Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

I IOD E RE LOCI CADilapsius calor , atque in ventos vita recessit . Alio vero loco si J narrans Turni necem , haec habet et as illi solvuntur frigore membra Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras . Si quaereremus a Virgilio , quid esset, Iuctare animam cum corpore e quid , recedere vitam in ventos : quid , fugere vitam sub umbras: facile ostenderemus , Poetam talem habere ideam illius , quod scribit, qualem ille haberet qui diceret et Chimaeram, quae cum Minotauro amice in Pacuo amoenis fimo , qui esset in centro orbis terrae , vivebat ; mutasse domicilium , is, in praesentia babitare in orbe quadrato, qui es extra uniPersitatem rerum . In primo enim loco Epicureum aperte agit , quae erat philosophia Virgilii e saJ in altero Stoicorum dogma prae se fert, vel ex Fabularis philosophiae decretis loquitur . quorum utrumque multo minus intelligi

potest , quam illud Epicuri . f3

iam si Lucanum , Claudianum , reliquosque sequiorisae Vi expendimus , quot non inepta , ct nullo modo intelligibilia offendemus Audiamus Claudianum ipsum de Raρtu Proserpinae non ad lyram canentem, sed buccinantem hoc modo : Inferni raptoris equos, adfataque curru Sidera Taenario , caligantesque profundae Iunonis thalamos , audaci promere cantu Mens congesta jubet .

si J L. XII. fine. a J Legatur Gngsendus , de Uita Epicuri. L. II. c. s. is Servius ad Eclogam VI. 34 Quia diAerint Platonici, On Stoici, ac Epicurei, ex

paratu nostro intelligitur . Confer. Lactant. Institui. L. v I I. c. T. Plutarcb. de Placitis. L. PHI. e. T. Lucretius, L. III. v. so T. & 8 q. Virgilium autem omnium placita interium admiscuisse , fatetur Donatus , in Vita Virgilii .

142쪽

LIBER SECUN Dus. III Quanta quamque ambitiosa epitheta i quae tamen plus sonant , quam significant . E plica tamen et Mens congesta jubet promere cantu equos , ,sidera curru adfata et nihil, quod intelligi possit, elices . Λdeoque sunt verba ampullosa , dc nihil significantia , quae ipse , qui usurpat , vix intelligit. Et, quod miremini, Poeta noster tam vehementi inspiratione divina erat adflatus , ut propositi oblitus , non raptam Proserpinae . sed raptoris equos , o fidera, ct italamos ealigantes prom serit cantu .

s. Quid nee ipsi Christiani doctissimi ab hisee ineptiis

temperant aliquando . Vel unus Barlaeus quodam hymno in Christum stJ tot vel Ethni ea , vel nihil significantia coci glomesat , ut mirentur qui legant , talia viro docto in mentem venire potuisse . Perpendite vel haec pauca, quae ipse evenisse deseribit:. . . , Stellataque maebina Mundi

Proseripsit ferale jubar e micuere secundo omine fidereae facies , dum pignora caelum

Tanta fibi promissa putat: sua frigora fulgens

Aegoeeros media voluit mitescere bruma.

Et tepuit glacialis hiems : decessit Ob o i Arctopbalax : fugit socia cum refuge Cepheus , Et citrou , Perse que furens, is Plejas, is, ipse

obitryoniades . Quis sanus hie putet, Poetam ullam certam habere ideam illius , quod eanit quis non potius dementem, & blateran tem existimet ' Μittimus recentiores alios , nihil enim frequentius occurrit. ad Exsi J L. r. Heroic. saJ Nemo nor his areessat violatae Poessos : scimus enim fictionem esse ornamentum , is , ut ita dicam , formam is essentiam Poessos: atque Iisere Poeta aliquid audere a communi

143쪽

1 IaDE RE Loci I CAEκ Historicis haud pauca excerpere possemus, sed vetat consilium operis. Plinius IJ de elephantis loquens ,

eorumque prudentiam , nedum cognitionem , exaggerans ,

ita seribit t M ligio quoque siderun/, Solisque, ac Lunae veneratio est illis . Quis neget esse nimium 8 tamen docto scriptori persuasum erat, intelligere se quod enuntiabat. 8. Sed praeter ceteros Cornelius Tacitus hune scopulum offendit. Nam cum propositum esset illi, & sententiis, dc stilo supra omnes laudari; plurimaque paucis cuperet explicare; vix fieri potuit quin in aliquas ineptias incideret e tum etiam obscura verba , & vix intelligibilia adli beret. Hic inducens Agrippinam viduam Germanicis hune Tiberius imp. veneno necaverat J quae in Tiberium invehitur hoc nomine, quod Augusto immolans , posteros illius odio habeat , loquitur hoc modo : on in eriles mu-ias divinum spiritum transfusum r sed imaginem veram

eonsuetudine diversum, is id ipsum mirabili dicendi genere

explicare. Hoc agimus , non licere Poetae verbis ni bitrinifieantibus , is periodis , quae rectam interpretationem non habeant, uti et quod plerumque usuvenit . Nam tametsi figuratum dicendi genus amet Poeta, tamen verisimilia dreere debet, beaveres hi ab iis , quae communi sensui repugnant : ne ineptus,

mendax habeatur potius , quam Poeta . Nee nos moveat Veterum auctoνitas ut putemus, omne, quod i feceruut, esse rectum . Vam praeteν quam quod in bac litterarum luee, omnia ex merito , non ex antiquitate , judicantur : tam mul ra contra artis regulas in veteribus 'Poetis, Claudiano , Lucana, Flacco, Datio , Martiaee . Ovidio et interdum vero in Horatio, etiam dum artem tradit, Homero, is, Virgilios sed in boo rarius 4 docti homines notarunt, ut qui bisce se nominibus tuetur ut errores perspicuos inducat, tamquam harum νerum inperitus audiendus non fit. ζrJ L. VIII. c. 1. Distrigod by Go',

144쪽

eaelasti sanguine ortam intelligere discrimes, suseipere fordes . Sed quidnam esset, Divinus Diritus in Agνippinam transfusus , id aegre explicaret Tacitus:propterea quod nulla huic

enuntiationi id ea clara respondet .

Proximus Tacito est Florus, nisi quod judieandi aetelonge Tacito inferior est. Hic enim cum granditatem orationis adsectaret, & vix aliquid proprie dictum ipsi placeret,

in ea incidit aliquando , quae interpretationem non habent. Descripturus Romanorum expeditionem in ultimos Gallaeciae populos, enthusiasmo quodam abreptus loquitur hoe modo : Decimus Brutus Gai eos domuit, atque omnes GaIIaeriae

populos , formidatumque militibus flumen oblivionis: peragratoque victor Oceani littore, non prsus signa convertit , quam cadentem in maria solem , obrutumque aquis ignem , non fine quodam sacrilegii metu-borrore , deprehendit . IJ Quis capiat, quid sibi velit declamator noster Praetermittimus oratores, ne longi simus . Itaque eum viro doctissimo , & hil ce rebus subacto saJ ita coneludimus : Si plerosque auctores cum veteres , tum recentiores ad hanc trutinam revocabimus I infinita loca in iisdem saei te inveniemus, in quibus talia verba occurrunt,quae nulla arte explicari possunt: propterea quia nullam certam ideam significant .

III. Tertio loco cavere debemus,ne uni voci plures notiones adfingamus . Nam si ita facimus , qui audit non intelliget, de qua notione nos verba iaciamus. Incredibile dictu est, quot jurgia in scholis excitentur passim, propterea quoiuhuic legi non serviunt disputantes. Iccirco contendunt vehementer non de re aliqua , quam unus neget , alter ad firmet; sed de significatione voeabuli: eui alter quamdam .ideam adjungit, alter aliam . - H Exem-si J L. II. c. I Ta

145쪽

o DE RE LOGICA Exemplo sint haee voeabula : formaliter, materialiter, essentialiter . Nam diversae significationes aliis & aliis temporibus unicuique eorum adjunguntur. Quocirca audito vocabulo temere pronuntio , declarare hoc potius , quam aliud . Quoniam Uero plures res obversantur menti,quam Uoces , quibus eas declarare possimus; adeo ut interdum coacti simus plura objecta uno vocabulo notare ; id omnino vitare non possumus . Unum superest remedium, ut consti tuamus, quem signincatum cum illa voce conjungimus, ne inutiliter& nos , & alios torqueamus . Quod quia Geometrae accurate iaciunt, eapropter vix umquam ratiocinando altercantur inter se. 1mI. Guarto loco ea vere debet,a vocibus indeterminatis, aequivocis, traπslatis : idque ob ea indem rationem . Nam vox indeterminata seu vaga est, cui eadem notio perpetuo non respondet, sed est multis rebus communis. uuare qui eam audit nequit disicernere , qualem ideam potissimum velis cum ea conjungere .

E. g. Definiunt multi eum B. Augustino Philosophiam

hoc modo: Divinarum, humanarumque rerum cognitio seu notitia . Cum autem vocabula cognitio seu notitia sint vaga , qui legit certior non fit, de qua notitia serino sit: an de Historica , an Philosophica , an Mathematica , an de Certa, an vero de Probabili notitia . Quare melius uterentur Voca

bulo cientia , quod ex disciplina Philosophorum significat , Certum habitum demonstrandi. si JAequivoci termini itant,qui pluribus rebus natura disserentibus possunt adtribui: adeoque sunt indeterminati. Eos itaque sedulo vitare debemus si volumus intelligi . Hujusmodi est nomen Homo , quanan tribuitur homini viventi,& ptacto , & statuae . Qui enim tali nomine utitur ad pictu

ra Sy

fi J Baumeisierus, Institutiones Phil. C. a. s. II I.

146쪽

LrBER SECUNDUS. II sras , & id genus alia significanda, nisi moneat lectorem,caus. sa erit cur Depe fallatur . Terminas translatus est,qui dum adjungitur alteri πο- et , videtur nobis nativum sensum ac significationem amittere , & aliam induere . IJ Quod hoc nomine fit, ut facilius & venustius , quod volumus , explicemus . sal E. g. Flumen proprie significat aquam , quae in alveo fluit ad mare. Tamen cum lego apud Ciceronem: s 3I Nullius tantum est flumen ingenii, nulli dicendi aut seribendi tanta vis,tanta copia . quae non dieam eκornare, sed enarrare , C. Caesar , res tuas gestas possis: dc alio loco : φηiet aureum flumen orationis fundens Aristoteles:judicare debeo, non proprio sensu, sed per metaphoram dici: & significare nihil aliud , quam iacultatem plurima verba , & sententias efferendi . Frequentissimae translationes occurrunt in vulgari sermone, vix ut ab illis temperare possimus. Hae tamen sa-eillime dignoscuntur : & qui audit, aut legit sine labore intelligit, quid scriptor sibi velit . Apud Poetas, & oratores musio audaciores metaphorae passim se offerunt . Sed oratoribus , & Poetis relinquimus verborum translationes. At Philosophus ab omnibus verborum lenociniis ambitiosius

s i J Nativa significatio voeabuli numquam translatione pe

rimitur , aut mutatur . Flumen enim in exemplo adducendo

semper significat flumen. seu aquam fluentem. Sed ingenium ac copia dicendi propter fimilitudinem quamdam menti objicitur veluti conversa in aliam speciem, nimirum aquam e ideo mens, quae duo illa confundit , proprietatem aquae tribuit ingenio . Confer. diserti mus Gravina , in Dialogo de Lingua Latina. IJ , , Modum transferendi verba necessitas genuit inopia ,, eoacta, is angustiis: post autem delectatio jucundis que ce- , , lebravit. Cicero, de oratore L. II. c. 38.s3J Cicero, pro Milone n. a.

147쪽

x Is DE RE LOCI CAconquistis abstinet . Quod si in hujusmodi locutiones incurrat , callide cas & accurate interpretetur oportet. C o ROLLARIUM Hine Philosophus vocabulis uti debet secundum communem usum loquendi. E. g. Si de rebus donesti eis, vel forensibus, vel publicis loquatur , quotidianis vocabulis, & in vulgata acceptione uti debet Sin autem Philosophorum verbis aliquid exprimere necesse si, usurrabit illa eo intellectu , quo natio Philosophorum usurpat . Quod si diversam significationem eum illa voce conjungere cupit, declaret quo sensu accipiat , & accurate voces definiat . CAPUT IMI.

Disputat de vocibus Simplicibus , O' Compositis ;Claris, On Confusis.

Voces autem easdem proprietates habent ac ideae , quarum sunt signa . Quare ex iis, quae diximus de id eis, fit planum , quidnam de vocibus existimare atque disputare debeamus. Pauca tamen adducenda,quae uberiorem lucem dictis adserant, S. doceant tirones , vitare errores in usu

vocum .

I. Porro quemadmodum ideae simplices sunt clarae,compositae vero obscurae 3 ita voces , quae ideas simplices reprae sentant, clarae : quae compositas, erunt confusae . Hinc vo ees simplicium non indigent definitione e maxime vero illae compositae , quia per clariores voces explicari possunt . E. g. Interroget me quis , quid sit dolor et non potero clarioribus vocibus doloris ideam exprimere. Quamvis enim

rem plane exredire contendam, aliis N aliis vocabulis, quae idem

148쪽

Idem significent, utar: reapse vero non explicabunt liquido, quid sit dolor. Si tamen interroget,quid sit camelus f quae vox est composita a κάμου, flecto, & Ορόι femur , quia genua flectit J potero ex ideis femoris , genuum , coloris , Hurae , qua rupedis , clariorem ideain cameli exhibere . II. Occurrunt tamen vocabula simplicium idearum , quae sunt obscura : illa nimirum , quae adsectiones animi, &sensuum declarant. I. E. g. Non omnes homines eodem modo objectis externis adficiuntur. De me primum dicam . Ego, quihoe est lusciosus sum . ita comparatos Oculos habeo , ut intuenti luminaria accensa in obscuro loco , quadruplo majora mihi videntur quam re vera sunt. Admoto tamen vitro, quo utor, quadruplo minora sunt, & elegantiam omnem

deperdunt. Quare cum ego noctu faciem templi aliquam faculis distinctam adspicio, vel templum ornatum luminibus ingredior, pulcrior illa species mihi est si nude inspicio, quam

si oculis vitro armatis . I. Praeterea sunt, qui res aliis ingratas summa eum v

luptate degustant. Sunt qui acutius aliis in eadem distantia audiunt. Odor quidam nobis gratus est,qui puerperis est insuavis: & hujusnodi sexcenta . Eapropter tametsi iisdem

vocabulis civersi homines suos sensus explicent, non omnes easdem ideas designant. Itaque vocabula, quantumvis clara videantur , sunt reapse consula . 3. Praeterea quaelibet adsectio vel sensuum , vel animi . pro diversitate fibrarum singulorum corporum , majori, vel minori mentis ad alia distractione , interdum remissa, interdum acutior est et idque in eodem homine,& multo magis in diversis . Videmus enim quosdam visci serpente e. g. non commoveri: quosdam levissime: vehementer vero alios: alios metu exanimari. Hi veluti gradus eodem vocabulo ne

queunt explicari. Quare vocabula hujusinodi sunt reapse confusa .

149쪽

1I 8 DE RE LOGICA

4. Eodem modo adsectiones mentis, & voluntatis se habent . Quidam enim celerius percipiunt, & ardentius amante quidam tardius di rem isIius iaciunt utrumque e & , quod miremini , idem homo in alio & alio tempore , alia &alia occupatione , eamdem rom & vult, & recusat ardenter,& remisse et percipit facile, & dissiculter. quod usus hominum ostendit. Quare et si certo sciam , alium idem , quod ego ,

facere I quam facile , quamque celeriter , nescio . Certe quidem adverbia multum , parum , Tebementer , cetera , huic errori quodammodo occurrunt . Verum cum

ego de aliorum sensibus atque animi adsectibus nequeam judicare , nisi ex meis I per errorem utar vocabulo , quCd non belle exprimit, quod alius sentit . Ea propter vocabula sunt

confusa. s. Quae diximus congruentius quadrant in ea vocabula , quibus eas corporum proprietates eXprimimus , quae in nobis sensus animi excitant. Nam penitus ignoramus, quae partium figura, tum & qua ratione partes intensiles corporum sensus nostros moveant. Iccirco vocabula, quibus eas proprietates explicamus , sunt consuta et proptereae

quia non satis distinguunt, quod in objecto corpore est .HI. Id eae simplices , quae ab ractae dicuntur, ut extensionis, exsistentiae, temporis , reliquae , quia clarae magis sunt, quam eae , quae sensu adquiruntur s exsistit, ut etiam voces, quae eas denotant, distinctiores sint . Clariores autem & distinctiores sunt illae ideae , quas persecte metiri &complecti possumus et ut quantitas , vel ea numeris , vel figuris exprimatur .

E. g. Hae ideae: Sex is, sex sunt duodecim e Si aequalibus addas aequalia , tota exunt aequalia : sunt clarissimae , &omnibus perviae. Iccirco Arithmetica , & Geometrica vocabula peculiare id praeter ceteras voces habent, ut sint

clara & distincta . II. Ideae vero compositae tales sunt, quales ideae simplicra a

150쪽

ulices , ex quibus componuntur . Quae quidem simplices ideae, quia plerumque sunt obscurae , si Arithmetica , dc Geometrica nomina excipias , hine & compositae ideae, &nomina , quae eas designant e quibus hae de caussa non nisi caute uti debemus .

CAPUT V. De vocibus Subsantiarum, Modorum, Relationum .

I. C ubstantiae, uti supra demonstravimus , non nisi obo sturam ideam habemus . Hinc vocabulum subsantiae , quia obscurum est , caussa rastitit multorum errorum. Nam cum homines ignorarent, quaenam res huic vocabulo esset supposita ; id est , substantiam seu naturam rei seu illud , quod res est , penitus non cognoscerent; alias & alias proprietates illi adfixerunt. Exemplo sit vox Anima et quae substantiam incognitam significat , & cui non omnes eamdem ideam adjungunt . Fuere , qui illi proprietates rotundissimarum , di tenuissimarum particularum , quae quam celerrime moveantur , adtribuerent, ut Epicurei. Fuere , qui proprietates ignis, ut Pythagorei, Heraclitus , Stoici . Fuere, qui alterius incognitae substantiae , ex anima mundi decerptae , naturam dedere , ut Plato . Fuere , qui ex plurimis naturis com- positam existimarunt, ut Crantor . Fuere demum , qui eam vocarunt, primam enteIecbiam corporis organici, ut Aristoteles : qui vel in hoc patefecit, quanta ignoratio sit naturae animi nostri: ipse enim , qui meliora dare non potuit , verba protulit obscuriora . Haec Philosophi gravissimi disputarunt . Ex quo facile conjicitur , quot monstra

SEARCH

MENU NAVIGATION