Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Iso DE RE LOGICA

dem speciem pertinet. Hoc vulgares Logici esserunt hoc modo : Diei de omni , dici de singulis .

Ecce edi emplum ratiocinationis negatiυae . Certo scio,

nullum lapidem esse , qui, si mittatur in aquam , in superficie

Astat : sed omnes mergi, di fundum petere . Intelligo, bauc particulam adamantis subtilusimam reapse esse lapidem. Colligo igitur necessiario , particulam illam, si in aquam injiciatur , non esse in superficie mansuram . Praeterea certus sum , idque perpetua eXperientia , nullum vivens perpetuo vivere. Animadverto, Petrum , quamquam fit optima valitudine, nihilo secius esse viventem . Itaque concludo, Petrum p rpe tuam vitam non esse victurum . Vis igitur ratiocinationis negativae ex hoc axiomate

prcscisicitur e mi quid despecie omni negatur , etiam de singulis individuis negatur. Scholastici tale principium vo cant , Dici de nullo . Quod si utriusque effati cum ajentis, tum negantis perspicuitatem, & firmitatem I erscrutamur, facile cognoscemus ex hoc sente manare : Eadem res nequit simul esse , o non esse . Nam dum adfirmo, omnem hominem esse viventem id adfirmo de singulis individuis nullo excepto e etenim et a omnis idem significat, ac si eos singulatim nominarem. Deinde cognosco, Petrum illa generali propositione comprehendi seu esse hominem . Quibus positis si fas emet dicere , Petrus non es vivens: tunc idem Petrus dum in prima propositione involvitur , esset vivens : dum in ultima exprimitur , non esset vivens e quod sanus nullus judicaverit. Praeterea cum dico, ullus homo es lapis, hoc dico ,

nulla res est , cui conveniat nomen homo, cui etiam conVe

ni re possit nomen lapis . Considero deinde , Petrum com prehendi in illa universali: hoe est, esse unum ex illis , cui convenit nomen homo. Itaque si colligerem hoc modo e Petrus es lapis: tunc idem Petrus L in prima propositione con clusus J non esset lapis : & iterum s in ultima propositione Ilapis vocaretur : quod prorsus fieri non potest . Co

192쪽

LIBER TERTI Us IsrCOROLLARIUM I. Hinc omnis ratioei natio tribus tantum terminis eon stare debet, nimirum duabus id eis, quas comparare volumus inter se; & tertia aliqua idea , cum qua utramque comPa

ramus .

Exemplo sit haee ratiocinatio: Qui non obtemperat diminae legi es peccator . Petrus non obtemperat divinae legi. Igitur , Petrus es peccator. Tres in ea sunt termini: P trus , peccator , qui non obtemperat divinae legi: qui est ter minus communis. Communis terminus Logicis vocatur medius terminus e qui cum illo consertur in primo judicio , est major terminus: qui in secundo, judicio, terminus minor. COROLLARI UΜ II. Hinc in omni ratiocinatione tria tantum judicia inve niri debent.

Nam duos terminos eum medio comparamus, quoties cumque ratiocinamur . Itaque tria judicia requiruntur et unum , quo Comparemus maiorem terminum cum medio e alterum . quo minorem terminum cum eodem medio e tertium,

quo terminos ipsos inter se conseramus . Nullus excogitari potest discursus mentis, in quo non tria judicia reperiamus .s id iudicium, in quo est terminus major,vocatur major enu tiatio : aliud, in quo minor consertur , vocatur enuntiatio

minor : tertium , conclusio . . x

COROLLA RIUM I ILHinc in altera praemissarum conclusio continetur, in

altera id ipsum declaratur . L SisIJ Confer. quae dicemus capite sequenti.

193쪽

rsa DE RE LOC I C ASI maior est continens, minor est declarans, ut In hoc: Spiritus est inmortalis. Ari nus es *iritus . Igitur, animus os inmortalis. Hie minor declarat, hanc rem animus contineri in illo subjecto universali spiritus. Si minor est continens, major declarat, ut in hoc e .iniquis homo est vivens . Omnemi dens es sensitivum. Igitur, aliquod sensitivum est homo . Major declarat, hanc rem bomo contineri in illo subjecto vivens . Si vero alterutra praemissa est negativa . haec est continens: quia ratiocinatio negativa habet conclusionem negativam et conclusio autem negativa non nisi in praemissa negativa contineri potest. COROLLARIUM IIII.

Hi ne quidquid de ratiocinatione disseritur, valet etiam in syllogismis . Est enim syllogismus, ratiocinatio verbis expressa . Itaque quod convenit ratiocinationi convenit etiam syllogismo;& contra , si illud excipias, quod vocum peculiare est . Sorio LION. Quoniam ratiocinationes quales ut, nou ni per vores

tiotinationes quadrant; deinceps de syllogismis disputabimus: quae utilitatis non vibiI videbantur babere , explicabimus accurate . Supersedebimus ceteris, quae obstaculo sunt ironibus, ne utiliora persequantur .

194쪽

LI aER TERTIus rcs C A p u T II. De ratiocinatione verbis expressa seu deSallogismi natura. CVm S llogismus respondeat persecte ratiocinatIoni memtis coroll. 4. J tres etiam habet terminos, qui respondent tribus ideis: s coroll. I.4 & tres propositiones , quae re spondent tribus judiciis: scoroll. 2.J & termini, ae propositiones ipta iisdem vocabulis exprimuntur , atque in ratiocinatione . Porro praedicatum, & subjectum conclusionis quatuor modis comparari possunt cum medio , ex quo quatuor con junctiones seu Figurae nascuntur. Harum prima frequentis si me est in usu e reliquae vero non item .

I. II. III. Im.

I. Omne quod fertur deorsum est corpus grave . Omnis lapis fertur deorsum. Ergo , omnis lapis est corpus grave . II. Omnis bomo prudens providet futurum . Infantes pueri non provident futurum, Ergo , infantes pueri non sunt prudentes . III. Nullus Lusitanus es Italus. Quidam Lusitani sust divites. Ergo , quidam divites non sunt Itali. IIII. Omne animal vivit , ἐν sentit . . Omne quod vivit, is sentit est substantia . Ergo , quaedam substantia es animal. Quoniam vero propositiones quadruplicis generi

sunt, Λ. E. I. o. in qualibet Figura aliae conjunctiones pro-L a posi-

195쪽

lis a Logieis designantur . si II. Quamquam vero syllogismus tribus propositionibus

constet, tamen non omnes propositiones exprimi solent,sed aliqua , propterea quia nimis perspicua judicatur , compendii, aut elegantiae caussa reticetur . Haec argumentati vocatur Entismema.

E. g. I. Spiritus es inmortalis . Ergo , Deus es inmortalis . a. Homo non es bellua . Ergo , Petrus non es bellua . Hae consecutiones perspicue sunt verae. Sed eum ex hucusque disputatis evidens sit, ex uno judicio nullam conclusionem deduci; fit consequens, duabus eos praemissis con stare . Itaque in primo subauditur haec minor et Deus es spiritus. In secundo haec et Petrus est homo . II. Interdum vel uni, vel utrique praemissae sua prohatio adjungitur: quae argumentatio appellatur Epicberema.

E. g. Qui occisit injuste alium perpetuo sibi timere debet. s Probatio J Nam fieri non potest quin delictum patestat, & occisor aliquem offendat, qui vel odio eum occidat , vel jure postulet de crimine . Sed Caimus iniuria occidit Abelem fratrem . s Probatio I Nam tu sacrae litterae luculenter demonstrant. Merito igitur sibi timebat, ne primus , quem Os senderet, ab eo poenas sumeret sceleris gravissimi . Nihil frequentius in sermone vel familiari, vel erudito , quam Epicberemata occurrunt. Immo syllogismi compositi omnes, qui vel metaphoris, vel transpositionibus lepo

s i J Huiusmodi vocabula babes in Λppendice de Arte Syllogistica cap. a. fine bullus Logicin .

196쪽

OBER TERTI Us. Issrem & venustatem orationi conciliant, sunt Dieberemata alio & alio modo formata .

III. Aliquando uni syllogismo persecto alter ita subnectitur , ut prioris syllogismi conclusio sit major posterioris ,& duo syllogismi ex quinque propositionibus componantur. Haeae argumentatio vocatur Prosllogismus, & quarta illa propositio lemma , seu minor subsumpta . E. g. Omnis homo es vivens. Omne risibile est homo . E. Omne risibile es vivens. Sed nullus lapis es vivens . E. Vultus lapis est homo Syllogismus itaque est praestantissima argumentationis forma . Ceterae , de quibus vulgares Logici copiose disputant , ad syllogismum nullo negotio revocari possunt . IIII. Inductio est, argumentatio in qua, quod de fingulis individuis ad Nirmatur , de tota decie ad matur . Non quod partes omnes debeant singulatim numerari, lassicit si

id verbo aliquo commode aperiamus.

E. g. I. Petru1, Joanne1, Franciscus , & eeteri homines sunt animalia. Igitur omnis homo es animal. 2. Nec Petrus , nec Paullus , nee alius homo es , qui aliquando non peccet. Igitur nullus homo es, qui non peccet e In primo tacetur haec adfirmatio , quae debet esse major : Si

singuli homines funt animalia,etiam species humana, seu omnis homo est animal . In secundo haec : Si singuli bomines peecant, O speciei humanae convenit peccare . Nam si addas has propositiones , constabit syllogismus . Ubi illud notandum est, duas propositiones secundi syllogismi esse adfirmativas,

quamvis negativae videantur .

V. Exemplum est , argumentatio in qua ex uno fingularἐmagis cognito aliud singulare illi simile colligitur .

197쪽

E. g. David paenitentiam agens Ialvus est . Igitur is Petrus si paenitentiam egerit , Ialvus erit .

Haec argumentatio ad syllogismum , vel pro syllogi mum, vel epicherema reducitur, si mρjorem addas, & propositiones alio modo consormes . Ad syllogismum hoc modo:

De rebus milibus similia praedicata possunt adfirmari . Sed David, is, Petrus paenitentiam agentes sunt similes. Igitur si Davidi convenit esse salvum , Petro conveniet esse salvum. Ad prosyllogismum hoc modo reduci potest e&bus similibus eadem praedicata eonveniunt. Sed David, m Petrus paenitentiam agentes sunt similes. Igitur eadem de illis possunt adfirmari. Sed David paenitens salutem consecutus est.

Igitur Petrus paenitens salutem cousquetur. Ad horum rationem saeile eomponi potest epicherema . VI. Sorites est, argumentatio, quae consat plurimis propositionibus eo ordine positis , ut praedicatum prioris sit subjectum posterioris: donee praedieatum ultimae, is subjectum pri

mae conjungantur.

E. g. Ioannes est homo . Homo est animal. Animal es vivens .

Moens est substantia . E. Ioannes es substantia . In Sori te tot sunt sillogismi, quot sunt propositiones inter

primam & ultimam . Faeile autem syllogismi ostenduntur, si secundam ponas loeo majoris , & primam loco minoris ,

hoc modo: I. Homo es animal. Ioannes est homo . Joannes es animal. a. Animal es vivens . Joannes es animal. Joannes es vivens. 3. Vir

198쪽

LIBER TERTIUS. 1 Q3. Vivem est substantia . Ioannes es viυens . Ioannes est substantia. VII. Dilemma est,argumentatio in qua facta membrorum numeratione, id ipsum, quod de utroque membro probavimus, toti adtribuimus , hoc modo: Si uxor es ducenda ,aut es ducenda pulcra, aut deformis. Non pulcrae quia MDrspiam movet. Non etiam deformis , quia fastidium . Igitur , nulla dueenda est. Hic etiam vis apparet syllogismi , si unam propositionem adjungas, & orationem consermes hoc modo e Feminae , quae producunt angorem animi, ducendae non sunt.

Sed nulla femina es, vel ea pulera sit, vel deformis,

quae non producat angorem animi .

Igitur , nulla ducenda est. Potest etiam duplex syllogismus ex eodem formari, quorum quilibet suam partem explicet.

Hinc fit manifestum I. partes omnes enumerari debere . a. tale ineomodum eX utroque membro nasci oportere, quod prudentem hominem moveat . Haec duo quoniam

in adducto dilemmate deficiunt, vitiosum est . LII CAPUT I I I. De modo investigandi firmitatem Argumentationis . QUO vero planius intelligamus , utrum argumentatio legit tima sit, & recte cocludat, nec ne , plurima Aristoteles, ceterique Dialectici excogitarunt: dc leges min

199쪽

tissimas tradiderunt , quarum ope in qualibet Figura syllogismi recte conformarentur. Has autem leges & veras esse, & summo ingenii acumine excogitatas, negare non Possu naus. Verum cum eXrerientia habeamus edi ploratum , neminem eorum , qui recte ratiocinantur, vel ipse aliquid cogitet , de scribat , vel diseputando cum alio contei dat, ne ipsis quidem Dialecticis exceptis , dum adtente aliquid agunt ; hujusmodi regulis adjuvari ut aliquid conficiat; iccirco recentiores Philos cphi

tantam regularum multitudinem , quae memoriam satigat, rejecerunt: & in velligarunt commodiorem legem , eX qua de bonitate ratiocinationis fieri postemus certiores .

Auctor Artis Cogitandi s id Corsinius sad Clereius sal

singuli singulas propoluerunt leges: quarum p 1leri ores duae ad primam reduci posse videntur . Mihi vero rem accuratius meditanti, una tantum regula te offert , ad quam non modo syllogismi omnes exigi possunt, sed in menta illa regu larum copia, quam Dialectici tradiderunt, nullo negCtio re

vocatur . s J Quae ipsa & facile memoria teneri & non dis- ficulter ad quemque syllogismum applicari potest .

Regula est: DIlogismus tribus tantum terminis constare debet: nimirum duobus extremis , quos comparare Tolumus inter se et is, medio, cum quo utrumque comparamus . Quod hanc regulam non servant, iophismata omnia sallunt, ut consideranti patebit . Quo vero laci ius pernoscamus, an sint tres termini , an aliter , singula vocabula tum propositionis , quae probanda est, tum argumenti seu medii, quo ipsa est probanda , accurate sunt exponenda .

Quae . s1J Part. III. c. IO. ad In Logica P. III. c. 3. - 3J LM. P. IIII. c. r. 2 sqJ Confer. quae in Appendice de Arte Syllogistica dicemus , ubs haec perfecte demons rabi mus .

200쪽

LIBER TERTIUS. I 6sQuae quoniam in syllogismis , qui tribus constant vocabulis , nullo negotio occurrunt , iccirco Dialecticus tiro, qui cum operae pretio meditari cupit , eet pendat studiose syllogilinos, & epicheremata valde complexa et ut sunt orationes, ceteraque,quibus aliquid argumentando conficimus. Ac primum , separet propositiones, tum ea S, quae primo ponuntur , tum quae sunt incidentes e & animadvertat, adfirmativae sint, an negativae. Deinde, in singulis propinsitionibus vocabula interpretetur accurate : sic facile percis piet, quot sunt termini praecipuae propositionis : & an ipsae propositiones cohaereant, an non . Haec ut facilius penitusique intelligantur , duplex subjiciemus exemplum: alterum legitimi syllogisini, alterum fallacis. I. Primum exemplum sit Ciceronis oratio pro Milone Probaturus Cicero , Clodium jure occisum fuisse a Milone ;primo ponit tamquam omnibus exploratum, eum , qui nobis infidias facit , jure meritoque occidi pose e quod Naturae lege , ct Gentium, & exemplis ex veteri memoria petitis conis firmat . Deinde ostendit, Clodium insidias fecisse Miloni t quod ab apparatu, & satellitio Clodii , ceterisque adjunctis ducit. Hinc infert. licuisse Muloni Clodium occidere . Itaque oratio illa tioc syllogismo continetur . Is qui alteri insidias facit jure occiditur .

Clodius is est , qui insidias fecit Miloni .

Iditur, Clodius jure occisus est a Milone . In hoc syllogismo perspicue cccurrunt tres termini: insidias facere , jure occιdere , Clodius , ideo recte concludit. a. Alterum exemplum si illud sophisma a B. Augustino

relatum a

Tu non es , quod ego sum . Ego sum homo .

Igitur, tu non es bomo .

Huius syllogismi major hoc significat: Tu non es hic homo , qui ego sum . Minor hoc praesert et Ego sum aliquis homo .

SEARCH

MENU NAVIGATION