Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

so DE RE LOGICA h. e. ornatam omnibus proprietatibus: species exprimit praedicata, in quibus sunt similia; missis aliis, per quae differunt:

genus vero minus adhuc exprimit illuὰ autem , quod additur, vocatur differentia. Sic rationabile est disserentia hominis a bellua et collectio autem proprietatum Petri

Scholastici eam vocant Petreitalem est disterentia Petria Paullo .

COROLLAR Iu Μ U. Hine species de individuo adfirmari potest: genus etiam

de specie : non contra . Nam cum Petrus exprimat plura , quam homo , vere

dico, Petras est homo : quod valet, in Petro dantur praed eata ilia aliis hominibus . Male tamen dicam , Homo est Petrus z quod hoc valet, praedicata, quae Petrus babet similia aliis hominibiis , consituunt integrum individuum , quem Tocamus Petrum e quod est falsum . Eodem nomine bene adfirmo , Homo es animans e male vero , Animans es homo . Quod si a me quaeritis, Adolescentes, quare , etiamsi nulla idea habeat objectum universale, tamen appelletur universalis ; dicam sic vocari, ncn quia reapse ita sit , sed quia ita eme videtur . Id aliquo inlustrabimus exemplo . I. Cum considero, petrum in hoc esse simile aliis hominibus , quod Jentiat , is ratiocinetur ; & , quin memorem alias proprietates , haec duo vocabulo homo significo; effingo ideam universalem hominis . Haee autem idea habet ob jectum singulare . Verum quia ego cogitans Petrum , Paullum , Icannem , possum talem ideam elicere , tamque similem priori illi ideae bominis , ut videatur eadem idea , dc inter disputandum vel in Logica , vel Physica de omnibus hominibus ita loquor, quasi esset unus homo ; ea pro

pter per inprudentiam mihi persuadeo, esse unam rem, adeo que universalem. a. Cum

122쪽

LIBER SECUNDUS. DII. Cum in malo e. g. praesidio microscopii exploro , quonam pacto succus e terra extractus per canales quosdam ingrediatur, percoletur , donec tamdem in substantiam arboris & fructus cedat , singo ideam talem , qualem essingere possum pruni , palmitis , ceterarum . Itaque quod ad Physicam investigationem pertinet, perinde se habent cmnes arbores, ac si esset malus tantum : & de iis , propter similem fabricationem eadem disputamus . Quare unaquaeque harumce idearum habet objectum reapse singulare : nobis tamen inprudentibus videntur omnes , idem objectum habere , seu universiale .

Jam si in Petro id tantum cognosco , in quo est simile leoni, bovi , pecudi: h. e. si percipio tantum eum & et ivere,

is, senti=e ; ex primo ideam universa iein animantis et h. e.

id eam , quae habet objectum singulare , sed tam simile aliis,

ut videatur idem objectum , & univeriale . COROLLARIUM Hinc ad id eam universialem plura individua cognoscere necesse est . Nam tametsi aliquis homo primo inihi veniat in mentem , oportet mentem meam alia individua veloci cogitatione percensere . Secus non advertet , tale stat dicatum esse universiale , h. e. simile aliis . Nam feri non potest , ut animadvertam rem unam esse similem alteri , cum tamen

nulla habeatur , cui sit similis Neque opus est, ut singula percenseam nominatim :eum id ad rem aliquam adsimi andam inrortunum sit: mens enim velocissimo cursu lustrat omnia I. E. g. Cum legimus scriptum aliquod , videmur nobis singula vocabula una cognitic ne intelligere : qDod secus est Nam si rem diligentius consideramus , perspicue CO gnoscemus, non solum singulis litteris , quae in quolibet vo

123쪽

va DEREL CICAcabulo continentur , sed singulis intervallis litterarum singula, perceptiones respondere . Adeo ut dum putamus , nos unam perceptionem tantum habere. decem, aut quinde- iciin continenter menti nostrae se offerant . a. Cum audio vocem I ex , Sacerdos , Tater , videor mihi unam rem tantum cognoscere et quod non ita se habet. Nam cum haec vocabula sint relativa, non possum significa tum vocum intelligere , quin Regem ad subditos , Sacerdotem ad rem divinam , Parentem ad filios reseram . Tamen

vix est , qui sibi persuadeat , se tot ohjesta uno veluti istu oculi percipere . Causia est , quia tam celeriter id conficimus , ut mens nostra rapidissimo suo cursu acta ne advertat quidem e nec imago eorum, quae cognovimus , in animo nostro alte defixa inpressaque est . Eodem nomine nullum est Hymen reapse universale . Nam eum dico , Tetrus es homo, Paullus es homo , Francia scus es homo , videor mihi idem nomen de tribus individuis enuntiare et quod multo aliter se habet. Nam tria nomina similia , id est , quae similem oris consormationem in proserente postulant, & similem adsectionem in audientis tympano auris movent, & similem ideam in eo , qui audit, sulcitant, dumtaxat protuli . Tam ergo est possibile , ut in tribus illis propositionibus idem nomen enuntiem , quam est possibile , ut tria individua sint unum individuum . Qua re nomen homo videtur esse idem S universale , propterea quia tam est simile alteri nomini homo , homo, ut nemo illu4

secernere queat .

OROLLARIA. I. Hinc resutatur Plato , qui magno verborum appara tu persuadere conabatur. este aeterna rerum exemplaria. seu

substantias universales a Deo emanantes, δέ ab co distinctas: quae sola mente percipi poterant. II. Ra-

124쪽

II. Resu tantur Semiplatonici seu Eclectici, qui putabant , esse quasdam naturas universales , ut bominis , animalis , viventis : tum & bonum , & pulcrum natura esse universale , & aeternum : & id genus deliria . si J Haec enim omnia sunt sabulae , ut ex dictis eii manifestum . DI. Rejiciuntur Scholastici, qui exit imant, esse aliquam uaturam universialem , de qua ad fastidium usque dif-Putant in scholis . saJHi enim ex nimio usu id earum abstractarum , quae in acceptione vulgari habentur universales , facile sibi persuasere , earum objedia sere esse universalia . Deinde cum Viderent, eadem nomina rebus ipsis haud inepte tribui, in aliain sententiam ivere , non plus esse in objecta re , quam Vocabula exprimunt. Proinde quasi naturas rerum liquido cognitas haberent, multa & intoleranda diYere , quae vel tiro quisque oculatus sutilia esse animadvertet . Exemplum sit, Divisis rei universalis in v. Praedicabilia z II Confer. Aristot. Ethie. ad Nicomach. L. I. c. q. ibi Eufratius,in Comment. Confer. Telmus, Dogm. Theolog. Tom I. L. DII. c. s. & Io. On Cl. B cherus , Hist. Philost de Ideis . S. I. s. a. D s. s. August. IT63. 16.

a J Veteres Reales a secato x iu bae sententia fuisse , ut

existimarent, ideas universales vel esse substantias extentes in singularibus , vel ideas Platonicas , vel formas inmersas

materiae , ut censet Arsoteles , vel fatum rei Prisseum cum Logica notione confusum , copiose demonstrat Ioan. Saresbe-σiensis , Metalogici L. II. c. II. ubi auctores nominat. Reales enim partim ad Platonicos , partim ad Aristotelicos pertinebant : ominale r vero ad Stoicos . Confer. idem Bru-cker. I. c. p. m. a I S. seqq. Quid vero recentiores Sebolostici

de hoc argumento disputent, nemini ignotum est .

125쪽

s DERE LOGICA ἰia : si 4 de qua sine ullo fine in scholis disputatur, quasi revera client quinque res, quibus talia nomina possent appin gi . Quae enim dicunt de quatuor primis Praedicabilibus , huic basi inaedificatur: Intelligere se, qualis sit natura bominis, belluae , cetera. Quod sine ulla dubitatione est salsum. Nam Philosophi quam tum vis oculati proprietates quasdam

rerum tantum cognoscunt, essentiam non item et nec nisi temere dicent, esse hoe potius , quam illud . Quod ei, qui celebres perscrutatores naturae hujus, & superioris saeculi, pervolverit, mani semim erit. Cavete igitur, Adolescentes, ne putetis ea , quae per abstractionem dicuntur , reapse ita se habere . Nec vobis persuadeatis , comparare vos posse adaequatas ideas rerum , quae in Orbe terrae sunt: utrumque enim salium est. Sed rem quamque suo merito existimate et nec aliquid dijudicetis quin prius summa animi contentione dii qui ratis, utrum res ita se habeat, an secus .

cabilibus in vulgatis Logicis traduntur e a quibus nos abstinere commodius duximus. Disiti sed by Corale

126쪽

LIBRI PRIMI

PARS ALTERA

ID EARUM SIGNIS

CAPUT I. De natura Vocum , is quonam pacto sint Seua . UM Deus hominem finxerit ad societatem ,

humana autem societas stare non possit, nisi homines, quae in animo cogitant. 1ibi invicem monstrent aperte ,' oportuit modum instituere, quo perceptiones mentis Veluti e domo sua foras prodirent, & aliis manifestarentur . Ad hunc finem consequendum nihil baptius pulcri utque reperiri potuit, quam cogitata nostra ita humanis vocibus alligare , ut iis auditis, quae alii percipiunt in animo, plane intelligeremus. Cum enim tanta sit facilitas vocabula proserendi, quantam nos intelligere quodammodo possumus , explicare non pos' sumus ; nulla excogitari poterat accommodatior via ad infinitam perceptionum copiam , incredibilemque percipiendi celeritatem declarandam, quam voces, quae & infinitae propemodum sunt, & innumeris paene modis singi possunt &moderari. Veteres de origine sermonis deliri a multa cogitarunt. Fuere qui dicerent , homines insantes natos , necessitate, quae Disi tiros bν Corale

127쪽

ss DE RE LOCI CAquae cupiebant, quaerendi, quosdam sopos edidisse . si IAlii autem adfirmarunt, primos homines a Deo habui me , ut Vocabula quaedam proferrent, quae natura sua res significarent. saJ Postremo alii copiose disputarunt de Adamilingua , quoque modo ex paucissimis vocabulis ad tantam amplitudinem pervenerit. Γ3J Verum haec consutatione non indigent. Nam quod ad primas duas sententias spectat, conluetudo cum infantium , tum eorum, qui surdi sunt , pro consutatione est ehi enim omnes , nisi loqui audiant, non loquuntur . Nec illud tertium de Adamo disputationem habet: quo enim m do vocabula rerum habuerit ille, nescimus . f J Iccirco istis inutilibus stipersedemus , & venimus ad utiliora .

s IJ Epicurei: audiatur pro omnibus Lucretius :,, At varios linguae sonitus natura subegit

,, Μittere , & utilitas expressit nomina rerum . L. v. de fler. Phitur. v. Io 27. Confer. Diodor. Si I. L. I. Horat. Serm. L. I. Satyr. s. ver. Ps. seq.Es in hae sententia Crat Ius apud Platonem , qui sic

ἔθεσαν, φοι -- ορθῶν εχει . p . qa s. 3J Ricb. Sunon. Hist. Critic. Veter. Test. L. I. c. I q. s J Viri non nulli docti argumentis demonstrarunt , Ada mum nisi loqui audisset, aut Deus illi manifestasset alio modo , habere eum facultatem loquendi , numquam locuturum: quo experientia in surdis ostendit. Dιare existimant ver mile se , rem tali modo evenisse , ne miracula fine ulla necessisate ponantEr . Deinde suspicantur , Deum permisisse , ut arbitro tu suo sonos uuiret, is iis derivaret unamquamque rem z qua

postea

128쪽

LIBER SECUNDUS . . DTId ergo certum est , hominem facultatem habere sonos ore articulatos edendi: quod tali modo fit. Ab postrema parte linguae ad pulmones protenditur canalis quidam, quama eram arteriam seu tracbeam vocant . Haec prope linguae radicem amplior est , & vocatur larinx , cujus foramen nominatur glotta . Porro glotta cartilaginibus & musculis obvolvitur , tali virtute praeditis , ut eam vel laxare , vel restringere queant . Aer itaque per tracheam intrans pulmones s qui tali modo comparati sunt, ut & dilatari, & eontrahi possint J cum inde exit, & in glottae cartilagines incurrit , hujus membranulas concutit, & tremorem quenadam seu fremitum edit . Hunc autem fremitum , seu sonum , qui tantum ex vocalibus constat, lingua nostra articulatum iacit, h. e. ex consonantibus, & vocalibus compositum , seu per syllabas distinctii in I dum versus palatum , vel dentes aerem inpellit: dum eum continet, vel quodammodo fluere permittit : aliis & aliis modis fingit & moderatur. En vox humana , seu vocabula . s i

G Quod

postea vocatae sunt illo modo, quo Adamus vocavit. Colligunt id ex illo Genes II. U. I P.

id est : Et adduxit ad ipsum hominem , ad videndum quid vocaret illud : & omne quod vocavit illud homo animae viventis, hoc nomen ejus: & vocavit homo nomina omni animali . Et bie est sensus verborum Musis: non vero ille, quem alii fingunt eum dicunt, Adamum ea nomina inposuisse , quae plane explicarent naturas uniuscujusque animalis et quod nec in texta babetur , nec ex eo deducitur. IJ Tlura alia phaenomena, dum vocem edimus, evenire , viri docti demonstrarunt. De quibus hoc loco disputare nones con Ilum. Qui ea penitas intelligere cupit, Iegat doctissimum

129쪽

DE RE LOGICA

Quod si lingua fremitum illum non fingit, inarticulata vox dicitur , ut sunt suspiria , & gemitus : qui quosdam animi adfectus se ipsis significant: de quibus in praetentia

non disputamus. Voces autem articulatae sunt signa rerum , ad quas significandas adhibentur . Nam signum est, quod praeter sui ideam excitat in animo ideam alterius rei. Vox autem Alexander Macedo excitat in mente ideam Alexandri Magni . . Iam plures sunt res , quae conjunctam habent ideam alterius rei. Quaedam natura qua cum aliqua re sunt connexa , & eam significant: e. g. f mus significat ignem . Haec vocantur signa naturalia . Alia vero ab hominum arbitrio habent, ut rem significent: e. g. ramuI in caupona vinum significat e laurea in capite hominis , triumpbum . Vocantur haec signa arbitraria . Praeterea idem signum plures res diverso modo significare potest . Nam ramus olivae natura significat & pomum,& arborem : tamen in porta cauponae ex conlii tutione hominum significat etiam vinum . Deinde idem nomen & signo, ct rei significatae accommodari potest: e. g. imago Joannis V. quae in nummis aureis fingi solet, vocatur Ioannes V. Ι. Hinc fit manifestum , voces esse signa arbitraria rerum , ad quas significandas constitutae sunt. Id manifesto conscitur ab linguarum , quae in orbe terrae sunt , varietate . Voces enim , quae Lusianis aliquid significant, Gallis,& Germanis vel nihil significant, vel aliud diversu in . Immo in eodem regno , provincia , & urbe , voces aliud &aliud pro lubitu hominum declarant. Sunt voces , quae , s proprie accipiantur, verecunde dicuntur equae ab aliis prolatae , vel alia occasione obsceneson an tasimvm Ammanum , de Loquela , edit. ann. ITIT. qui solus in hoc negotio avdiri meretur .

130쪽

LIBER SECUNDUS. ' Issonant. IJ Sunt, quae in usu sunt apud plebem , quas politi homines & urbani non intelligunt. Sunt, quae Auli. eis , quae Philosophis , quae Poetis , & aliis ejusdem gentis

familiares sunt, quas, qui illa munera non tractant , vix percipiunt . Si tabernas, si ossicinas quatque curiose percurras , audies vocabula , quae, ut in lingua vernacula eruditus sis, vel numquam audi sit , vel aliud significare existimatii . Si vetera monumenta tuae linguae legas, voces obsendes , quae jam obsoletae sunt, & sertasse non intelliges. Adeo verum est . vocum significationem ab hominum constitutione pendere. II. Hinc voces sunt etiam signa arbitraria perceptionum , quae ipsis rebus respondent . E. g. Mater coram infante pronuntians vocem feles , digitum frequenter intendit in felem . Puellus initio non nisi id eam vocis habet: adsuetus tamen vocem non audire , quin si inui selem adspiciat, ita in memoria conjunguntur idea locis, & idea felis, ut una audita alia statim objiciat ar :idque tam velociter , ut videatur habere se ideam selis tantum , non vocis . Procedente aetate , ct cum puer jam intelligit quid sit cognitio , audiens vocem feles , non solum cognoscit selem , sed etiam cognoscit, eum, qui profert, habere ideam selis . Itaque audita voce feles , triplex idea animo obversa tur : idea soni , secerno etenim illum sonum ab alio : ideafelis, intelligo enim de sele esse sermonem: &idea notionis, quam habet ille , qui loquitur ; nam certo scio , eum , qui mecum loquitur , habere ideam selis . Haec tria vox quaelibet significat. Quoniam vero de sele praesertim est ser 'mo, & hunc praecipue volumus significare ; iccirco per er-G a rorem 1J Conser. Cicero, Epist. Famil. L. I x. epist. 22. ad Pae

tum , qui baec accurate exponit.

SEARCH

MENU NAVIGATION