Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

a IODE RE LOCI CA

Prima ae potissima caussa, propter quam fallimur judicando , eli, i pia mentis nostrae natura et quae & intelligendi facultatem angustis limitibus habet definitam ; & illa ipsa , quae intelligit, tam obscure intelligit, Vix ut credi polsit . Id, si cognitiones nostras diligentius examinamus , planum

set. Nam mens nostra , tametsi habitet in corpore , tamen plane ignorat mirabilem fabricationem corporis, cerebri praesertim . Non quod minime sit ad cognolcendum idonea ; nam si ei alienum cerebrum Objicitur , & partes sunt conspicuae, perfecte cognoscit: sed hoc nomine tantum , quia Deus noluit animum res pernoscere , nisi per sensus . Deinde non adi equitur naturam rerum quantum libet vulgarium: e. g. nequit constituere , an corpus partes infinitas habeat , an secus : quae sit natura Solis, Lunae , slel Iarum , tum earum, quae vagae, tum quae inerrantes dicuntur : postremo, an in astris sint animantia , & ejusmodi sexcenta. Ut mittam in praesentia res, quae fieri possunt a Deo, de quibus nugacissima multa fabulatur Schola , quae omnino intelligi , nedum definiri , nequeunt. Verum haec tarditas & imbecillitas prorsus emendari non potest : unum adhibere possumus remedium, studiose cavere , ne ea definiamus, ad quae investiganda omnino apti non sumus . Harum autem duae sunt clastes e una earum re rum , quae intelligentiam nostram superant: ut divinae proprietates , resque omnes possibiles , quae nec rationibus naturae , nec divina locutione definiri possunt & explicari . Altera est rerum, quae intelligi illae quidem possunt , ad tamen caremus necessariis praesidiis, quibus ad earum cognitionem perveniamus : ut illae sunt, quas paullo ante no minaVimus , tum etiam historiae antiqui si unae, & hujusmodi sexcenta . Et haec ide priri .a caressa . II. Al-

242쪽

LIBER QUI ARTUS. ali Altera vero caussa est, mel bodi defectas . Haec latissι me patet, & ex ea plurimi errores , ct infinita mala nascuntur . Principio quidam tortuosam & dirutam viam in- silentes , ad finem sibi propositum non perveniunt e sed frequenter labuntur : immo quo plus in eadem progrediuntur, eo magis a veritate deflectunt . Frequenti mi me hunc scopulum homines litterati offendunt. Sunt homines , qui, tametsi Mathematicas disciplinas non calleant, tamen de Philosophorum recentiorum scriptis judicium faciunt confidenter ; audentque plurima in Physica lucubrare . Sunt, qui Sacra biblia interpretantur , quin

Graece , & Haebraice sciant : quin ullam historia: Iudaicae,& Pro sanae eruditionem habeant i qui plane hospites sunt in Critica arte. Sunt, qui Romanas leges e superiori loco exponunt, qui nulla historiae Romanae notitia Uincti sunt, nee Ethices, & Politices rudimenta vel sum mis labiis degustarunt. Sunt, qui Pontificium jus, qui Sa

cram scientiam docent, quin umquam Patrum scripta per volverint , & Ecclesiae veterem disciplinam examinarint. Postremo , ut reliquos praetermittam , sunt Medici, qui in finitam morborum varietatem , qui corpus humanum stem quenter exercent, se curaturos esse sibi persuadent, qui numquam humani corporis viderint sectionem . Hi omnes, quia , quae necessiaria sunt, ignorant, paucos in his discipli nis habebunt progressus . a. Alii vero , tametsi recta pergant , tamen in eontra rium vitium incurrunt. Nimirum eum haveant omnia icire, & praeter ceter. laudari, res plane diversas codem tem Pore legunt: cumque minime indocti videri cupiant, indomctissimi prae ceteris sunt . Etenim mens , quae vix aliquam

disciplinam perfecte tenet, dum plura simul legit, nihil pe o a nitu

243쪽

ala DE RE LOGICA nilus ae prosunde cognoscit: adeoque non nisi confusas ideas

adquirit, & hae de caussa in judicando decipitur . Postremo sunt alii, qui , cum animum ad aliquam disciplinam applicant, utiliora relinquunt, iisque inmorantur, quibus satius esset abstinere . Ut ii, qui , dum Aristoteletra

explicant, meliores libros praetereunt: abstrusiores vero, vel potiuS eos , qui nulla arte sanari postant. examinante & laborant multum de voce enteIecbia, & his similibus nugis . Tum dc ii, qui Caesaris Commentarios e. g. eX ponentes , ex quibus prudentia incredibilis, & maxime militaris comparari potest; occupantur toti verborum elegantia e & ex hac laude, quae cum pilloribus, & coquis ea aetate erat coinmunis , virum clarissimum metiuntur .

His accentendi sunt quidam viri docti, qui eruditionem reconditam eam quidem , i ed inutilem & otiosam , studio te perquirunt, & Venditant Ut illi, qui de numero Pyra micilian . de hieroglyphicis, & pictura Aegyptiorum , de poesi Hebraeorum , de diphthongis Latinorum, plurimis verbis disputant: & hujus generis ineptiis , de quibus Phi- Iolagi praeter tim , & Grammatici altercantur inter se ritu mulierum . Ut mihi talia considerant i , Dequenter veniat in mentem illud Athenaei: Exceptis Medicis , nibit Grammaticis esse βιItius . q. His denique addit amicus noster illos, qui novitatis sudio adeo delectantur, ut, nisi nova ct inaudita producant, putent, se esse expungendos ab albo eruditorum . utiae insania quot Philosophos, cetera acutissimos dc eruditissimos, transversum abripuerit, & proYimo saeculo vidimus , &etiam in praesenti videmuν.

III. .

Tertia errorum caussa sunt praejudiciu , t eu anticipata judicia , quae mens nostra de aliquibus rel)lix facit: eκ quibus

244쪽

bus & illud exsistit , ut cetera iudicia plane similia forme

mus , nec libere & ex merito de re ulla judicemus . Nam eum homines a prima aetate adsueti sint alios audire , qui illorum animis rerum quarumdam species inprimunt; facile sibi persuadent , esse Vera, quae audiunt e & eam fidem talibus adjungunt, ut dissiculter in contrariam partem torqueri possint. Ex quo infinita errorum seges progerminat. Ita que illa praejudiciorum multitudo , quae homines tenet, ad praejudicium auctoritatis re Vocatur: si pauca demas, quae in ad uixis hominibus vel odio , vel amore nascuntur . I. Ac primo parentum auctoritas est filiis norma judicandi , & plurium errorum caussa . Parentes enim filios a prima aetate ineptis praejudiciis imbuunt, quae nutrices confirmant indesinenter ; cumque tenelli illi animi usu rationis non valeant, & in judicando minime sint exercitati, persuadere sibi non possunt, se a parentibus esse deceptos e iccirco mirandum in modum falluntur . Hinc spectra, & larvae , dc lemures, dc virtutes berbarun, ac medicamentorum ,& eirculatorum miracula, & nugacissima cetera , quae inse licium puerorum aures pultante usque adeo ut viri facti,& ab eruditissimis viris admoniti, illis se praejudiciis vix

ullo tempore denudent.

Deinde plerique omnes parentes filios suos molliter tractant, & genio indulgere sinunt et quod sibi persuadent,

si secus sacerent, maximum damnum eos esse facturos . Hinc pueri in voluptates corporeas saepissime inmerguntur, praesertim cibi,& veneris:quae & mentis acumen retundunt,&memoriam debilitant,& hominem ita agunt transversum, ut vix umquam aliquid serio & meditate cogitare , & examinare possit. Sic enim habetote, Adolescentes, nullam capitaliorem pestem vel corpori, vel animo obtingere, quam corporis voluptates: quae non solum fabricationem hc minissensim labefactant , sed, cum majores ac longiores sunt , Omne animi lumen extinguunt. Plures enim exstructae me

lDi iitro: by Cooste

245쪽

a I DE RE LOCI CALE , plures stequentes poculi, plures ipsa venus , quam pe-1 iis , quam bellum , tCllit e mundo. Hi ne iidem parentes plerumque sitos a litteris repellunt, ne eorum sani tali noceant. Quod si ad aliquam disciplinam adjungunt , studio te curant. ne ii sese in Iludia inmergant: idque hoc nomine , quod studiorum cursus &longus est, dc intricatus , nee iacile mens humana ex illis telaqueis potest expedire. Hi autem duplici nomine mihi videntur errare: pri mum , quod constanter defendunt, studia ossicere sanitati. Nam si eorum , qui litteris in aliqua civitate student , tum

indoctorum numerum inimus & rationem habemus , multo plures tenes in Monasteriis,&Universitatibus studiorum, habita ratione numeri , reperiemus, quam in reliqua civita te . Deinde quod contendunt, disciplinas omnes obscuras

esse , & dissicilis intellectus : enm id non nisi in paucis sit verum,& potius methodo,quam rebus ipsis, Vitio tribuatur. Alii vero filios suos nimis dure excipiunt, & nimio rigore obtundunt. Quare filii male educati, atque ab Omni judicandi praesidio inparati, vel nesciunt reste cogitare,

vel coguntur eorum asperitate, & exemplis perpetuo male ratiocinari. Quae quidem consuetudo temporis progressiualtera natura est, & ex ea pleraque omnia falsa judicia pro-fieiscuntur . Hinc,parentibus auctoribus,diversas in republica pro sessiones amplectuntur , & animum ad aliquam artem adjungunt, prius quam intelligant, an apti sint,qui in ea cum laude se exerceant, an non. Quod in caussa est , cur illa saepissime sequantur, ad quae eos non fert animus: & vel inertia , vel tarditate perpetuo in errore Verientur μὰ offendimus saepissime praeceptores disciplinis ex eo tendis parum aptos: qui si militari disciplinae, vel alteri

arti rei publieae utili vae ament, ad aliquam sortasse praestantiam pervenissent. Contra plurimi in rem militarem

is la . . . incum

246쪽

LIBER QUU ARYUS. 2I si umbunt, qui multo selicius litteris darent operam e &illis , qui e superiori loco docent , nullo negotio anteponerentur . Quare consultius foret , singulorum propensori n. Prius excutere , quam ad cella studia animum applicarent II. Parentibus succedunt praeceptores, qui mirificissententiis frequenter imbuunt puerulos & auctoritate sua Continent, ne alias dὶ sciplinas, quam , quas ipsi callent,

Peripatetieus doctor clamitat , sutiles & infirmas esse Recentiorum disciplinas. Artem Criticam , historiam Naturae , Geometriam , Arithmeticam , Mechanicam , & his similia , nugas puerorum esse putat: hominesque his disciplinis inlustres , non secus ac insanos, exsibilat . Contra

vero Universialia , & Signa , S Syllogisticam , & Topica,

di ingentem sputatilicarum quaestiuncularum turbam , quam Physicam, & Metaphysicam inscribit, ubique crepat: atque iis Philosophicae scientiae limites omnino definiri

contendit . Quinimmo interdum novam puerorum animis

religionem ineutit, ne ipsi Mathematicam, vel Physicam disciplinam addiscant; neve ea , quae rata& fixa ipse habet,

vocent ad examen .

Puellus hisce admonitionibus innutritus praeceptoris sui pronuntiata veneratur & osculatur et existimatque nihil praestantius posse cogitari. Praeclara aliorum inventa, quasi merae nugae essent, aversatur: &, vel solo audito nomine recentiorum systematum , exhorrescit : iccirco dusciplinarum fontes ignorat , nec aliquid eruditis auribus dignum aut cogitare potest, aut emittere . Itaque grandior

factus, & ipse alios eodem lacte enutrit et & inscitiam tanto labore propagat, quanto opus non esset , ut in optimis di-kiplinis elarissimus haberetur. Haec caussa fuit, cur disciplinae graviores per tot saecula in sordibus jacuerint: nimirum quia praeceptores , qui doctissimi putabantur, viris equisque eontendebant, mo

247쪽

ars DE RE LOCI CApueri veteres magistros desererent: neve aliquid novum, quod in illis non est et, cogitarent . Dolebant siquidem homines hujusmodi, quod a uniores eos doctrina superarent :& ambitiose curabant, ne gloriam illam, quam tot laboribus ipsi e flent eoarsecuti, nova ista doctrina, ac dicendi via labbefactaret. Itaque confidenter opponebant. plurimas haere-1es etiam melioris Philosophiae ope in Theologia sulcitari: atque argumento isto ab invidia ducto, salio illo quidem, sed cum plausu recepto , 'liorum inventa , immo etiam ingenium perdiderunt. fi JEx hae vero institutione nimis multa praejudicia nascuntur, quae ex adjutastis personarum , ct librorum de sumi solent. Quis enim , inquiunt, non ea faciat aut esse vera credat, quae ab homine aetate prox ecto sunt quae ab eo, . qui pietatem erga Deum vel habet. vel simulat 'qui sapientiam , ct moderationem animi prae se fert i qui nobilitate , qui divitiis , qui dignitate , qui honoribus celeros ant C cellit Z qui vitae genere, qui nomine , qui ingenio ab aliis di scriminatur Z quis putet, , hunc errare posse Τ Contra Vero quis sibi persuadeat, aliquid egregium cogitari posse a juve ne , aut a paupere , eoque pannoso , nullis ornamentis , nullis dignitatis insignibus praeter ceteros noto qui nihil expedite loquitur , qui vitae disciplina , qui vultu , qui gestu aliquid deforme ostentat Haec sunt communia praejudieia auctoritatis, quibus homines in omni vitae parte ducuntur . Non quod e presse hoc dicant: Es dives , aut nostiis , aut senex et igitu= erres renon potes et nam hujusce consectitionis vitium statim oculis objicitur. Sed taciti ita sentiunt , & constituunt ; & .u ndistincte cogitent de iis , ex diuturno usu audiendi, dc inprudenter cogitandi, impetu quodam naturae ad hanc re gulam actiones suas consermant ., Addem De bis in Apparatu sosro copiose disputamus.

248쪽

LIBER DI ARTU s. at 7 Adde hue eos . qui ex librorum multitudine , magni tudine , titulis, raritate , pretio , vel auctoris , vel possessoris eruditionem metiuntur. Nihil profecto frequentius non apud ineruditos modo, sed etiam plerosque eorum , qui in litteras incumbunt, quam hcc praejudicium, occurrit. Quis enim non Eullis persuaserit, copiosa illa volumiona Totiati, Abulensis Episcopi, quae Sacram SeripturameXponunt, non dico Calmeto , aliisque copiosioribus, sed ipsi Tirino, di Menochio, ceterisque , qui breviter scripse. Tunt, multis nominibus esse posthabenda Quis Historiae.& Critices inperitus existimet, Saliani Annales Veter. Testam. sex magnis codicibus an solio , uti voeant, multo esse viliores Petavii Rationario, aut Sigonii, caeterorumque brevibus commentariis de Republica Hebraeorum t uuis Ca- sui starum sibi persuadeat, Leandri , Salmanticensium , alio Tumque Casu istarum ingentia volumina , quae Moνalem disciplinam eontinent , vel uni Antoine libello de Ae Morali, id ut alios taceam , locum dare debere Ad haec quis Recentioris physicae expers censeat, unius Nemtoni codicem de

FBfica, eumque brevissimum , bibliothecas Scholastico rum , Cartesianorum , bc Gallandianorum omnes, si quis rerum sontes , & ordinem perpenderit , certitudine , soliditate , utilitate superaret Idem de teteris esto judicium, quae saepissime homines in errores indueunt. Perpende cetera librorum adjuncta, idque libero judicio , plane deprehendes, non tituli pompam , quae magnum

quid et J F. Paulus Gabriel Antoine Deietatis Iesu edidit Theologiam Moralem Universiam . 4. Hujus postrema esitio facta fuit Romae ab Ioanne Generoso Salomonio , eura amicino ri Philippi da caνboaeam , qui eam ubi necesse erat inlu fravit.

249쪽

aIR DE RE LOGICA quid polliceri videatur, ut Neatrum , ut Nesaurus , ut Tolsanthea, ut EnoeIopedia , ut Corpus Drιs canoniel ,

aut Civilis: non raritatem , aut pretium librorum , non cetera hujus sarinae & nomen & aestimationem libris dare posse . Tamen ex hisce praejudiciis plerique omnes semidocto Tum errores proficiscuntur . Quibus se illi egregie liberarent , si res merito suo , non ex aliorum opinionibus , judi

carent.

3. Jam eum homo ex praeceptorum disciplina excedit , incurrit in mores popularium, qui tantum abest judicium

expoliant, ut plerumque in errore confirment . Cum enim erroribus , quos cum primo lacte ebibimus , non nisi meditatio accuratissima medeatur a & pauci sint, qui primas ideas, qui Vim vocum libero judicio perpendant, exsistit ,

ut major pars hominum in erroribus pueritiae perseveret: &errore , ac obstinatione sua populares suos obfirmet. Hi ne populares eosdem plerumque mores habent, iisdem ei bis libenter victitant, easdem opiniones fovent. Nee id solum

in re levi, sed etiam in gravissimis negotiis s &, quod plus est , in illo maximi momenti negotio, quod speetat ad religionem . Interroges populum, quid sit Angelus e respondebit, esse puerum alatum . Interroges, quid sit Daemon : audies , esse foedissimum hominem , qui latyrum speeie praesert . In terroges etiam , quid sit Luna , quid Sol et audies, esse ani mal , quod vultu hominem reseri, & his similia . Interroges , quid sit Deus : adhuc pejora accipies . Quid Z quod eorum , qui versiantur in litteris, plurimi amplexantur opiniones mirifice absurdas . Sunt qui sibi persuadeant, se , modo sua in Deum peccata sacerdoti consi teantur , di absolutionis verba audiant, vere ab omni culpa liberari: nihil interim cogitantes , an doleant de flagitiis commi ssis; constituantque firmissime , se in posterum tem Pus innocenter victuros . Horum quam frequens si nume

rus a Disitigod by Corale

250쪽

rus , utinam ipsi non fuissemus experti. Alii alia non mirnus noxia defendunt. Vere ut videar mihi dicere , eorum, qui dedita opera solidiori Theologiae non Vacant, paucoqesse , qui veram religionis, ct modi colendi Deum habeantideam: confusam plerumque, & erroneam qui mordicus te

neant . multos esse.

Femellae, & indocti miraculo adscribunt quidquid non intelligunt, & in sit perstitionem facillime incidunt. Quod

si aliquem tales ineptias ridentem audiunt, tamquam perversum haereticum plenis buccis accusant . Fidei decreta seu articulos inepte explicant , dc intoleranda multa desendunt . Nimirum misera plebs religionem aliam sibi singit, diversam ab ea , quam Theologi , & viri sapientes habent . Cumque filiis. & amicis easdem opiniones instillent; mirum non est,si praejudicatae istae & ineptissimae opiniones tam late

pateant . ut civitates, & regna pervadant.

Itaque tametsi homines liberaliter educati, & qui viris doctis , ae piis familiariter usi sunt, ab iisque hare tape& multum audierunt, puriorem religionis habeant ideam; 'potior tamen hominum pars , id est seminae , plebeii, & rustici, purissimam religionis nostrae doctrinam otiosis commentis , & intoleranda superstitione contaminant. Ut vix ab eodem sonte , quo nos , quae ipsi credunt, hausisse videantur . Vel quia a nullo sacerdote religionis rudimenta rite acceperunt; vel quia eos pastores sortiuntur, qui, pro dolor i germanam religionis ideam , ineruditi ipsi , nesciunt explicare . Haec quae in Catholica & purissima religione tam sunt trita & vulgaria , apud Heterodoxas gentes , quae veritatis lumine non collustrantur , evenire mirum non est. Multa itaque veteres Romani plebeii pro veris habebant , quae doctissimi homines , si non publice, at privatim damnabant . Multa nunc temporis apud Multam med anos indoctos vigent, quae politi illorum scriptores tamquam sal a ex

SEARCH

MENU NAVIGATION