Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Iso DF IOGICA non opponitur alteri experientiae. Quare utroque casu judieandum est, alterutrum esse falsum: & quin aliquid constituamus , rem diu multumque examinare necesse est . Secunda conitat. Nam quod Deus dixit est verum .

Ergo non potest haberi evidentia Mathematica ex adversa parte. Unum superest , ut consulas quid Catholica sentiat ecclesia : quae si liquido proponit, Deum id dixisse , scito te non habere evidentiam Mathematicam . Quod si liquido id non constat, ex sapientissimorum hominum sententia , qui rem libero judicio examinarunt , constituendum est . COROLLARIUM I. Hine recte Philosophi judicium veritatis partim in sensibus , partim in mente potuere . Nam tametsi mens sit illa , quae judicet, non sensus ;tamen non nisi ab siensibus habet ideas , de quibus judicat . COROLLARIUM I I. Hi ne salso dieit Hiietius, non nisi a Deo certiores nos fieri , nos non errare judicando . Nam si ratione nihil possiimus certo definire , quomodo certiores erimus , Deum id nobis dixisse φ Non omnes divino spiritu adflantur, & vocem Dei, nullo interposito, audiunt. Deinde homines saepissime in judicando decipiuntur . Quapropter nequeunt plane constituere, an in pra entia a Deo fiant certiores , an aliter . COROLLARIUM I I I. Hi ne salso adfirmat Spinosa, mentem nostram esse modificationem seu particulam divinae mentis . Duo enim homines diversa , immo di contraria eodem

222쪽

LIBER MI ARTUS. Is Itempore cognoscunt, S. cupiunt: tum infinita propemo dum ignorant: quorum ut ruinque a Deo alienum est . Quo

nomine falsa etiam est iecitentia Malebranchii . CAPUT I I I I. De fallaciis Sensuum , qicae veritatis

cognitionem retardant.

OB stant tamen nonnulla, idque frequenter , ne verita. tem adsequamuriquae Logicus perspecta habere debet,

ut ea, quoad facere poterit, declineti sin autem, errata quo dammodo emendet. Haec ad tres classes commode reseruntur , Sensus , Mentem , Volustatem : de quibus ordine explicabimuS . I Principio sensus nostri, per quos primas ideas adquirimus , t epilsurae nos saliunt. Non quod re ipsa fallant, sed quia occasionem praebent cur fallamur, judicando ita esse. Nam oculi id praellant in capite , quod Praestaret vitrum ad lentis figuram consormatum . Hi enim excipiunt imaginem objecti, & eam in retina depingunt: quod jam primo libro demonstravimus . Quare non oculi nos decipiunt: sed nos, qui , per stupiditatem & tarditatem sensuum , Obscure objectit ira percipimus; cum existimamus ita esse, ut pingitur , sallimur siepissime . Aliqua exempla subjiciemus, cetera apud recentiores invenietis . si JI. Vix umquam certo judicare posivinus, nos veram

rerum

IJ EA recentioribus praeter ceteros Malebranebius , de Inquir. Verit. ex quo plurima sumst Soria, in Instit. Philos. Ration. c. s. Diuitigod by Corali

223쪽

xsa DE RE LOGICA rerum magnitudinem ratione comprehendere. Nam quemadmodum lentes vitreae, si majores, vel minores sunt , magis aut minus convexae , objecta vel majora , vel minora repraesentant; ita oculi nostri, si magis aut minus sint convexi , idem praestibunt. Nos autem , etiamsi non possimus definire, quam similem figuram habeant oculi duorum hominum ; scimus tamen & frequenter videmus , duos homines , im:no & eumdem interdum diverso modo consormatos oculos habere. Jam si quid minimum interest vel in figura , . et in densitate humorum , vel in situ; diversam extensionem corporis , ut vitreae lentes, exhibebunt. Ideo nec pro certo dicere possumus , quam magnum sit objectum, quod intuemur Confirmat id ipsum experientia . Nam vitra oeulorum , quae senibus opitulantur , adolescentes non juvant. Deinde ea , quae homini myopi justam hominis magnitudinem offerunt, alteri bene Videnti, minorem offerunt . Vix ut sine errore adfirmemus , alterutrum esse verum. a. Decipimur etiam aliquando curs constituimus , an corpora sint aequalia , an secus . Nam cum in aliquo horto deambulamus , in quo arbores vel in quincuncem sint positae , vel in duas lineas parallelas ; si initio viae collocati ultimas intuemur , hae multo minores apparent: tum & via ipsa latior initio, & sensim angustior venit in conspectum . Quod si viam pergimus, Sc exacte eam metimur , vel aequa lis est , vel extrema pars viae amplior , atque arbores ipsis proceriores se offerunt . Idem usuuenit, cum duos homines statura aequales alterum prope nos , alterum longe con spicimus . Hic enim multo minor, quam ille, oculis se OD

I. Figuram etiam corporum vastae molis , si longo inter' 'lo distant, vi κ certo constituemus . Nam turris qua drata, cum longe adipicitur , sine angulis videtur . Etiam corpora exilissima , quae rotunda videntur, ut arenae gra

nutuma

224쪽

OBTR QN ARTUS . , assnum , si inieroscopio adhibito ea contemplamur, plurimas habent superficies,& figuras differentes . Insonsilia vero , quae nudis oculis non apparent, si ea micros copio explo. ramus , plurima,& multarum figurarum se offerunt. e. g.

In aqua pluviali , in aqua communi , in aceto , & aliis humoribus infinita propemodum animalia conspicimus , quα sine vitro conspici non possunt. IJ Item aer,qui purus vide tur , si radium lucis , qui ab janua clausa in eonclave obseu

rum inlabitur, contemplamur , infinita corpuscula hetero genea habet. Ιceirco caute pronunciabimus, corpora Vel prorsus non esse , vel figuras eas habere, quae apparent. q. De motu vero cum judicamus, frequenti is me decipimur . Vulgatum est illud de nave, in qua, cum qui S Vehitur sedens, videtur sibi iaye inmotus: terrae vero , & r2- liqua , quae linquit , videntur recedere. Eodem modo qui longe aliquem lente & placide videt deambulana ra , putat eum consistere . Luna , Venus , & plurim sidera videntur

non moveri, tamen moventur . Cum e dolio aliquo oleum per foramen ruit cum impetu , tam placide fluit, ut intuens adfirmare non dubitet, oleum non fluere, sed consistere . Cetera lubens praetereo . nam haec satis conficiunt ,

quam in istis dijudicandis homines decipiantur .

Item, quam velox sit motus , vix certo constituemus. Nam aeque Velox motus dicitur, qui aequali tempore aequale spatium percurrit. At cum video duos equos sim ui currentes ad me tam , non pomum definire , an eodem tem Pore aequalia spatia conficiant. Quare inprudeliter ad M-mabo , aeque velociter currere . Nam fieri potest , ut qui minori intervallo proximus est mihi videatur velocius currere , quam alius: quod interdum est falsum .

id Conferatur Leeuvet eno hius , in A cani, Nacurae ope Microscopiorum detectis , qui plura exempla suisodιιοι. Cui addi potes Hartseherus , Hookius , OID .

225쪽

xs4 DE RE LOCI CAy. Iam vero latis notum eli , colores saepissime occasionem dare cur fallamur . Nam si longe , aut lub vel perum montem arboribus consitum adspiciamus , sine ullis arboribus nudum videbimus. Illae ipsis arbores floribus vestitae ,

ornatae pomis , si e remoto cernuntur loco , omnino sine ullo Ornatu apparent .

s. Et iam falluntur homines cum judicant , coloreIesse in obiecto corpore. Quod non indosiis modo, sed &Peripateticis omnibus uiu venit . Nam exploratum est, nullos colores in objecto esse , sed in eo , qui adspicit: i. e. objecta corpora , pro superficie magis, vel minus scabra , sunt caussa, cur lux hoc, vel illo modo oculum adficiat , atque hanc perceptionem suscitet in animo qui vocatur color. Conficitur id multiplici experimento: 1ed unum, & alteram sumetet in praeientia . Nam si lapidis superficiem scabram polias , diversum colorem exhibet. Quod plane conficit, colorem non esse in objecto : nam nulla caussa adest , quae novum colorem generet . Tritum jam est Clarissi. Neis toni experimentum . Si in conclavi obscurb radios lucis per soramen in senestra factum excipis prisinate crystallino, hi radii in tertiri

dum crystallum , & conclave pervadunt, colorati non videntur e dum in adversam chartam albam incurrunt, ita refringuntur, ut excitent in nobis sensum septem colorum , qui hoc ordine in charta exprimuntur:violaceus, purpureus, caeruleus, Tiridis , flavus , aurantius , ruber . Atqui charta facultatem non habet producendi colores, nec mutandi Daturam radiorum, qui colorati non erant. Ex quo consequitur, nihil aliud esse colores nisi perceptiones, quae in animo excitantur, ad praesentiam alicujus corporis ; quod hos, aut illos lucis radios rojicit ad oeulos , alios absorbet , idque EX lege a Deo rerum naturae praescripta . DIJ1 I. IJ Neotonus, in optica P. m. IOS. III.

226쪽

LIBER DI A R T os . IssII. r. Auditus itidem frequens errorum est eausta . Nam primo existimamus , sonum esse rem , quae extra nos est , &ab corpore sonoro venit et quod tamen est salsum . Nam , uti de visu docuimus , nihil aliud facit corpus sonorum , quam citissime tremere e qui tremor aerem ad tympanum auris inpellit, idque ita movet, ut excitet in animo sensuin soni . Nam tam diu corpora sonant, ut campanae, & sdes, quam diu tremant . Quem tremorem si manu , vel alio corpore impedis & sistis, cessat lonus.

2. Deinde putamus, vocem repercussam ab aliqua turri , aut caverna , aut puteo, quam vocamus ecbo, ab illa parte venire: quod manifesto est falsum. Nam aer motus, cum in corpus incurrit,quod aptum est, ut eumdem ad aure Smittat, quin tremorem minuat; vocem & sonum ab il laparte remittere Videtur , quae dicitur ecbo . Non aliter ac in speculo corpora apparent esse ultra speculum : cum tamen e regione sint.

Vidi ego quaedam loca , ubi , si vocem placide ederes , ter ecbo audiebatur . Ferunt i r J in majori Aegypti pyramide sonum repercussum ab interiori parte , ecboduodecies reserre . Sed majus aliquid , immo prorsus mi rabile illud est , quod narrant de quadam ecbo prope Or- messon , quae interdiu xHII. syllabas redit, no cte vero UII.

a J Cujus similis est alia in Anglia prope Voosoch, in quax vis. syllabae interdiu, per nocte in vero xx. dillincte au

227쪽

xus RE LOGICA.pe Mediolanum taceam percelebrem; quae XXX. vices Umcem reddit . IJ Itaque sedulo caveamus, ne secundum id , quod sensus repraesentant , sine ullo examine judi

III.

I. Odoratus , & Gustatus eodem nomine nos decipiunt : Propterea quia caussa sunt, cur inprudentes evistimemus , odorem , ct saporem esse in corpore , quod tangimus : cum tamen sint nihil aliud , quam animi sensus , qui excitantur in nobis a particulis insensilibus corporum, quae organa haec duo contingunt . Nam si essent res , quae seorsum a nobis exstarent; idem corpus odorum , & idem cibus singulos homines eodem modo adficerct. Id tamen secus est: nam zibet btim e. c. aut odor lilii gratus est aliis, aliis prorsus intolerabilis. Etiam . quid cibi possint,experimur Communiter . Nec enim omnes eodem cibo delectantur rquinimmo quosdam cibos aversantur, & non sine nausea vident, nedum gustant . Et, quod magis mirabile est, quae nobis adolescentibus in deliciis fuere , dum ad virilem , vel senilein aetatem pervenimus , displicent interdum et quod unusquisque in se ipso facile experietur . Haec sani . In aegrotis vero mirabiliora phaenomena Occurrunt . Quis nesciat, mulieres oppilatae quot spurcitias vorent tialem, carbonem , cale eni, latereulos , cretam, & in mundiora alia : quae illae ipsae , dum tali morbo liberantur , non sine stomaehi perturbatione nominant . GraUidas etiam quot ego vidi res , quae nulli saluo in mentem venirent, summa cum animi contentione perquirere , &

228쪽

avidissime degustare s morbo , an adsectatione nescio, id

scio , frequentissime evenire J eaque comedere , quae moκ puerperae recusabant I Febri laborantes amara sentiunt, quae sani dulcia & luavia habent. Idem in odoribtis obtingit. Haec perspicue conficiunt , non in objectis corporibus esse odores, & sapores, sed caussa in iantum cur haec sentiainus e quae, pro diversa constitutione Crganorum duorum hominum, vel ejusdem hominis , dum m rbo , vel aetate laborat, diverso modo fibras sensuum movent, titillant, pungunt; ut nervi diversimode adsecti alias &alias perceptiones excitent in animo , quae ipsae sunt vel odores , vel sapores .

I. Tactus denique , quod latius , quam ceteri sen- έus , pateat s hoc organon non peculiarem locum in labricatione humana habet, sed per totum eorpus diffusum est Iuberrimus errorum sons est. Nam sine ulla dubitatic ne judicamus , ea in objectis esse , quae tactu distinguimus. Prin-eipio calor , & frigus videntur in corporibus esse, reapse tamen non sunt . Id certa experientia unicuique os .endet. Nam si alteram manum bene calidam , alteram nimis frigidam in eamdem aquam tepidam mergas, quae frigida erit calidam sentiet, contra vero , quae calida frigidam. Non ita diceremus , si aqua esset calida et nam utraque manus

moderatum calorem sentiret et non secus ac utraque ma

nus sentit, eam esse corpus , esse fluidam , esse gravem , quia ita est. Item caelum Ulysipponense e. g. homini in L ι sonia, Fin Iandia, Ruspia nato , videtur calidum : illi vero , qui ab Maranbone, vel Para , vel ab alia zona: Tor-

229쪽

Is 8 N E RE LOCI CAridae parte venit, frigidum videtur . Miramur aliquando

Aethiopes , cum naves nostrae nudos eos in litore exponunt. Inscite tamen: nam si nobiscum reputaremus, natos eos esse in calidissima regione , & perpetuo ita vivi ias e ; caussa nulla esset, cur miraremur . Non aliter ac nullus miratur , se nudam faciem, id est nobiliorem S elegantiorem corporis partem, ostendere, quia ita instituti & educati sumus . II. Venio ad levitatem ; dc asperitatem et in quibus dijudicandis tam multa peccant homines , ut mirari possi mus. Pronuntiamus aliquando, corpora aliqua esse persecte levigata e. g. globum vitreum , qui tamen non est . Nam muscae per eum globum ambulant e quod certe non facerent, nisi cavitates quaedam essent, & prominentiae, quaS ungulis tenere & capere possent , quo se suspende rent. Dulcerrima manus, & levis nudis oculis apparet,

quae tamen, microscopio adhibito, scabra est . Quod ipsum in reliquis corporibus levigatissimis boni microscopii ope oculis deprehendimus . Adeoque planum est, sensum imctus non secernere partes insensiles corporum e quas si sentiret , & distingueret , numquam judicaremus, ea esse levigata . Praeterea quod puello, & seminae urbanae,

ac deliciis di fluenti , asperum videtur ; rustico & sole , dc nive, & adsiduo labore subacto, ne leviter quidem scabrum videtur e quia eam fibram, & cutem habet, quae non facile movetur . Quare caute in iis , quae per tactum percipimus , judicare oportet .HI. Fallimur etiam per tactum , quod putamus , ea corpus nostrum non adficere , quae adficiunt . Nos undique premimur a prodigiose vi aeris. Nam Philosophi post

Torricellium ostendunt evidenter, aerem magno nisu ad terram tendere: adeo ut haec caussa sit, cur in antlia aquam sustineat altam pedes xxx II. mercurium vero Polices XXVIII. ultra quam altitudinem neque aqua, neque mer curius Disjtigod by Coosli

230쪽

LIRER OI Α R T V s . Isscurius umquam adscendit. I J Nec solum terram premere perpendiculariter, sed omni ex parte . Nos enim undique comprimimur ab aere , idque tam violenter , ut explicari vix queat: tamen nullus id sentit, propterea quia a prima exspiratione aurae vitalis undique ita sumus eompressi, nec aliquam in sensibus patimur mutationem . Item qui mergitur in mare , & sun dum petit, non ille quidem sentit magnam vim aquae, quae super corpuS est, hoc nomine, quia Cmni ex parte premitur aequaliter . Unde mirari desinamus quod pisces velociter in aqua

moveantur. Haec enim tam est consentanea naturae illorum , quam nostrae aer . Quid Τ nec ipse aer nobis seni, nisi moveatur, percipitur. Ita indocti ccnstar ter de sendunt , aerem non esse corpus et immo & Peripatetici dicunt , quantitatem non habere , & esse levissimum. 1tidem sallimur frequenter, cum soliditatem , dc gratitatem , di miditatem , & extensionem, dc figuram , dc motum corpurum aestimamus et cum dolorem , aut Toluptatem metimur ex tactu . Quae ex iis, quae diximus, perspicue fluunt Hic fit manifestum , sensus illos nuntios veri plurimam occasionem nobis praebere cur sallamur . I. Ob de bilitatem is tarditatem : nam si ita essent comparati , uti esse possent , omnia nobis distincte repraesentarent . Nam di aper multo plura, dc distinctius audit, quam nos :& smia gustat acutius : immo& nos ipsi micro scopii ope ea videmus, quae sine tali praesidio exstare vix suspicaremur . a. Ob Toluptatem , quam tactu , & visu, & aurerercipimus: quae nos impedit, ne rem , ut opus es et,

examinemus .

s II me experimentum , etiamsi tot alia non adessent , perspicue Uendit, quanto in errore versentur illi, qui ad mant, aerem expertem esse ponderis . Conferantur auctores superiori capite nominati.

SEARCH

MENU NAVIGATION