Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

DE RE LOCr CASed quoniam Deus nobis sensus non dedit ornatus eatissa , sed ut iis utamur , eorumque ope cognitiones adquiramus , atque vitam omnem sapienter instituamus ; iccirco eriterium aliquod sit oportet, ut veras a falsis perceptiones interno Scamus .

Criterium autem est tale: Eae imagines certismae haberi debent , quae'. adjunctis omnibus accurate expensis , femper ab eodem, vel a ceteris sensibus eaedem conspiciuntur: idque ab eodem bomine, On multo magis a diversis bominibus , qui eosdem diligenter examinarunt . Nam si ne hoc quidem casu verae haberi possent imagines, deluderet nos perpe tum Deus : quod a tanta bonitate alienum est . Quo sane nomine Pyrrhoniorum commentum a melioribus Philosophis confutatur . Hanc doctrinam duobus canonibus facilitatis caussa comprehendemus.

I. Nue pronuntiato , ea esse vera , quae sensius repraesentant r, aut non esse , quia in tensus non incurrunt; quin

p=ius sedulo id perpendas, is doctorum sententiam adbibeas .

II. Experimenta ne facito , ut vereres aliqui faeiebant : sed melio, ibus inmumentis . quae recentiores exco gitarunt is, poliverunt, diligenti une utitor . CAPUT V. De adfectibus toluntatis , qui veritatis adsecutionem impediunt. ΡArum haberemus s sensus tantummodo nos in errores inducerent : nam, cum errores hujusinodi snt conspicui, esset in promtu remedium, nimirum de iis , quae sensibit

232쪽

L I n E R MI A R T V s . 2OIbus percipiuntur, caute pronuntiare et eaque ad eXamen etiam atque etiam revocare , antea quam judicium faceremus . Sed est alia caussa , quae quo tectior est , eo validius hominem ab veritate revocat , & ad errorem inpedit. Ejusmodi sunt adfectus animi. Nam cum animus percipitres sensiles prout bonae, vel ma ae sunt, oritur quidam animi motus f hic vocatur appetitus : rerum autem , quae materiae expertes sunt, appetitio est voluntas J cum fluoris nervorum , e sanguinis ingenti commotione conjunctus; qui adjectus nuncupatur; quemque vel Voluptas animi, vel dolor sequitur . Mirabile dictu est, quam valide, quamque celeriter hi adsectus , si sunt vehementes , hominem transversum agant . Quod ulu exploratum est . Hi primo mentem impediunt, ne accurate examinet ea, de quibus deliberare debet. Ex quo consequitur , ut ideas obscuras adquirat & judicando satiatur . Deinde quaedam, ut amemus , efficiunt ό quaedam vero refugiamus, quae non debemus . Nam, non secus ac microscopia, & ea , quae pIacent , & displicent , ampliant, dilatant adeo , ut mens illo fulgore perclusa judicet esse bonum , aut malum, quod re vera non est . Id tam mullis argumentis confici potest , ut copia me inopem faciat. Pauca tamen addam e in cete- Tis moneo , ut unusquisque se ipsum consulat: si enim suas actiones odoretur & aestimet pro merito, exempla nimis multa reperiet. I. Praecipuus adfectuum sons , eX quo omnes dimanant , est , ut scite Aristoteles , inmodicus amor quo unusquisque se amat, quam Philautiam nominamus e quaxe Philautia haberi debet parens errorum , qui a volun

tale oriuntur . Amamus vehementer nos , nostraque

omnia , dicta , iacta , cogitata . Nec aliquid tam glorio-stim de ullo homine praedicari posse putamus, quod non de

nobis potiori jure dici debere judicemus. Hie adsectus quasi

morbus et Diuiti eo by CO dile

233쪽

Ioa DE RE LOCI CAmorbus quidam non semidoctos modo, sed etiam doctissimos aliquando pervasit. Cicero , quam libet institutus praeceptis severioris Philolophi e , magnifice de se lentit: & rerum a se gestarum praedicationem texit perpetuo. R deo ut Lucceium rogarit , ut ea ornaret vehementius , quam fortasse leni iret: & in eo Historiae leges negligeret . I J Uerius dixerimus, veteres omnes, qui aliqua laude nobiles exstiterunt , nimis appetentes suisse gloriae: & nihil aliud desiderasse , nisi ut res suae ab aliis praedicarentur . Cujusemodi, ut alios praetercam , fuere Themistocles , Magnus Alexander , Pompejus, Scipio Λfricanus , Μ. Varro, C. Trebonius . E recentioribus plurimi eruditi idem peccatum peccarunt. Quod nobilis auctor Menchenius singulari libro ostendit . s a J Immo obscurissimi seriptores eamdem siepe tibiam inflant, ut de se , non sine aliorum. contemptu, perpetuo loquantur et suaque, etsi levissima , inpudentiuscule extollant . Qui adfectus judicandi aciem

omnio retundum.1Ι. Hi ne & illud exsistit, ut de rebus judicium faciamuS , non prout sunt, sed pro modo , quo nos adficiunt . Itaque quae nobis convenire putamus , bona, pulcra , ju sta et quae non convenire , e contrario judicamus . Amicos suOS , conjunctos , praeceptores, populares , plurimi ita extollunt, ut nihil sanctius, nihil eruditius, nihil omni laude cumulatius ne cogitari quidem posse dicant . Si quem Uero oorum errata notantem audiunt, ei mala omnia inprecantur οῦ & quasi hominem superis invisum , reipublicae pernicioitim , nova atque nefaria facinora molientem , adeo aversentur , ut nihil supra. III. . Apertius id videtur in illis, qui alicui sectae no

si J cicer. L. V. Epist. ra. ad Famil. a J In libro ivscripto , Chartata naria Eruditorum . 8.

234쪽

LIRER QUI ARTUS. 2o 3men dederunt. Quis enim huic Philosopho dixerit, doctorem ejus errasse i quis persuaserit, debere eum praeceptoris sententias ad aliorum doctorum lumen revocare Vulgatum illud est Averroesii, qui, cum Aristotelem interpretaretur , dicere non dubitarit, quod Aristotelis doctrina est summa veritas , quoniam ejus intellectus fuit Misintellectus bumani: quare bene dicitur de illo , quod inefuit creatus bi datus nobis a Divina providentia , ut nov

enoremus , possibilia sciri . s 1 I Et alio loco : a J

Nullus eorum , qui secuti sunt eum usque ad hoc tempus , quod es mille im quingentorum annorum , quidquam addidit , nec invenies in ejus verbis errorem alicuius quantilatis .

Haec homini Ethnico, in illa aetate scribenti , &qui celebriores auctores non legerat, condonari possunt: at in viris Catholicis , & in hac Europae luce , ferenda non sunt. Audivi, ego Peripateticum dicentem , veteres Episcopos a prima usque Ecclesiae aetate,Aristotelem quasi normam disputandi , etiam in rebus Fidei , habuisse e nee latum unguem ab illius sententiis recessisse. Neque adfirmare dubitarim , plurimos etiam nunc in eadem haeresi , quamvis occultius , pilrmanere . IIII. Quidam tanto amore antiquitatis occupantur , ut id solum laudabile putent, quod in veteribus cΟ-dicibus invenitur . Id viris cetera eruditissimis , & moderatissimis evenisse est certum; Philologis , & Criticis Praesertim , qui, cum libros inlustrant, ea in illis videre sibi videntur , quae reapse non vident. Grotius , magnus homo , Saeram scripturam dilucidans , gravissimorum Ethnicorum sententias de jure Naturae, & Gentium omnino expressas ibi videri existimat. Alii in Ethnicorum librissiJ Averroes in Destructorio . dig. 3.

saJ Aterrog. Praesit. in Physicam Arist.

235쪽

ao BE RE LOCI CAbris loquentein Moysen reperiunt . Quae viri alii oeulatissimi, & praejudiciis non occupati in iis non cerni adis

severant .

Fuere Interpretes , qui Bibliorum libros explicantes, quasdam lententias ad Ari Itotelis placita revocare non dubitarunt. Quidam etiam in utroque Testamento logicam Aristotelis felici sidere invenit . Plurimi e diverso, ni est nisi recentiorum doctrinam crepant : vetera omnia , quasi manifesto essent falsa, contemnunt: immo veteres libros ne . legunt quidem . Nempe imbuti illis opinionibus , quas ac ecperunt , haec solum vident, in reliquis sunt caeci . . V. Hinc dc illud exsistit, ut qui talibus opinionibus tenentur, nihil rectum existiment, nisi quod ex illis sontibus dimanat . Haec constanter & pervicaciter tuentur: r spuunt cetera tamquam salia & damnosia. Verentur scilicet, De inconstantiae , aut erroris notam subeant : & laudem , quam tantis sudoribus compararunt, ingenua erroris consessione perdant . Haec philautia homines prohibet, ne Uerum pervestigent: quod in senibus multo magis, quam in adolescentibus , usu venit. VI. Hinc illorum,qui in contraria sententia sunt, scripta aut omnino non legunt, aut oscitanter legunt: quod si paullo adtentius examinant, hoc consilio iaciunt , ut eorum sententias consulent . Quotus enim quisque est , e rum etiam , qui magno supercilio recentiorum sententias vituperant, qui Cartesium, qui Gassendum, qui Malebranchium , qui Leibniatum, qui molfium, quique ceteros Phis lotophos acutissimos pervolutarit , ac non potius alio rum fide condomnet 8 Quot vero sunt, qui Cl. Ne toni sententiam de adtractione corporum repudiant, qui tan

tum Philosophum ne intelligunt quidem tIam vero ii, qui adversariorum scripta pervolvunt , nonne videmus , quam maligne, quamque invidiose illorum sententias traducant quot salia illis adfingant, de

236쪽

LIBER MI ARTU s. aos quibus ne somniarunt quidem quam crudeliter in mortuos saeviant, quorum, si vivi essent, vel solum conspectum Vererentur Patriam , mores, religionem etiam accusant advertarioruin . Si qua vero ab illis ingeniose ociubtiliter dicta ossendunt , aut tacent , aut veluti inepta explo dunt, aut ad pravum sensum contorquent: quae , si suorum fautorum essent , summis laudibus ferrent in caelum .

VII. Hinc illud dissentiendi studium , & inexplicabilis

quaedam rixandi cupiditas , quae homines nonnullos agit , ni ni l tam firmum , tamque perspicuum habeatur, quod illi non suis disputationibus debilitare, & obscurare conen tur . Hi enim , quasi ad diseordiam nati essent , omnia ad disputationis trutinam revocant: & si sorte in proposita materia argumenta non habent, allico quaerunt, an conjun

ctum, an separatum genus syllogismi faciant. Sunt Philosophi, qui , tradituri adolescentibus alicujus scientiae rudimenta , eos primum doceant, certare verbis , & inpudea tiuscule garrire , quam aliqua praecepta tradant, quae Pue ros ad ipsa penetralia scientiae perducant. Alii ne ipsam quidem Dei exsistentiam perpetua omnium seculorum tram ditione firmatam , sine clamore dc altercatione recipiunt . Pleni exemplorum sunt libri, quae iacile seret proserre, nisi res esset notissima . VIII. Hi ne intoleranda illa nascitur superbia, qua hommines adeo principatum sibi tribuunt in litteris, ut vel aliorum eruditionem in aliis studiis minuant; vel, si illis parcunt , in ea tamen facultate , quam tractant, omnes prae se contemnant . Es mos bominum, inquit Cicero , ut nolint eumdem pluribus rebus excellere . IJ Hic autem mos ad nostram usque aetatem pervenit . Iurisperitus e. g. si

Theologum de jure vel publico, vel privato disputantem audit, plerumque deridet. Scilicet Iurit prudentia illi lo-lum s

237쪽

aos ' DE RE 2OGICA Ium , qui doctoris insignibus decoratur , est pervia: ceterosa 1 e repellit . Tneologus vero , tametsi Iurisconsulium laudet, tamen nefarium lcelus putat, si ille de Sacra scientia quidquam delibat . Quasi leges Caesarum non ex Sacris litteris , S Ethica disciplina inlustrentur 3 aut quasi Sacrorum statuta canonum non Principum constitutionibus adjuventur . Atque haec nominatim de s bilautia, Ac ejus contrario odio et ad quos quia reliqui adfectus reseruntur, de iis dicemus pauca . VIIII. Z lotypia vero quae mala non in societate hu mana progenerat i ad quas ineptias non inpellit viros tillimos i Amans nimia philautia ductus putat, amasiae benevolentiam unice deberi stibi : se eum esse, quem venusti vultus seminae omnes debeant amare , & reliquos omnes contemnere . Iccirco injuriam sibi fieri, nisi solus ametur: ac jure se in rivales saevire posse. Hac insania actus facile sibi persuadet, quicumque amasiam intuetur , esse rivalem: praeponi alterum sibi : dc ab utroque maximam sibi injuriam irrogari . Hinc in tot pueriles ineptias incidunt, qui tali adfectione tenentur , ut rideantur merito . Interdum vero res eas faciunt, dc dicunt , quas dementes ipsi vix per su-

rorem cogitent .

X. lam Spes , Ac multo magis Desiderium quid non inmortalium pectore turbant i quam distrahunt mentem , ne ea , quae sunt, advertat. Qui cupiunt, oc sperant, ipsi sibi somnia fingunt: haec amant , haec adorant, nihil praeterea vident. Hinc facile putant,ea se habere, quae sperant: palpatoribus aures praebent , iis credunt , Zc mire falluntur . Paralysi, vel hydrope laboranti dicat aliquis circulator , habere se remedium exquisitum. quo eos unius diei circulo liberet a morbo et ut mille homines gravissimi ostendant , scri non posse s aegroti verum esse putabunt . XI. At Ambitio nonne videmus , quam Uehementer homines torqueat; eosque cogat indecora multa , & quae

238쪽

OnER QS ARTUS. 2OT dignitatem hominis inminuant, sine ullo pudore efficere tHic adsemis latius exporrigitur, quam Uulgo putatur : dc studiose curant homines, ut eum aliis S aliis nominibus obscurent, ne probro,& risui pateant . Sunt, qui honores le ambire dicunt , ut conjunctis sint praesidio. Hi ambitionem suam titulo pietatis celant. Alii paullo callidiores clamitant perpetuo , non commissuros se, ut ad honores evehantur , quia omnino digni non sunt .

Hi nempe sperant , facile se hac arte ad aliquod fastigium

provehi posse. En ambitio nomine contemptus bonorum involuta. Qui in aulis Regum veri an tu , plerique eam speciolo nomine tegunt obsequii . Nimirum laudant hi perpetuo facta , & didia eorum ab quibus sortunas sperant : &memores Terentiani effati, Obsequium amicos , Teritas odium parit ; imperant sibi omnia ad sentari , ct omnia pro veris habere . Quae consuetudo judicium corrumpit, &aciem judicandi retardat. δε Hinc ut monet vir doctissimus laudationes evasere,, adeo communes , & tam promiscue congeruntur in o-

,, mnes , ut jam dici nequeat, quid sit de laudatis sentien- ,, dum . Ubinam ille Conesonator, qui hominum non au- ,, diat in Gazeta, eloquentissimus qui auditores ipsa do- strinae sublimitate non rapiat in admirationem sui Qui- ,, eumque moritur pietate insignis est . Triobuli scripto- ,, res vel volumina conflare possunt, si in unum compin-M gunt amicorum elogia et adeo ut in hac profusissima lau- , , dum sine delectu distributione , mirum sit aliquos inve- , , Diri, qui tam cupide illas appetant, collatasque tanto is studio colligant, atque conser Uent. IJ Quisque pru- dens haec pro sua sapientia ad eos , quos novit, applicet. XII. Simillima huic est Avaritia , quae quam mentem obtuderit hominum , quot bella in omni mundi aetate liticitarit ,

siJ Auctor Artis Cogit. P. III. c. 2D. P. m. 272.

239쪽

ao8 DE RE LOCI catarit, quot regna solitaria secerit & deserta, Historia lueu- lenter ostendit. Sane qui tali adsectu aguntur, vix aut nctvix quidem verum audire , nedum ratione comprehendere,& adtente considerare possunt. XIlI. Timor etiam mirabilia phaenomena in hominum animis prcgenerat. Qui nimio timore corripiuntur, Vi umquam res, prout sunt, intelligunt: putant se videre quod non vident , dc perpetuo male ratiocinantur . Hinc tot portenta in Ethnicorum historiis se offerunt: quae ex hoc fonte fluxere , quod populi, ab sacerdotibus decepti , sibi persuasere , Deos inmortales visibili supplicio poenas de scelere est e lum tu ros . Et motis semel in religionem animis , facile fuit ut evistimarent , quaecumque minus ordinariae Veniebatat . vel Lunae, aut Solis desectionem, vel ovum solito majorem , vel ierpentem domi , & id genus ineptias ;haec , inquam , este ostenta , quibus Dii illi sui iram & indignationem declararent.

Sed ex apud nostros quam multae fabulae timore nascuntur l uui timent , ipsi noctium occursacula , bustorum spectra horrenda dictu se videre adseverant . Quaecumqtaenoetu audiuntur, lemures sunt. Si qua semina annosa , &rannota occurrit, haec scilicet prae se fert mirificam facultatem , Daemonas pro lubitu revocandi, male iaciendi cui velit, & inpune hominem occidendi : & sexcenta hujusmodi nugacilliina, quae, nisi terrore correpti , aut fatui , numquam a G firmabunt .

XIIII. Ira quam praecipites det homines , nullus non sentit. Haec mentem animi et undit, oculos ipsoS occaecat, ut nihil tam absonum aut dici , aut eogitari possit, quod iracundus homo in ipsi, furore non faciat: adeo ut sui compotem pudeat aliquando , talia patrasse . Hinc animus tam Vehementer percellitur , vix ut possiit recte de rebus judica re et sed quae obstant, majora : cetera multo minora esse e Xistimat : iccirco deteriorem partem eligit semper . Quare si

240쪽

LIBER SAE ARTU s. a s rationem subducimus, inveniemus, mortalium calami rates m MoreS ab iracundia prosectas esse . His breviter perlustratis, manifestum fit, eos animi motus, qui rationem perturbant f Omnes enim perturbani J compesci oportere e & Philosophorum esse curare , ne adsectionibus ut Iis agitemur, sed serenam mentem habeamus , si recte & sapienter cupimus judicare. Nam ut navis in medio mari vehementibus,& contrariis acta ventibus, neque cursum tenere . neque portum petere potest ; sic animus noster adsectionibus illis, quasi vento , circumactus , vix uinquam veritatem , quo tendit, consequetur . Iccirco memoriae mandate hunc C A N O N E Μ .

Ne dum a se tu aliquo occupati estis, juilaetis r quod si

judicastis , rem iterum ad examen vocare' tum demarn libris re, on re accurate perpensa , pronuntiate'.

C A P U T V I. De fallaciis Mentis, quae obstant , ne

SEd etiam mens nostra caussam domesticam habet multo rum errorum , in quos frequentissime delabimur : quiveritatis adlecutionem mirabiliter retardant. Hos ut vite is mus , necesse est caussas pernoscere, & alta mente defigere: quo iacilius eas, eum occurrerint, declinemus . Nos eas ad tres classes non incommode revocamus, tardi.

tatem nostram , methodi defectum, & praejudicia : quas eo-Aem ordine explicabimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION