장음표시 사용
171쪽
x o DE R s LOGICA. milibus non uti comparativo , sed postivo. vel periphrasi . Quod memoria teneamus oportet, ne inepte interpretemur auctores , scripturam Sacram praesertim , cujus in libris Salomonis , & Siracidis , frequenter tales propositiones se o
3. Inceptiva est, in qua praedicatum ita subjecto convinnit , ut antea convenire illi non posset . E. g. Lusitana bistoria Ioanne V. regnante accuratius scribi coepit. Haec complectitur duas propositiones hoc modo : Hisoria Lusitana ante Joannem V. tenebris obvoluta erat:
sed eo imperante in bono lumine collocata est . . Destivae diverso se habet et ut Maurorum imperium in Lusitania ab elade per ψbonsum L accepta, labefactari caepit . In hac propositione continentur hae duae t Imperium Maurorum in Lusitania ante A bonsum regem florebat: sed postea quam illos Rex frenuus profligavit, desiit obtinere. Reapse tamen propositio Desitiva est etiam Inceptiva, respiciendo ad diversa. s. Continuativa est, in qua praedicatum non solum ante, sed etiam in praesentia convenit subjecto . E. g Joannes III. is fuit, qui Laisitanorum rem forentem fervavit . Haec propositio adhrmat tria et I. ante Ioannem rem nostram floruisse. a. sub Joanne pari gradu stetisse . 3. post Ioannem cladem subiisse . Omnis igitur propositio , in qua aliquid , praeter id , quod e primitur , continetur ἴ est composita : & ut de ea judicemus , non illud tantum, quod praeseri, sed quod involvit , est perpendendum .
De Incidente . Propositiones autem comple xae secundum materiam, Interdum continent alias propositiones , quae incidentes arpellantur .
E. g. Joaunes V. qui fuit ditissimus omnium regum Lus
172쪽
LIBER TERTIUS. I Iranorum , multa magnifica fieri euravit . Continetur in subjecto haec propositio : Qui fuit dilusimus nostrorum Regum . Hoc tamen interest . Incidens exprimit judicium, quod seceram , & in praesentia suppono , cum aliud adfirmo . Complexu vero exprimit judicium , quod nunc facio , & est adfirmationis scopuS . Quo vero plures fuerint incidentes , eo magis complexa erit propositio. Exemplum sit illud Ciceronis exordium pro Milone rEtsi vereor , Iudices, ne turpe sit pro forti mo viro dicere incipientem timere; minimeque deceat, cum Titus A nius Mi- Io ipse magis de reipublisae salute , quam de sua perturbetur me ad ellus caussam parem animi magnitudinem adferre non posse ri tamen haec novi judicii nova forma terret oculas et qui quocumque inciderunt , veterem consuetudinem fori, im pri- sinum morem iudiciorum requirunt . Haec propositio continet plures incidentes in subjecto, ante verbum terret. Propositum enim est dicere, dandam si esse veniam , quod te
Plura hujusmodi exempla invenietis in orationibus praesertim Ciceronis, & in Poetis . IJ Legatis septemdecim primos versus poematis Epici Ludovici Camoensii, vulgo Lusiada, & sciatis , esse unam propositionem complexam ex plurimis incidentibus . Immo vix in sermone nostro , praesertim cum aliquanto ornatius loquimur, nisi complexis propositionibus,quae plurimis constant incidentibus, utimur. Hae vero incidentes non solum in subjecto , sed etiam in praedicato se offerunt: ut Cicero amici mus fuit Lucretio,
quis i s Lucretius ille elegantissimus , initio poematis de Re
rum Natura, Almam Venerem invocans, texit propositionem
eonstantem plurimis incidentibus, quae tam longa est, ut 36. versus complectatur.
173쪽
qui erat elegantissimus Poetarum. Aliquando vero utroque loeo : ut Hannibal, quι fuit forti mus Carlbaginiensium , vicit umanos , qui erant fortissimi omnium populorum . Sunt propositiones quae videntur non habere incidentes, & tamen habent. e. g. secentiores Prisiologi ostendunt, aerem esse gravem . Haec propositio duplicem intellectum habet. Nam si facit hunc sensum: Aer, uti P bilosopbi recentiores ostea iuvi, est corpus grave: tunc illud, recentiores Philosopbi ostenIuut , eli in ei dens membrum . Quod si erat mihi in animo tantum referte , quid scripserint Philosophi decete ; hoc casu propositio non habebit incidentem . Quamobrem quotiescumque se offert propositio valde complexa , diligenter separeinus incidentes , ne decipiamur in judicando . Quod si non liquido constet, qualis nam sit inc idens propositio ; investigemus accurate mentem proserentis , & finem, quem sibi posuit. Sic facile digno icemus, quid ille , qui profert, unica illa propositione havet adfir
CAPUT I I I I. De Propositionis forma. IN omni propositione vel duo e trema conjungimus,quod ea ad mare: vel divellimus, quod est negare . Hain autem adfirmatio , vel negatio vocatur Logicis forma propositionis . Proprium adfirmationis est,conjungere eκ trema secundum amplissimam significationem , quam subjectum habet enon secundum eam , quam habet praedicatum . E. g. Cum dico , Omnis homo est animat: hare propositio ex communi usu loquendi non significat: Omnis bomo est omne tenus animalis: sed hoc tantum :Omnis bomo es aliquod genus animalis . Id Logici et p icant hoc modo : Ad Irma-inis disribuit subjectum , non praedicatum . Ne
174쪽
Negatio vero divellit omne praedicatum ab omni subjecto . Cum dico , Nullus homo es lapis r hoc dico : Nee hic, nec ille, nec alius homo est ullum genus lapidis . Iccirco Logi ei dicunt, Pisationem distribuere praedicatum, is subjectum
Interdum vero occurrunt propositiones, quae videntur negati Vae, reapte sunt adfirmativae: quia negatio non adficit
verbum, sed praedicatum , vel subjectum e ut Pon meditate scribens fallitur plerumque . Equus est non bomo . Sensus primae est : Ille, qui scribit res non meditatas , fallitur plerumque . Sensus secundae est e Equus es res aliqua , quae non est bomo . E diverso sunt propositiones , quae videntur adfirmativae, reapse vero negant. Id tiro iacilius intelliget si expenderit , qualis sit mens proferentis : non enim ex verborum
ordine , & sono , qui fallit interdum , sed ex fine proferentis judicanda haec sunt. Clarius id cognoscitur in syllogismis, quam in propositionibus seorsum sumtis . Exemplo sit ille syllogismus pervulgatus e Omnis bonus pastor paratus est animam ponere pro ovi bus suis . Hoc seculo pauei fiunt pastores, qui parati sint animas ponere pro ovibus suis. Igitur , hoc saeculo pauci funt boni pastores . Secunda , & tertia propositio hujus syllogismi videntur adfirmativae, tamen sunt negativae , & faciunt hunc sensum: Plurimi hoc seculo pastores non sunt parati animam ponere pro ovibus suis. Eκ quo ita colligimus: Plurimi boe seculo pastores non sunt pastores boni. Haec diligenter animadvertenda sunt, praeitertim cum syllogismos expendimus, ne per errorem judicemus, peccare eos in leges communes ,
175쪽
s144 DE RE LOGICAC A P U T V. De Propositionis quantitate .
Uando praedicatum pluribus, aut paucioribus subjectis
Convenit, vel repugnat, haec vocatur quantitas propositionis . Id plerumque ex ampliori, aut strictiori subjecti significatione proficiscitur. Itaque eum subjectum pro omnibus individuis accipitur , pro quibueaccipi potest , vocatur propositio universalis: ut Omnis bomo es vivens. Sin autem unum individuum significet , quin ullum certum designet, vocatur particularis et ut Aliquis homo es vivens . Quod si aliquod individuum peculiari appellatione designetur , nominatur suu- Iaris : ut Ioannes est vivens. Postremo si nullum nomen addatur , quod vel extendat, vel restringat significatum subjecti nominis , vocatur indefinita : ut Homo es vivens . Homo es albus . Harum duae ultimae classes reducuntur ad priores. Nam Ioannes nihil amplius significare potest, quam Mne Ioa nem . Ea propter singularis propositio habetur aliquan. do pro universali. Indefinita autem si est necessiaria , ut Homo est animal, censetur universalis . Quia esse animal, necessario convenit omni homini. Si vero est contingens , ut Homo est albus, habetur pro particulari. Non enim omnes homines sunt albi. Quando praedicatum ita convenit omnibus , ut nullus e Xcipi queat, vocatur universalis metaprifice: ut Omnis bo-mo es animal. Si vero ita convenit, ut possit alicui interdum non convenire, est uuiversalis moraliter: ut Aelbiopes
funt libidinosi . Graeca fides non est firma. Quamvis enim si utrilisque gentis vivendi ritum consideramus, plerique o
176쪽
LIBER TERT LUS. Issymnes Us flagitiis inquinati sint i aliquando tamen excipiuntur non nulli. Plurimum tamen interest Philosophi, ex particularibus propositionibus universales deducere . quibus nostrarum cognitionum fines prorogentur . Id ut faciamus, consideremus oportet, quonam patio praedicatum particularis cum subjecto contentit: eamque explicationem addamus, quae praedicatum ad omnia subjecta trahat. E. g. In hac propositione : Quidam homo es Philaopbus : si investigamus, cur praedicatum subjecto consentiat, reperiemus caussam esse , propterea quia aliqui homines facultate gaudent rerum caussas perspicue intelligendi. & inde per rati Ccinationem consecutiones deducendi. Itaque faciam universalem hoc modo : Omnis homo , qui facultatem habet rerum caussas i standi , , sua pronuntiata demonstrandi , es Philosophus .
Hac ratione dc cognitiones mentis nostrae mirandum
in modum augentur, di graviores disciplinae ad summum fastigium provehuntur: nam quod subjecto universali tribuitur , singulis in eo contentis tribui potest . Quod ipsum est dilatare fines nostrae investigationis . fa JCOROLLARI UΜ. Hinc omnes propositiones ad quatuor classes reseruntur : quod exprimunt Philosophi quatuor litteris. A ad-frmativam, E negativam universales r I a firmati vam , Ο negativam particulares significant.
177쪽
DE Ru LOCI CA1 6De Oppositione . Oppositio propositionum est , Comparatio duarum propositionum . quae idem praedicatum, o subjectum babent, mutata tantum forma , Vel quantitate , vel utraque . Iam si propo sitiones hoc modo comparamus , apertum est , quadrifariam inter se opponi. Quarum differentiam exhibet haec figura, quae diligenter est consideranda . Omnis homo Contrariae Nullus homo
σAliquis homo liquis homos albus
Subcontrariae non es albus. Co R OLLARI AI. Hinc si vera est propositio universalis , vera etiam erit 1ubalterna particularis e non Contra . II. Hinc si Disa est particularis, falsia etiam erit univer
III. Hinc Subalternae possunt esse simul verae: Omnis bo mo est animale Aliquis homo es animat: & simul saliae: Huia Ius
178쪽
Ius homo est animal: Aliquis homo non es animal. Quare non
sunt stricte oppositae . ΙΙΙΙ. Hine Contradictoriarum altera necessario erit vera , altera salis . Quia quod adfirmatur in una eodem sensu negatur in alia . Idem autem non potest simul esse, & non esse . Ideo
sunt vere oppositae . J i JU. Hinc Contrariae simul salsae esse possimi: simul verae
Possunt esse simul salsae,si sunt contingentes. Simul verae non possunt esse , quia tunc L per I. J simul verae essent Subalternae earum: &, quod inde fit consequens , Contradictoriae simul verae essent. VI. Hinc Subeontrariae possunt esse simul verae et non tamen simul salsae . Nam verum est, aliquem hominem esse album , nempe Europaeum e verum etiam est , alιquem bominem non esse album , nimirum Aethiopem . E diverso si salsum est, alι quem hominem esse lapidem ; fit consequens nullum remanere subjectum , de quo verum sit dieere , esse lapidem. Unde vera erit Subcontraria alia , aliquis homo non est lapis. Hae propositiones, quia non habent idem subjectum, reapse non
sunt oppositae . Κ a . ScΗ - id Negarunt bane veritatem veteres quidam , ut Hera clitus , Anaxagoras , Protagoras, Empedocles, Cratylus , is
etiam Sceptici. Illi adfirmabant, contradictoria posse esse simul vera,propterea quod negabant falsitatem,is exsimabant, quidquid unicuique videtur verum , ita esse . Hi vero contendebant , contradictoria posse esse simul salsa , quia tollebant omnem veritatem . Vide quae disputabimus L. IIII. p. I. c. r.
179쪽
DA RE LOGICA SCHOLION me regu Le,s recte intelligantur, omnino sunt accommodatae ad invesigandam veritatem . Nam si cognoso aliquam propositionem effalsam , harum reguIarum ope , quid verum fit, colligo . Et qui ad eas animum non advertunt, fieri nousoles ut vel disputando , vel scribendo in λογουαχίαν logo- machiam non incidant , propterea quod in terminis contradictoriis non versentur . De Coupersione . Evenit aliquando, cum disputamus , ut propositiones perturbate efferamus et id est , quod erat primum secundo loco ponatur 2 idque vel per inprudentiam nostram , ivel cavillationem collocutoris. Vocatur haec conversio. Quo vero id ita fiat, ut semper eumdem sensum praeserant, haec servanda sunt. I. Universalis negativa , & particularis adfirmativa si
convertantur, servetur eadem quantitas hoc modo et alui
lus homo est lapis e Nullus lapis es bomo. Aliquis homo est vivens : Alιquod vivens es homo . Haec conversio dicitur simplex . a. Universalis adfirmativa si convertatur, mutari debet quantitas universalis in particularem ut Omnis bomo es animal, Aliquod animal es homo. Secus non praesert eum dem sensum . I J Hare vocatur per accidens . Eodem modo converti potest universalis negativa: ut Nullus homo est Iapis a Aliquis lapis non es homo . 3. Particularis negativa non potest alio modo convertini si termini finiti fiant indefiniti adhibita non: quod vocatur per
si J ΕΜ dicti, hoc Libro c. q.
180쪽
per contrapositionem: ut caeliquis homo non est justus: Aliquod non justum est non bomo . Item universialis adfirmativa et Omnis homo est animal e Omne non animal est non homo quasi dicas , Omne ilIud, quod non es animaI, etiam non est homo, quod est verum . Haec autem convertendi ratio est prorsus inutilis. Quod si talis propositio occurrat, reducatur ea ad terminos finitos, quo iacilius , quid significet, intelligatur. Hae regulae duobus versiculis continentur. Ε Ι simpliciter convertitur : E. A. per accid2A O per contra : Sic fit conversio tota . De Aequipollentibus. Possunt tamen duae proposit ones reapse oppostae re voeari ad eumdem sensum, ope particulae non; quo casu vocantur Logicis Aequipollentes . Id ut iaciant, plurima ipsi praeseribunt , & doctrinam non inutilem versiculis& regulis multis obscurant. Haec tamen accurata vocabulorum explicatione multo facilius & melius , quam legibus, reducuntur: atque ex communi usu loquendi sine ullis praeceptis intelligitur , quando particula non mutet sensum . Regula autem est :Prae contradic : post contra: praepostque subalter . Quae hoc significat : Negatio in contradιctoriis praeponitur subjecto, ut fiant aequi pollentes: in contrariis post subjectum: insubalternis ante , & post subjectum .