장음표시 사용
151쪽
Alterum exemplum sit vox Deus . Cum enim ratio persuadeat, unum esse , qui omnia secerit , & gubernet sEthnici , quod non intelligerent clare , quid hoc nomine contineretur ; Deorum turbam induxere , ut Idololatrae omnes . Deinde quosdam Decs mala , quosdam bona em
cere dixere : ut Aegyptii , dc Medi, di Persae , & ex nostris
Marcionitae , & Μantehaei. Praeterea de Natura Dei absurdas sententias excogitarunt . Quidam Deum esse animum per universam naturam
diffusum, corporeum tamen, & igni subtilissimo simillimum, dixere , ut Pythagorei . Quidam esse purissimum aetherem , seu ignem artificialem, qui in extrema caeli parte praesertim positus sit; ut Stoici, Heraclitus, & alii. Nonnulli vero Deos non habere corpus, sed quasi corpus ; nee sanguinem, sed quasi sanguinem et esse tamen corpus sui generis, humana specie praeditos , & otiolam vitam degentes in intermundiis; ut Fpicurei. Sunt, qui incertam notionem huic nomini supposuere eut Xenophanes , qui ait, Deum esse substantiam globosam , nec corpori humano, nec animo similem e & Zeno Eleates , qui ait, Deum esse rotundum , sed nec finitum, nec infinitum ἱ neque mobile, neque inmobile et adeo ut illi ipsi constituere neleiant, qualem ideam huic voci adhibeant . Longum soret reliqua percensere , quae Ethnici indocti, & nonnulli Christiani excogitarunt: haec satis conficiunt, quam Varias ideas eadem vox designare soleat. Quare cum in aliquo seriptore occurrit vocabulum , quod substantiam & naturam significet; non ex nostris ideis, sed illius, qui utitur , definiendum .
II. Id ea vero corporeae substantiae est aeque clara ac modi, ex quibus componitur . Cum autem nos modos omnes substantiae mente nequeamus complecti , exsistit, ut talia vocabula sint obscura .
Ii I. Vocabula substantiarum compositarum , ut sena
152쪽
LIBER fg CUNDUS. I 21 rus,snodus, civitas, provincia, sunt confusa . Etenim non omnes eamdem ideam his nominibus adtribuunt . E. g. Senatus prima Romanae reipublicae aetate significabat summum optimatum consilium, penes quod erat Reipublicae summa : praeter magistratuum creationem , legum lationem, &. belli, pacisque arbitrium : sid quo tempore populi jussa minime erant firma , nisi Senatus accessis set auctoritas . Post leges sacras adeo suit extenuata potentia Senatus, ut aliud significaret: & cum antea populus auctoritate Senatus regeretur, postea populi jussu Senatus confirmabatur auctoritas . saJ Sub Imperatoribus aliud significabat, propterea quod inminuta erat potentia Senatus. Hoc tempore in urbe nomen manet, potentia extimcta est: eapropter aliud hoc nomen significat . Venetorum senatus maxima cum laude summum imperium obtinet e Ianuensis senatus etiam : etiam Lucensis et multum tamen inter tres illos interest. Porro Ulysippone idem nomen habetis e potentia vero minor adhuc, quam in urbe . Hi omnes vel dignitate , vel potentia , vel senatorum numero , vel ordinibus, vel legibus differunt e tamen eodem nomine significantur. Idem de reliquis nominibus esto judicium . Iecireo cum hujusmodi nomina occurrunt, non eX nostraesentis usu, sed illius, de qua loquimur , exponenda sunt.
I. De modis eadem est praeceptio e etenim nomina se quuntur naturam modorum , quos significant. Hinc Vo cabula modorum simplicium , e. g. figurae, motus , dire bili tatis , sunt clara .
Namsi J Confer. Zamosib. hoc es Sigonius , de Senatu. L. II.
153쪽
123 DE RE LOCI CANam bene intelligo dicentem: Petrus ambuiate Paul- Ius comedit. Quamvis enim plane non intelligam , qua ratione ille membra moveat, hic cibum conterat; quo nisu , quamque celeriter id faciant I tamen clare cognosco ,haee duo fieri ab illis . 1 I. Etiam vocabula modorum abstractorum , ut lineae , figurae, numerorum, sunt clara .
Nam plane percipio si quis ait: Linea palmaris est misnor quam bipalmaris . Duo is duo sint quatuor . Globus non est figura quadrata . Non igitur facile errabimus , haec interpretantes vocabula e propterea quia claram ideam exhibent illius rei, quam significant. III. Vocabula vero modorum compositorum sunt, uti modi ipsi, obscura . F. g. Sonus his modis constat: collisione corporum , undulatione aeris, adsectione membranae seu tympani auris , cetera . Item lux componitur ex figura particularum corporis luminosi, ex motu earumdem , ex repercussione ab objecto corpore , & incursu in oculos intuentis , eX horum adsectione , cetera . Cumque idea soni sit obscura & confusa pro diversitate hominum , qui vel obscurius, vel acutius audiunt; etiam talia sunt vocabula , quae sonos exprimunt et nec enim satis distinguunt intentionem soni ab aliis tproinde accurate interpretanda sunt. IDI. Etiam vocabula modorum moralium , qui sunt compositi omnes, sunt obseura & consula . Id exemplo inlustrabimus, quo Clercius usus est . fi JAmoris tam variae tamque differentes significationes sunt, ut enumerari vix queant. Primo significat, propen- sonem maris erga seminam, hoc est, commiscendorum corinporum miram libidinem . In amore autem de licito loquor haec insunt. I. Sanguinis motus concitatus , & veluti G In Arte Critica P. II. S. a. c. a.
154쪽
LIBER SECUNDUS. III luti bullitus , cum video , aut recordor seminam amatam .
I. voluptas ex illius consuetudine , immo & memoria . 3. vehemens desiderium potiundi . q. vota, quae facio pro re prospera ejusdem , idque eo animo, ut ad ossicia omnia pa ratus sitio . s. dolor in adversis , laetitia in prosperis, quae illi, quam diligo , eveniunt. 6. iuperba exis imatio de illa sive corporis, sive animi dotes spectes . I. vehementissimus timor perdendi eam, & nimia zelotypia . R. major , aut minor vis horumce adsectuum . Quis ergo sanus di dicat, i telligere se & certo seire , quomodo se habent haec omnia in eo , qui amat Ergo haec legens , quae passim occurrunt vocabula , non plane intelligo , quid ipse scribat: nee nisi inprudenter judicabo, unum esse potius , quam aliud . Praeterea amor passim accipitur pro amicitia duorum ,
ut illa erat Nisi, & Euryali; Pyladis , ct Orestis . Etenim
in ea omnia reperiuntur , quae in amore, si voluptatem corpoream separes . Amo ν etiam nc minatur pietas liberorum in parentes, parentum in liberos , in cognatos omnes : quae caritas omnes alias caritates amicorum suseiat. Quare
qui filios non habet , qui nullos cognatos di sanguine conjunctos novit, omnino non percipit, quam vim habeant hujusmodi adfectus . Ea propter non intelliget, quid alius , qui illa voluptate adscitur, verbis illis suis despnare cupit.
Et iam pietas in ratriam vocatur amor . Cupiditates omnes , quibus ambitio , & avaritia definitur , exprimuntur nCmine amoris . Dicitur enim , amor divitiarum, honorum , regni eapiendi. Odium vero ccntrarios adsectus
fgnificat. En idem vocabulum res prorsus differentes exprimit. Veteres Historici , Pcetae, oratores frequentissime hisce vocabulis utuntur . Nulli tamen frequentius quam Poetae , quorum non nulli sunt, qui vix aliud quam de amore scripserunt: quales ex Graecis Theocritus , Anacre cn , Λ
ristophanes, ceteri: ex Latinis Ovidius, Catullus, Tibul
155쪽
ta4 DE RE L CICAlus , Propertius e cui merito suo addi potest Plautus, Τerentius , Horatius, Martialis , reliqui. Hos ut interpretemur naturam , ct proprietates omnes odiit, & amoris perspectas habeamus necesse est: quod qui non faciunt, a roganter illi dicunt , se veterum libros penitus intelligere . Et ut paucis plurima comprehendam, vocabula modorum moralium , cujusmodi sunt virtutes , & vitia , ut sine ullo errore enarremus , oportet cum scientiam officiorum,
tum interiorem disciplinam populi, de quo est sermo , e gnitam habeamus. Non enim omnia ubique honesta , &turpia habentur : sed majorum institutis ista dijudicari solemne suit .
& Atheniensibus s3J licebat fororem germanam habere in matrimonio e quod eae civitates, & regna tali instituto uterentur . Id vero reliquis Graecis, Latinis, Christianis omnibus nesarium scelus habetur . Laudi & pietati ducebatur Hebraeis , conjuncti viduam , qui sine liberis decesserat, ducere uxorem , & ex ea liberos defuncti viri nomine suseipere . s J occidere interfectorem propinqui : inimi eum odio habere e foenerari gentibus exteris , nemini in illa gente fuit turpitudini : quod ultimum nec ipsi Romani homines
vituperabant . Haec tamen omnia Catholicorum legibus permissa non sunt et immo vero & Graeci non nulli turpem usuram existimabant. Atheniensibus, ab Socratis temporibus , permissum fuit, duas uxores habere . Id vero Romani , & nationes aliae detestabantur .i Ne plura , si historias cum veteres , tum recentes pervolvimus , & mores populorum accurate eXaminamus , inveniemus I J Herodot. L. I. c. III. Sa. Diogenes Laert. s. s.
ad Pausan. in Atticis p. ITO. 3J V pos , in Cimonis vita . f J Ruth. C. q.
156쪽
LIRER SECUNDUs. Izy veniemus vitium aliquid esse in hae gente , quod alibi laudi Vertitur : quosdam vocare inpudicitiam , quod alii sancti moniam nuncupant : hos justitiam , pietatem , religionem Iillos vero injustitiam , odium , inpietatem appellare. Quid φ quod ejusdem hominis actiones pro tempore ,& loco , & re sunt aliae aliis turpiores . Turpius est, amicum Occidere, quam inimicum: parentem vero turpissimum . E contrario, levius maledicere ignobili, quam iro magnati. Levius in platea, quam coram Rege . Levius iratum maledicere, quam prudentem . Gravissimum omnium maledictum , in templo coram omnibus , qui rei divinae intersunt. Cum ergo tam variae sint tamque discrepantes hominum sententiae, tametsi eodem , aut contrario vocabulo designentur s oportet scriptoris personam , quem legimus, i duamus, quaque mente ipse scripserit nobiscum reputemus, si vere vocabula explanare cupimus .
Fatemur, id sine errore interdum seri non posse e Propterea quia vix occurrit scriptor , qui hujusmodi vocabula definiat accurate e quin immo plerique omnes oratorio modo utuntur . Veruntamen si id socerimus diligenter , ad veritatem quam fieri potest aecedemus . Summa haec sit: debere nos vocabula modorum moralium , non ex proprio sensu , sed ex Historia , ae reliquis adjunctis interpretari . Deinde sontes , ex quibus scientia jusi, & injusti derivatur, cognitos habere e & id genus alia,
quae scriptoris mentem aperte demonstrent.
Relationes , quod supra docuimus, s II sunt innume
157쪽
xas DE RE LOCI CArae r nulla enim res est, quae reserri ad aliam , immo ad seipsam non possit , si alio & alio modo consideretur . Hinc nomina, quae ipsas relationes exprimunt, & ipsa innumera sunt. Nec solum Philosophi, sed in ipso familiari sermone tam frequenter utimur relationibus, vix ut credi possit. Atque, ut recte monet vir acutissimus , si Inomina ipsa , quae nobis absoluta, id est non relata videntur,
vere sunt relata . Quod modo rem accuratius perpendamus , verum esse reperiemus .
I. Principio Adjectiva pleraque sunt relata . Pauca exempla subjiciam. Frequenter in familiari sermone occurrit vocabulum magnum . Sic dicimus , mons es magnus e quod hoc valet,
esse maximum eorum montium , quos videmus . Dicimus ,
profundam essenssam, is vallem : hoe est , esse humilem in-t ter eas , quas cognovimus . Dicimus , vinum esse bonum rid est , inter ea , quae gustavimus, selectum . Dicimus , bonam esse m. ιlieris formam : quod significat, praeter istas quotidianas sormas esse elegantem . Praeterea dicimus , Joannem de Castro in India , parva Lusitanorum manu magnam vim hostium sudisse . Quod valet, nobis non constare , minores exercitus in illis locis tam egregia facinora patrasse . Itaque par us ille exercitus dicetur, si cum Darii , aut Xerxis filii copiis , quibus Graeciam invasere : Si eum Cati Caesaris legionibus , quibus Gallos , & Britannos debellavit; comparetur . At erit magnus , si cum decem mille Graecis conseratur , qui ad Marathonem Datim, qui centum millia peditum , equitum decem millia ducebat, proelio profligarunt, adeoque perte ruerunt , ut Persae non castra, sed naves peterent. saJ Si cum Graecis conseratur, qui quatuor mille numero ad The s 1J Clereius, Arte Crit. P. II. S. a. e. q.
158쪽
Thermopylas Xerxem, qui trigesies centum millia hominum habebat, biduum & amplius sustinuerunt: immo vero Persarum viginti millia occiderunt. IJ Tum demum si comparetur cum ejusdem Caesaris legionibus, quae in Galliis inmensam fortissimorum hominum turbam , paene dixerim totas Gallias , non semel tantum fregerunt & dissipa runt. a JEodem modo de ceteris philosophabimur . Proclives sunt omnes qui amicis , & popularibus suis tribuant ingenium excellens , aere judicium, lectissimam cruditionem , summam providentiam , sortitudinem,& id genus alia: quod huc redit , hujusinodi homines praeter ceteros, quibuscum vivimus , hisce animi & corporis dotibus excellere . Quae omnia , si cum nationibus sortissimis , atque exquisita doctrina excultis conserrentur, aut nulla , aut mediocria existi
II. Deinde substantiva plurima etiam sunt relata et ut justitia, sanctitas, bonitas, cetera . Nam dum propositi O- ne adfirmantur , eumdem sensum iaciunt , quem adjectiva . Idem enim est , Petrus gaudet justitia et ac dicere , Petrus est justus . Ea propter & ipsa cum relatione rebus tribuuntur . PII. Tertio loco , Adverbia omnia , ut belle , diserte , vebementer , amanter , quae modos rei significant, tametsi absoluta iis , qui incaute proserunt, videantur ; & ipsa sunt relativa . Nam quaecumque talibus vocibus exprimuntur, habent alios & alios gradus , seu recipiunt magis & minus reapropter cum relatione adfirmantur .
E. g. Ajo , Petrum ardenter amare et belle ae diserte sequi. Hare propositio hoc praeserte ardenter praeter Mos , quos video, amare : belle ac diserte prae omnibuι , quos audi mi , IJ Pausanias, L. x. p. 64y. Herodot. L. VII. c. a OT.
Laa Confer. idem caesar , de Bello Gallico passim .
159쪽
ret 8 DE RE LOCI CAeti, loqui. Vel hoc modo et ardenter prae se ipse alio tempore , is loco .
Et ne singula persequar vocabulorum genera relativa , quod foret inmensum , cum viro eruditissimo concludam hoc modo : Adjuncta omnia corporis , ct animi nostri , quae jungi possunt vocabulis magis , & minas , ut virtutes , JUiria, fortitudo , prudentia . ut vitia , inertia , malignitas , parvitas animi: ut actiones, motus, perceptio, desiderium :& hujusmodi alia occasionem dant, cur nominibus relativis adficiantur . Quin immo hujusmodi nomina, quidquid nos de illis cogitemus , reapse sunt relata, & respiciendo ad aliud rebus ipsis accommodantur . Caveat itaque lector , ne nomina relativa eum absolutis misceat, ut plerumque fit et atque relativum nomen non alio modo interpretetur, nisi respiciendo ad ea , ad quae sertur .
R Eliqua sunt vocabula Abstracta, de quibus postremo
loco disseremus . Ea sunt hujusmodi, humanitas , quae ab humanus ducitur , justitia a justus, animalitas ab animal , & his similia .
Haec vocabula excogitata suere hoc nomine, ut facilius eXplicaremus modum , quo rem esse concipimus e seu ideas abstractas nostras commodius aperiremus. Verum hisce vocabulis usi sunt homines, Poetae praesertim , & Phi losophi, tam frequenter, immo interdum tam inperite ; velut aliis placerent, vel ut persuaderent iis , se reconditam eruditionem habere; ut egregie inposuerint universo gene
ri humano. Adeo ut ineruditi iis adsueti prorsus sibi persuaserint , exstare res tales , quales illi sabulabantur . Ex emplis haec inlustrabimus. I. Cum
160쪽
LIBER sECUNDUS. IasI. Cum animadverterent homines , Nisum suavissima Euryali consuetudine perfrui , illique fausta & felicia precari ; dixere , i Dum amare Eurdiatum : & illam adfectionem
animi, qua alter in alterum serebatur , vocarunt amorem .
Cumque de illa benevolentia seorsum loquerentur, & illius proprietates mirabiles explorarent, tam multa de amore dixere , omnino ut excitarint alios , qui hujusmodi adfectam putarent rem ei se magnam dc singularem . Hinc Poetae , qui nihil nisi mirabile cogitant, quo facilius aliorum adtentionem rapiant ad se; Amorem , quasi Deum mirabilia molientem , intulerunt . Hinc reliqui adsectus animi, Iustitia , Memoria , Fortitudo , cetera, Deorum nomine insignita
Primi fabulas haec esse fi J certo sciebant. Postea longo audiendi usu sibi persuasere populi, reapse esse personas,
quae coli deberent . Quae religio semel ac invasit gentes . nullus tametsi oculatus auderet ei repugnare sine capitis periculo . Et hoc modo deceptio propagata est . a. Non secus ac inter nostros, qui primi angelos tamquam juvenes alatos pinxerunt, non illi quidem putabant, ita esse . Tamen vix hodie ulli indocto persuaseris , non inesse angelis alas, & figuram humanam cum summa dignitate oris , & vocis. 3. Eadem ratione usi sunt philosophi. Disputaturie. g. de proprietatibus animi , & corporis Petri, ut rerum
caussas reperirent ; agnoverunt , per quam aptum esse uti aliquo vocabulo, quod omnia humana individua comprehenderet e nam quae uni homini conveniebant,& alteri congruere necesse erat. Hinc nata est vox natura bumana'. quae
nihil aliud significabat, nisi id eam quam habemus earum I pro fi J Cicero ridet honores Diis tributos hoc modo : is Videri igitur, ne virtutibus hominum si bonores babeantur, nonis inmortalitatibus . De Natura Deor. L. III. n. 46.