LIBER SECUNDUS. 83 quod ad aliud resertur, & id vocamus relationem. Nullum

quartum .

E. g. Lignum quadratum est res , quae seorsum a figu ra quad rata potest exsistere : nam fieri potest rotundum , voltriangulare . Itaque esse potest sine figura quadrata e & id nos vocamus substantiam . Contra vero quadratura , & rotunditas a nullo corpore potest esse , aut considerari sie parata. Sed cst aliquid , quod adjungitur corpori seu substantiar,& cujus gratia ipsa dicitur vel quadrata , vel rotunda . Id autem vocamus accidens , seu modum substantiae .

Ideae subsantiarum .

Ex dictis proximo capite fit manifestum, non habere noSideam claram & distinctam subsantiae , sed valde obscuram . Nam ideae, quas habemus, singularum substantia ruin sensu adquiruntur . At iunius adtingunt tantum modos. qui substantiam ornant , substantiae vero naturam non item . Eapropter substantia ab aliis rebus nequit sejungi. E. g. Ferrum oneri nobis ideam corporis ei ne ricii coloris , gravis , duri , quod malleo tundi & extendi potest, dc non nisi magno & adsiduo igne tanditur e quod rubigine conlia initur, re a magnete trahitur , & omnino est accommodatum ad corpora secanda . Nihil praeterea scimus: si Idc tametsi conemur serri naturam penitus cognolcere, nihil facimus . Verum haec idea nihil aliud repraelen tat, nisi adjuncta & modos serri . Quis enim audeat dicere, aliud te , praeter ista, in serro reperire

siJ iasias ferri proprietates Coemiae praesidio exploratas habetit Philosopbi: viri Loerbaaven. Chemia P. I. p. m. Is Sed ne hae quidem ullo modo naturam ferri aperiunt .

115쪽

DE RE LOCI CAErgo idea illa ferri , quam habemus , est composita ex ideis adjunctorum omnium . Quia tamen certo scimu3, adjuncta illa posse mutari , e. g. figuram quadratam in rotundam a tum colorem mutari posse si eum vel diligenter expolia mus , vel acri exponamus; ite . seri durior, & dividendis lignis accommodatior, quin ipse natura ferri mutetur et colligimus, praeter adjuncta, & proprietates, aliud in ferro eme, quod nos vocamus Abjectum substantiam . Quid vero illud sit , & in quo ab aliis i ecernatur , nescimus . Itaque notio substantiae, ut recte monet Lockius , estidea rei nobi , prorsus incognitae,quam nos fingimus esse basio , ut ita dicam , accidentium . Id ea vero singularum thbstautiarum , ut ferri, & ligni, est idea composita ex ideis Proprietatum omnium : cui jungimus ideam obscurissimam cujusdam rei nobis incognitae , quam nos cogitamus habere tales proprietates . Quod significat, nullam nisi obicurissi- tDam nos habere ideam substantiae . Quin Sacrae litterae nihil ajunt praeterea , nisi esse subsantias incorporea S, e. g. animos humanos, & angelos: quid vero sint,non explicantriisque adeo ut ne ipsi quidem Theologi eodem sensu ea verba ustirpaverint. IJ Male itaque ratiocinantur , qui censent, ex iis , quas cognoscimus, proprietatibus naturam rei plane cognosci . Nam tametsi nonnullas proprietates noscamus, pro certo adfirmare non possumus , nullas superesse proprietates , quae nobis cognitae non sint. Quare ex proprietatibus , qua S ΠΟ-vimus , res alias ab aliis sejungere possumus: & quo plures Proprietates internoscimus, eo magis ad cognitionem naturae accedimus:id tamen longe distat a clara & distincta essentiae seu naturae cognitione . II. Psavius adducit plures ex veteribus Patribus , qui en Vt , anaclos esse corporeos , vel saltim corpore, is spiritu constitutor : pravos vero angelos esse corpora os . DOEmat. Theol. DE Angc 'is L. I. c.

116쪽

Ideae Adjunctorum seu Modornm . Ideae vero earum rerum , quae substantiam exornant,& a Philosophis modi, seu accidentia , seu adiuncta vocantur, clariores aliis sunt. Modi vel sunt interni, vel externi. Interni , qui & Prifici vocantur, sunt, qui si ibstantiae ipsi adhaerent. & sine illa omnino esse non possunt: ut curvitas baculi, albιtudo salis . Quoniam vero substantiae sunt dupliciter , corporeae , di non corporeae seu spirituales s etiam modi duplicis generis sunt. Modi substantiae eorporeae sunt, figura , motio , cetera : spiritualis sunt . cognitiones, appetitiones, adsectiones doloris, & voluptatis , cetera . Externi unodi , qui & Morales nominantur, sunt, qui non ipsi substantiae adhaerent, sed a nobis concipiuntur quasi essent in substantia et ut cum dicimus, esse rem volitam, esse odio habitam. Hi transtate appellantur modi substantiae e quia potius sunt adsectiones animi nostri , quam illius rei cui tribuunmtur . Vocantur autem morales, propterea quod eX hominum moribus, & communi sensu hujusmodi appellationes sumuntur . e. g. Cum homo agit aliquid secundum legem, aut communem hominum existimationem , hae actiones vo cantur jusae dc bonae : secus , vocantur malae & vitiose . Eit aliud genus modorum , qui tametsi respiciendo ad rem , cui adjunguntur, sint accidentia , re ipsa sunt subitantiae . e. g. Vestitus est accidens , si eum resero ad corpus meum : tamen reapse est substantia, quia potest esse sine subjecto corpore .

117쪽

86 DE RE LOCI CA

Ideae Relationum . Iam cum rem aliquam ita considero, ut hujus consideratio ad alterius considerationem me ducat , denominatio , quae id exprimit, & objesto tribuitur , vocatur relatio . E. g. Cum cognosco Petrum ut in se est, haec dicituri dea Petri. Sin autem eum mente resero ad patrem, & ani

madverto, Petrram esse filium Paulli, haec vox situs est relativa : denominatio filii eli relatio : cognitio quae percipit , Petrum esse filium Paulli, est idea relationis . Hinc relatio non est aliqua res, quae creetur, & in objecto sit: sed est appellatio , quae alicui rei tribui potest, si modo adsit caussa in ipsa re .

E. g. Paullus dum Grammaticam alios docet, caussam mihi praebet, quamobrem eum vocem praeceptorem e id est, referam ad pueros, qui eum audiunt, & dicam, artem pure& emendate loquendi eis tradere e posseque eorum errores notare,& emendare:quod ipsum eli esse praeceptorem Grammaticae seu Grammatiliam . Quod tironem monitum volum is , nec decipiatur ab copiosis & intri eatis disputationibus , quas vulgares Logici instituunt: quae si ad hanc explicationem revocantur , nihil aliud sunt nisi mera verba . Porro nulla res est , quae , si nobi x placeat , non possit ese fundamentum relationis: possumus enim rem quampiam tot tamque differentibus modis considerare, ut non ad unam modo , sed ad plures alias reseratur . E. g. Res omneS, quae in Mundo sunt , generali nomine creaturae continentur . En relatio: nam illud nomen me diacit, ut obscure cognoscam creatorem e nec enim creaturalsine creatore aut esse, aut cognosci potest. Item V .aumquodque animans vel est pater, vel filius : unaqua que res Vel

118쪽

vel est similis , vel dusimilis alteri . Proinde nulla res est ,

quae nobis non det occasionem , , cur plurimis vocabulis relativis seu relationibus adficiatur. COROLLARIUM.

Hi ne de ideis relativis nihil ad firmari, aut negari potest , nisi , quale sit fundamentum relationis, prius expen

datur .

E. g. Albertus Magnus suit magnus naturae perscrutator, magnusque Philosophus , si cum iis comparetur , quia vI. Ecclesiae saeculo utque ad x m. floruerunt. Sin autem cum Boyleo , Leeu enoehio , Hombergio , Musichen-broehio , Hookio, Boerhaa venio , ceterisque proximi, &praesentis saeculi Philosophis conseratur, nullus fuit . Quare nisi prius constituamus , qualis sit terminus relationis, temere aliquid adfirmabimus .

CA suae XII. De aliis ideis referendo ad objecta , b. e. de ideis

Singularibus, Particularibus, unι versilibus .c Uidquid autem nos exstare percipimus , vocamus δε- Eulare seu individuum : e. g. hoc conclave , in quo scribo , hic Petrus , quem video, sunt individua. Et enim hoc conclave talia adjuncta habet , quae faciunt ut sit hoc conclave tantum; ut nihil aliud adjungi queat , dum est hoc conclave. Si enim conclavi quadrato posset addi rotunditas , jam non esset hoc conclave , sed aliud . Ita si Petro huic posset adjungi aliquid vel minimum, quod antea non haberet ; non esset hie Petrus & individuum , sed 'aliud. itaque collectio omnium proprietatum , & modorum,

F A quibus

iDisjtigod by Cooste

119쪽

88 DE RE LOGICA quibus haec res constat , non alia , caussa est cur Petrus.sit hoc individuum potius, quam aliud . Ad coque notitia individualis est , quae repraesentat omnes modos rei: leti , quod idem est , repraesentat rem exsistentem , dc omnino ab

alia secretam . si JIam vero individua ipse , tametsi proprietatibus , &modis differant, in quibusdam similia sunt.

E. g. Petrus, Paullus , FranciscuS, ceteri vel aetate , vel statura , Vel facie , vel vestitu , vel 3lia re differunt: in hoc tamen sunt similes , quod corpore animali, & mente sunt praediti, id est sunt homines . Ea propter hos ad classem quamdam revocamus, quam nomine bominis distinguimus. Haec autem classis vocatur species . Proinde species nihil aliud est , quam similitudo individuorum . Quod si plures species consideramus, in quibusdam

proprietatibus differunt, conveniunt tamen perpetuo in aliis . Haec autem similitudo specierum dicitur genus . E. g. Omnes homines unam classem , seu speciem inimalis iaciunt, leones aliam , aliam boves e & harum qEaelibet peculiarem notam habet , cur ab alia sejungatur: tamen in hoc conveniunt omnes , quod vivant, di semiant quae duo animalis vocabulo significamus . Eodem modo duorum generum similitudo vocatur

species

id Cognitio individuorum , ut Petri, Paulli, Francisi ,

sensibus comparatur . Cum vero sensus non eognoscunt pecoliarem fabrieationem uniuscujusque individui ; fit consequens, nos boc tantum cognoscere, ex re individuum : quid vero in dividuum sit , non cognoscere . Tantum videmus, singi la rem conjunctionem plurium adjunctorumsecernere boe tuli-widuum ab aliis . Quaenam vero sit ilia conjunctio, e L a re non possumus . uuare qui de principio individuationis anxie disputant, amant loqui de iis , quae non intelligu. r.

120쪽

speciessubalterna : donec ad primam substantiam perveniamus . Sed haec ex paradigmate aliquo fient perspicua . COROLLARI UΜ Ι. Ηine ideae generis , & speciei sunt universales . Nam universale illud vocamus , quod es commune eum multis . Vocabulum homo potest aptari plurimis homini inbus e idea etiam , quae huic vocabulo respondet, plures res similes exprimit. Id ipsum de animali adfirmamus . COROLLARIUM II. Hinc ideae universales fiunt a mente nostra abstractione & praecisione . Nam species tunc si, cum , omissis & veluti mente praeelsis singulari bus uniuscujusque individui modis , ea tantum considero , in quibus sunt similia . Quae cognitio hac de caussa voeatur Log icis praeeisio seu idea abstracta . COROLLARI UΜ I I L

Hine nullum exstat universale re ipsa. Nam nulla exstat res , quae sit communis cum multIs individuis . Natura enim Petri non est in Paullo : S e converso illa Paulli non in Petro, sed tantum quaedam huic similis . Exstant igitur dumtaxat individua , quorum similitudo in caussa est , cur ideas universales eliciamus . COROLLARI UΜ I I I I.

Hine idea individui plus exprimit, quam idea speciei .

Haec vero plus, quam idea generis . Nam individuum exprimit rem eo modo , quo exsistit:

h. e.

SEARCH

MENU NAVIGATION