Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

acljungant, qui eos plurimis imbuunt ideis; dubium non est, ab his fontibus ea deduci , quae postea sciunt. Res tali ex

amplo fiet clarior . Fingamus hominem , qui a prima aetate non nisi cum inusicis versatus , scite fidibus canere , vel fistula , vel tibia, vel cithara; vel aliud instrumentum musicum dextere pulmsare . Interrogatus tamen a quo accepit, a nullo dicat, sed natura sua esse musicum . Quis illi credet 8 quis non dicet insanum t Nimirum quia verisimile non fit, hunc a musicis educatum, non ab illis, quae callet, accepisse. Eodem modo de puello judicabimus . Cum enim a prima exspiratione aurae vitalis alios audiat, qui rerum ideas inculcant, inepti simus si putemus , a se , non ab aliis , habuisse . Id ipsum experientia confirmat . Nam qui inter seras educati fuere , aut nati surdi , & muti, casu aliquo cum

hominibus loqui didicerunt , s IJ non modo nullum harum-

s I J Ex multis , quae proferre possemus , exempli' duplex

dabimus. I. Anno I 6sq. /n nemo, ibus ad Lirbuaniae, Onvsisiae confinia sitis, inieν gregem ursorum capitur juvenis, decem circiter annos natus , a scctu ferino , manibus. peἀibuseque incedens , loquelae expers ,'nullum rationis faciens indicium . Baptietatur illico, is humano et ivendi ritui adsuetus, pos longum temptis verba quaedam rauca pν orytis inbumana coepit proferre , ca, quae dicebantur , intelligere . Interrogatus de vita Metesri, ejus non magis ν eco= do butur, quam no1 eorum , quae infantes cogitavimus. Describit hominem Bernardus Connor,in Evangelio Medici Art. I s. qui aliud fmile addit exemplum, fide Ioannis Petri man Denbrande, Legati Batavi in Britania , qui anno Isso. Ha aviae vidit ho minem silvestrem , inter ursos captum . Nam si equen s es t unlibitania, ut pueri. in agro ab incacitis parentibus relictι , ob

92쪽

LIBER SECUNDUs. s Ice idearum exhibuere vestigium , sed veluti insantes recenter nati considerantibus videbantur . Ut addubitare jam non possimus , has innatas ideas non nisi in intermundiis

illis exstare Epicuri . si JC Ortiri famelicis devorentur . Quod si ursa es lactans, aIiquando eos ad gregem ducit, ferarum more educat . Hoc exemplum probat luculenter , bominem dum sermonis usu earuit qui es admodam necessarius , ut meus adtendat ad ideas , ac ex earum confideratione universales notiones adquirat, fine quibus usus rationis non consat nullas , nedum innatas, ideas habuisse . 2. Iuvenis natus surdus, is murus a parentibus Catholico rιtu educatur , adeo ut more nostro se munii et signo erucis , is aqua lustrali frontem ad pergeret e tum is in genua procumbens precantis more diu esset . Casu enmpanarum sono in aures adfantis inlapsio, auditum recuperavit . Post quatuor menses cum verba inperfecta edere didicisset , accurate a Theologis interrogatus , non solum nullam de Deo, de anima, ae bonesare actionum ideam habuisse reperiebatur; sed nec animum umquam ad ea adtendisse , , multo minus eadem meditate examinasse e contentus imitari, quos videbat e nibii amplius habens , quam meram intuitionem, is perceptionem re rum . Hist. Academ. Reg. Parisiensis anno ITO J. Hoc exemplum aliquid amplius cibit, quam praecedens.

Itaque m ibi persuadeo , si plurimi surdi, is muti usum sermo

nis divino praesidio compararent , monstraturos plaue , quam male judicant , qui ex signis nonnullis , quae faciunt, mirabi- Iia , mix credibilia Θ suspicantur , , narrant . Ex his vero exemplis , quae adducimus , utilia multa , subtilia pro suo acumine deducit motris , Psycholog. g. 46 I. sol. 2Iq. Confer. Aesa Erudit. Lipsiae anno I TOT . pag. IOT.s i J De ideis innatis in Pneumatologia di putabimus , ubi

93쪽

62 DE RE LOGICA COROLLARI UΜ I. Consequitur ex dictis , adversariorum unam esse omniurn depulsionem : propterea quod omnes ea dicunt, quae eX perientiae adversantur . Nihilominus addemus aliqua tironum gratia . COROLLARIUM I I.

Hi ne salso adfirmat Auctor Artis Cogitandi, & Wolsus, si tamen ex animo id dicit, et J mentem creare suas ideas. Nam nullus hominum primae productionis ideam claram habet is ullus intelligit , quid sint cognitiones mentis . Itaque inprudenter adfirmat esse,quod non intelligit . Deinde , si mens cognoscit , quod creat, jam primam ideam non creat . Si non cognoscit, faciet quod ignorat. Cumque idear sint imagines rerum , tam est verisimile , mentem, quin Cognoscat, producere imagines ; quam est verisimile, pictorem stilo adumbrare hominem posse, quem numquam vidit. 3. Praeterea haec molfiana feries necessaria cognitionum fa-ιaIi necelsitati mentem supponit,quod serri non potest. a JHinc ostendemus , ne i am quidem Dei ideam esse inuatam , sed vel

auditu , vel ratiocinatioue comρarari . Interim confer. Lo-ekius, Estai de i Entendement Humain L. a. per totum ζ qui rem isam acute, copiose examanni.

IJ Wolfus non uno tantum Ioco fassus es , se Harmonia Praestabilita Leibnietii uti tantum veluti Bpothesi: adeoque nullum dogma eidem superfruere velle. Confer. ejus Responsio ad Accusationes Langianas . p. 64. Colle'. Ludo U. Con fer. idem Ludovicius, in Hist. Phil. oisanae. Lipsiae ITIT. s. 324.

a J Defendit praeter eeteros Leibnnuum , qui primus baec

94쪽

LiBΕR sΕCUNDUS.COROLLARIUM III. Hinc salso existimat Malebranchius, mentem nostram, essentialiter unitam Deo , in eo omnia videre .

I. Etenim intelligi nequit, quid sit esse essentialiter unitum . a. Mens non videt in Deo tamquam in speculo . Nam speculum omnibus intuentibus eamdem rem exprimit: homines tamen non omnia vident omnes . Nam indocti , etsi anxie quaerant , ea non vident, quae docti intelligunt :proinde quidam adfirmant, quidam eamdem rem negant . 3. Falsum est, Divinam lueem non plus exhibere, quam m tus cerebri postulant . Nam Deus est , qui hos motus excitat occasione rerum naturalium , ut ipse ait. Igitur non

dependet a motu cerebri. fi JCOROLLARIUM I I I I. Hinc falso ait Lucretius, e corporibus avolare contianenter idola , im in sensus incurrere. Nam

cogitavit, Bil fingerus, in Harmonia Animi dc Corporis humani ex mente Leibnietii . I a. mo us defendit se ipsium qao um scripto , de quo paullo ante. Accusant frenue mol-fium , is in eo Leibnietium , plurimi Philosopbi, quos videas uuae Langium , Recensio xxv I. scriptorum adversus Philosophiam molfianam editorum. Halae I Tas. q. ut alios

taceam.

1J Plures confutarunt Malebranchium , sed non omnes punctum tulere. Laudatur praeter ceteros Leibnicius , in Epistola ad Remondum , Recueit Tom. II. p. 326. seqq. bire Examine principiorum Malebranchianorum . Immo prudenter multa in eo repreheudit Mimanus , Cat. Biblioth.

95쪽

Nam haec idola sunt corpora . IJ Cumque Indes nenter e superficiebus avolarent, hae demum raderentur, I perirent funditus . a. Simulacra alia in alia incurrerent, &perturbarentur rerum formae & cognitiones . 3. Res ab tractae , ut ratiocinationes, volitiones , cetera intelligi non possent, quia ex his simulacra ad sensus non veniunt. At haec eXperientiae repugnant.

COROLLARIUM V. Hine falso dicunt Seholasti ei, ex phantasmate corpora-ιo fieri speciem intelligibilem , quam intellectus patiens recipit , O' cum qua producit speciem expressam .

Nam nemo homo intelligit , quid sit ex re corporea educere rem spiritalem . Nullis documentis , nulla experientia efficitur , humanam mentem talem vim habere , ut possit dare rei corporeae facultatem producendi spiritalem naturam . 2. Praeterea intellectus agens , & patiens , si eos audimus,est una res . Quare si ea ex phantasima te corporeo educit speciem intelligibilem inpressam , cur non etiam ex pressam , id est cognitionem 8 3. Postremo totam illam historiam specierum, pbantasmatum, elevationum, unde habue runt Scholastici an latebras omnes cerebri , & mentis sagacius odorati sunt an diuturna experientia comproba runt ' sabulae.

fi J Lucretius , ore Epicurei reliqui sentiunt, nullos esse spiritus : tametsi aliquando pueriliter adfirmeat, Deos suos non babere corpus , sed quasi corpus ; nec sanguinem, sed quasi sanguinem . Vide Ciceronem, de Natur. Deor. L. I.

96쪽

LIBER SECUNDUS. 6s

explicatur .

E Si ergo perspicuum , sensus senestras esse animi, per

quas in eum primaevae notiones ingrediuntur : ipseque cetera. quae extra iunt, intelligit. Quoniam vero, quam sacile id fiat, nisi sabruationis sensuum rudem aliquam ideam habeamus , cognosci non potest raucala praetraitie mus , quae ad ea , quae sequuntu ' , viam sternant. Porro quinque lunt sensus machinationis humanae, per quos rerum perceptiones cum cerebro , & cum mente communicantur: Visus, Auditus, Odoratus, Gustatus, & Tactus equibus nominibus quinque organa diversia designamus . r. Et ut a Visu ordiamur, oculi, quibus ille percipitur, peculiarem, eamque mirabilem, fabricationem habent,quam minutule dilucidare non est hujus loci . Tantum dicimus, oculum et se globum eX tribus membra is praecipuis coagmentatum , nimirum cornea, uUea , & retina : quarum quaelibet humorem suum claudit . Humor , qui in medio est , & vocatur crastallin s , utrimque eit convexus , dc lentis si-guram praesert. Radii lucis ab objecto corpore reflexi, dum transeunt hanc lentem , refringuntur, & invcrso situ imaginem objecti in interiori membrana , quam voeant retivam ,

depingunt . Non secus ac radii Solis per foramen senestrae ingredientes , & lente vitrea excepti, imaginem Solis in charta inverso situ describunt. Retina est unita cuidam ner-' vo , fid qui ad cerebrum producitur .

s 1J Videatur ' insto. , in Expositione Anatomica cor

97쪽

DE RE LOGICA

Pulso igitur oculo ab luce, quae pulsatio cerebro inprimitur, ope illius nervi; protinus habetur perceptio colo ris nigri e. r. trianguli, quadrati. Has vero perceptiones sequitur judicium, quo enuntio , exstare corpus coloris nigri , figurae triangularis, vel quadratae . Et hoc judicium reliquaS sentuum perceptiones coni equitur . a. Eodem modo reliqui sensus se habent. Auditus organum est instar cochleae,cuius in 1undo est membrana quaedam tenta , quod tympanum vocant . Post tympanum est aer clausius utrimque , intra quamdam thecam tortuosam , quae foramen habet, quod ad labyrinthum dirigitur , nempe ad tortuosum meatum in ipsa ossis substantia excavatum :in cujus labyrinthi extrema parte fibrae nervi auditorii dilatantur : qui nervus ad cerebrum protenditur. Fac pulles aes aliquod et motus & fremitus aeris aerem exteriorem pulset . Aer pulsus , & in cochlea contraetus , fertur ad tympanum auris, & illud commovet . Porro tym

panum pulsat ossicula quaedam , quae ibi sunt; & aerem innatum , qui per foramen in labyrinthum ingressus, tremorem ipsum cum fibris nervi auditorii, qui in fundo est, communicat et qui nervus in cerebro eamdem inpressionem facit . Tunc mens percipit illum tremorem . En id ea sonus e quae Varia est pro diverso tremore corporum . fi J3 Gusus praecipue situs est in lingua . At lingua quibusdam membranis obvolvitur : exterior una , quae est veluti epidermis: secunda , quae multis soraminibus pertula est : tertia , quae papillis plurimis est conspersa, quae secundam pervadunt , & in epidermide consistunt. Hae autem prominentiae seu mamillae sunt quaedam expansiones stibi illi-simorum nervorum . Atque in hisce papillis linguae , tum etiam palati sapor percipitur et quod tali modo , ut Anato

IJ Videatu, eu .ent i ius, Contempl. XIIII. qui innumera de Aure refert. Disit irod by Gorale

98쪽

LIBER SECUNDUS. 67mes periti suspicantur, fit. Salinae particulae , quibus corpora omnia sapida abundant , acumine suo striunt , & lacerant insensiles nervos, ex quibus papillae illae eonstant. Motus iste cum cerebro communicatur , in illo loco , in quo sedes animi est . Hinc animus sentit hunc motum : proinde habet perceptionem saporis . IJ4 Simili modo odoratus . Membrana illa , qEae interiorem narium partem vestit, contexta est plurimis nervis opinione subtilioribus : quod in caussa est, cur exquisiti se sus sit, adeo .it vix tacta ingentem commotionem progignat. Et hoc est ga..ta n odoratus . Nam sulphureae particulae plerumque , quae ab corporibus odoris exhalantur, in istam membranam incurrentes, alio & alio modo vellicant papil- las nerveas qui tremor cerebro inprimitur,ideo sentitur. a JPostremo Tactus ejusdem sere naturae est . Peculiare hoc habet, quod non certum locum in machinatione homitiis , uti reliqui sensus , habet , sed in toto corpore est : propterea quia quamcumque corporis partem scalpamus, sentitur contactus corporis. Porro exilissimae nervorum fibrae expansae t unt per totam epidermidem, id est membranam ex teriorem carnis , & ex cute instar subtilissimarum pyramidum adsurgunt: & innexae sunt membranae cuidam retiformi, quae est inter cuticulam, & membranam nervosam . s3JHinc cum tangis carnem, nervum tangi S . Cumque nervi omnes ab cerebro, vel cerebello ducantur, facillime eum-

E a dem

s i J Vide Willsum, in tra'. de Anima Brutor. C. I 2. Sturmium, Physic. Ele'. Tona. I. c. 6. qui copiose de Saporibus dibulant . a J Qui plura cupit de odoribus legat Murmium l. c. pag. 336. Franciscum de Lanis,Mar. Natur. & Art.Tom. II. p. 69. seqq.

99쪽

68 DE RE LOGICA dem motum in cerebro excitant: ex quo mens percIpit con tactum , id est adquirit ideam tactus .

Hinc manifestum fit, organorum munus esse , excipe- Te inpressionem corporum , eamque ad cerebrum transmittere et idque mediis nervis, qui hisce peragendis sunt quam aptissimi . Mentem vero esse , quae reruin ideas pro varietate sensuum elicit. Dicimus autem , oculum videre , aurem audire, cete ra: quod secus est . Nam oculus tantum excipit imaginem, seu motum quemdam , quem cum cerebro communicat. Mens vero , cum hanc imaginem 1 entit , tunc videt . Sed cum motum illum organi sequatur statim mentis perceptio , iccirco unum cum allia confundimus , & existimamus , oculum vivere, aures audire . Id ipsum de ceteris sensibus pronuntiabimus . Quamvis nos lateat omnino, quo pacto sensuum adsectiones ad cerebrum perveniant: easque imagines, quae in cerebro in primuntur , mens humana percipiat . Porro quemadmodum motum organorum , dc cerebri Consequitur perceptio, qua mens cognoscit eX terna I ita singulas perceptiones sequitur judicium , quo mens judicat , habere se talum id eam , h. e. videre, audire et idque tam velociter interdum,ut difficulter queant discerni. Quod non ad ortentes ineruditi existimant , eamdem rem esse perceptionem , dc judicium de re percepta .

CAPUT VI.

Docet quam sint fallaces bumanae cognitiones , θ' qua de caussa .

IAm Vero ex iis, quae docuimus, exsistit & illud , ut co, gnitiones omnes nostrae errori & deceptioni suppositae sint. Etenim quam sint fallaces sensus nostri, a quibus eas Iccipimus, perspicuum est . Visus, qui ceteris acutior esse soleti

100쪽

LIBER SECUNDUS. 6ssolet , longe decipitur . e. g. Turris quadrata , si e longinquo conspiciatur, sine angulis, & rotunda paene apparet. colores omnes mutantur , dispereunt prorsus . Idem in ceteris sensibus evenit frequentissime . IJ Vix ut sine errore judicemus, pleraque , quae cognoscimus, ita se habere. Non quod naturae humanae appendix sit, ut fallatur ;led poena est peccati. Creaverat Deus Adamum virum bonum, acerrimoque ingenio praeditum : &, ut verbo dicam, omnibus & mentis,& corporis dotibus ornatum: & ita comparatum , ut, si vellet, hanc sibi perpetuam selicitatem obtineret . Unum in tanta bonorum copia erat praeces tum , ne fructu quodam vesceretur . Levissimum sane onus,& haud moleste ferendum ab homine , qui tot rebus ac tantis fruebatur et quique nulla vi ad unum potius , quam ad aliud , trahebatur e sed nullo negotio, omne id , quod vellet, essicere posset . Ille tamen uxoris suasu de fructu vetito comedens , maximum reccatum peccavit, & poenam dedit. Nec solum sibi infestus , sed , quod magis dolendum , nihil tum nobis cogitan tibus , qui non dum eramus, prolem omnem suam eisdem aerumnis objecit. Hinc omnis mali origo . Corporis aegritudo,& mors.

Mentis stupor , & deceptio : quae di facillime intelligendo sallitur , & non nisi multo labore ac sudore , ab sallacia &errore ad contemplandam veritatem convertitur . Quod

si homo illa beatitate si ueretur , non solum facile & distincte omnia cognosceret , sed multo plura intelligeret, quae ignorat. Nunc vero & angustis cancellis definita est humanae mentis perspicientia , & sollertia : & illa ipsa , quae intelligit, tam obscure intelligit, vix ut credi possit. Nam perpetuum certamen exsistit mentem inter & corpus . Quod E 3 corpuS

s i J De erroribus ex Sensibus provenientibus disputab mus

L. IIII. p. I. c. q.

SEARCH

MENU NAVIGATION