Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Itaque cum propositio altera vel plane es dubia s eum nec est evidens , nec ex evidenti vel proxime , vel remote dueitur J vel plane falsa ; hoc sophisma vocatur Logicis

petitio principii . Et merito vitatur , nam probatio & argumentum debet esse notius re probanda . Id plurimis modis fieri potest, quorum praecipuos subjiciemus . I. Et quod ad primam pertinet, evenit id I. cum , Ut rem dubiam confirmemus, adsumimus propositionem velaque obscuram , vel obscuriorem, vel eamdem mutatis verbis . E. g. Aristoteles probaturus, Terram in centro universi esse positam , hoc id syllogismo essicere conatur : IJ Gravia ad centrum universi natura feruntur. Sed experientia constat, gravia ad centrum Terrae ferri. Igitur, centrum Terrae es centrum universi. At in majori sumit tamquam manifestum, centrum Terrae,& Universi idem esse et quod ipsum est aeque obscurum , &est eadem conclusio probanda mutatis verbis. a. Quando propositionem A. probamus per aliam B. &rursum hauc B. probamus ex ipsa Λ. E. g. Aristoteles probat errantia sidera scintillare , quia plurimum distant a nobis : a) & plurimum distare , quod scintillent. s 3) Quod etiam vocatur circulus Logicus . II. Altera pars multiplici modo evenit. I. Cum pro principio evidenti adsumimus propositionem aperte falsam .

E. g. Quidam philosophi tamquam exploratum posuere,

aerem

262쪽

ι LIBER QN ARTUS. 2Iraerem natura esse calidum . Quod perspicue est salsum rnam si 'caussas, quae eum calefaciunt , removeas, sensim

frigescit. Immo iis in locis , in quibus radii solares imbecilles sunt , ut in Noris egia, Istandia, Suecia , Mosco via Septentrionali , vix ferri potest . a. Cum adsignant pro caussa Physica mera verba , quae nihil reapse significant . E. g. Philosophi nimis multi , dum res ab ipsa natura involutas explicare conantur , cum id firmis , & perspicuis argumentis nequeant efficere, & inscitiam suam nolint profiteri ; ad verba inania recurrunt, & plaudunt sibi, quasi

tale mysterium resserassent . Hinc horror Gaeui, virtus

soporifera,virtus pulsi eo, si albia, antipat bis, antiperistasis,& id genus vocabula , sonora illa quigem & ampullosa ,

sed quae nullam interpretationem habent , nec nos faciunt doctiores . 3. Ad eamdem classem reseruntur ii, qui, cum aliquid explicare non possunt, recurrunt illico ad Deum . Nam tunc merito ad illum confugimus, cum perspectum habemus , nullam aliam esse caussam , quae id faciat. Frequenter hanc tibiam inflant Aristotelici philosophi . Vocatur hoc sophisma , non caussa pro caussa .

II. Iam vero praemissae cum conclusione non connectuntur duplici de caussa e I. caussa verborum: a. rerum, quae inter se nequeunt conserri : ex quibus sontibus fallaciae propemodum infinitae dimanant . Ι. Fallacia in dictione est r. cum occurrit ambiguitas novminis , quam vocant aequivocationem . E. g. Populus ex terra crescit.

Multitudo hominam es populus . Igitur , multitudo hominum ex terra crescit

263쪽

232 DE RE LOGICA a. Cum a bibolia in periodo . E. g. l Promitto te Aeacida Romanos vincere posse . 3. Cum ad plures interrogationes uno vocabulo responde

mus .

E. g. Si interroganti, virtus , vitium amari , vel odio baberi debeat; respondeam : amari, aut etiam odio haberi: decipietur qui audit. Sua igitur responsio unicuique parti est apte facienda . q. Cum argumentamur a sensu divis ad compositum, ves

contra .

E. g. Si ex verbis S. scripturae, Caeci videbant , Mulierosi damnabuntur , infero hoc modo : Igitur visebant dum erant eaeci : Igitur mulierosi nullo umquam tempore possunt esse salvi . Utraque salsia : potius e contrario insertur . I. Cum ex suspicione eontradictionis, eam exstare adfirmo pro certo .

E. g. Si ex his propositionibus : Homo est inmortalis , Homo es mortalis, in sero , esse contradictionem ; falso concludo : nam altera de animo, altera de corpore intelligitur. In his itaque & similibus , quae facile excogitari po sunt, tam est perspicuum , esse quatuor terminos in syllogismo , ut non nisi indoctissimis possit inponere . Caveri autem nullo negotio possunt, si diligenter partes separemus, di sedulo constituamus, qualem sensum praeserant vocabula. II. Fallaciae vero, quae ex rebus ipsis proficiscuntur , raullo sunt intricatiores, & majorem curam, & astutiam Tequirunt. Nos praecipuas percensebimus , ad quas ceterae sine labore reseruntur . Hae sunt hujusmodi .

I. Quando ex eo quod duae res in uno vel altero praedica

to fini similes , colligimus, alteram alteri esse simillimam .

264쪽

LIBER QUARTU s. a 33Frequenter hune lapidem offendunt Philosophi, dum rerum cautas investigant: ex quo infiniti errores in Physi- ea . Id ipsum in familiari sermone de re vel Oeconomica , vel Politica ioccurrit frequentissime . Haec fallacia non uno tantunis, sed plurimis modis formari potest et ex quibus vel enumeratio inperfecta , vel inductio vitiosa , vel alio nomine appellatur. a. Ejusdem sophismatis rei sunt ii , qui ,ut aliquid alteri faciendum persuadeant, vitia astute praetereunt, commoda vero extollunt in caelum .

E. g. Scholastici philosophi - ut nobis persuadeant, Logicam suam ceteris esse praeserendam , eum jactatione pronuntiant , se ex eadem Aristotelis dialectica disputare t emeeam utilem ad theologiam Scholasticam addiscendam e tum demum neminem sine ea in abstrusoribus disciplinis posse disputare . Illud autem tacent et talem Dialecticam esse a tem ea villandi, & sine ullo fine contendendi et non tradere viam inveniendi veritatem tum certam , tum probabilem et nihil de arte Critica eontinere e tum denique nihil utilitatis humano generi adserre, ut in aliis disciplinis recte sermocinetur . Quod omnino tacendum non fuit . 1 I. Quando ex iis, quae rei quadam ratione conveniunt, fine ulla limitatione colligimus , eidem convenire . E. g. r. Epicurei persuadere conabantur , Deos habe re figuram humanam, hoc argumento: quod bo pulcerrima sit omnium : quidquid autem pulcerrimum Diis tribui debeat. IJ Tamen errabant : nam humana forma est ea quidem pulcerrima earum , quas videmus: at omnium, quae fieri possunt, pulcerrima dici nequit. Item Λristoteles probat, ignem

265쪽

ignem vise omnino levem , quod sursum fertur . At fallitur

egregie e nam ex hoc tantum colligitur , esse leviorem aere.

Sunt tamen qui contendant , ignem esse gravem . s i J Hoc sophisma nominatur, a dicto secumdum quid adsim lieiter :& plurimis modis seri potest , ex quibus diverta nomina

habet a. Logica , & Rhetorica utuntur homines interdum ad plura salsa persuadenda , & ut turbas tu republica m Veant , & faciant tumultus . Qui igitur inde duceret, perniciosas esse simpliciter, erraret: nam haec mala non ex disciplinarum natura, sed ex pruo usu prosciscuntur mam multo plura bona, quam mala , hae duae di s ciplinae adserunt reipublicae . Praeterea Haeretici, qui dogmata nostra voearunt adeXamen , non nulla negarunt, alia haud recte acceperunt. Inepte igitur inserunt non nulli , inprudenter agere eos, qua dogmata nostra vocant ad examen : sed debere haec inta cta relinqui, is tantum de Sebolastica disputari. Nam e re est Catholicae ecclesiae ostendere perduellibus adversiariis , doctrina in nostram tam esse firmam , ut nullis eorum machinis labefactari possit . Vocatur hoc sophisma , fallacia accidentis . Peceant idem peccatum illi, qui postea quam exploratum habent, sententiam aliquam praeter ceteras esse probabilem , confidenter & sine ulla limitation pronuntiant , esse veram e velut hypothesis caelestis Thyeonis Brahet . Vocatur haec fallacia , argumentari a relativo ad absolutum. I II.

Quando de re, quae plura ἐν diverso agere potes, pronuntiamus , unum tantum producere et ut in hoc fallogismo et

266쪽

L I B E R QUI ARTUS. Quod talde calidum est siccat . .

Haec aqua calida es calida valde .

Igitur haec aqua siccat. Utrumque enim aqua calida facere potest , humiditate sua humectare , & calore siccum reddere, si facultatibus recte utaris: id cst, si non ad aquam, sed ad vas, quod eam continet, applicentur res humidae. I I I Ι. Quando probamus propositionem aliquam esse veram hoc nomine , quod adversarii non ostendunt, esse falsiam . Est enim adfirmantis rationes, quas habet, ponere in medium: aliorum vero ea silem ad Philosophorum truti

nam revocare.

v. Quando argumentamur a falsitate unius ad veritatem alterius .

E. g. Veteres illi Peripatetici hoc nomine sectam suam se confirmare existimarunt, quod plurimis verbis demon strarunt, Platonem , Parmenidem , eeterosque Philolophos falsos fuisse . Cartesiani suam hoc nomine, quod Aristotelis flagitia patefecerunt. Contra juniores Peripatetici judicarunt , se lucuIenter dogmata sua Iectoribus probare ,

propterea quod Cartesii errata quaedam notarunt . Inme Tito tamen e nam fieri potest , ut hypotheses omnes, quMeXcogitatae suerunt , sint salsae. Quod si ex falsitate cujus dam propositionis colligo , contradictoriam esse veram , re cte concludo. Eodem sophistia te insuscantur ii , qui, uvaliquod erimen a se avertant, alterum de eodem criminς postulant.

267쪽

Quando non alio argumento infirmauens propositionem veram, nisi auctorem irridendo . Peccant hoc frequenter Scholastici cum Recentioribus philosophis disputantes . Uerum haec confutandi ratio in firma est prorsus . Cogendi ergo sunt ii, ut theses non Cachinnis , & dicteriis, sed argumentis & firmis, & perspicuis enervent & consulent. Eadem via cum iis agemus, qui que relis, ejulatu, jurejurando salsum aliquid nobis persuadere conantur z propterea quia ejusdem sophismatis rei sunt.

Quando argumentamur ab uno genere ad aliud . E. g. Plura Mathematicis sunt vera , quae Physicis salia sunt. Nam Mathematicus definit lineam hoc modo: Longitudo si e latitudine : punctum vero hoc modo : Id quod nul- Iam habet dimensionem. Haec vero in Physica nusquam sunt. Qui vero ab uno genere ad aliud transeunt, ut non nulli viri doctissimi faciunt, labuntur in hoc sophisma . Ad hanc classem reserri potest fallacia paritatis . Haec sunt praecipua sophisimata, in quae disputantesii , qui non otianino delirant, incurrunt . Reliqua tam sunt

crassa, ut vix monitione egeant tirones . occurrunt tamen

non nulla sophismata explicatu dissicillima, quae praevidere non poenitebit. E. g. Cum essent tres homines sermocinantes, posteaquam duo dixere mendacium, tertius dixit: unusquisque

nostrum nune fassium dixit. Haec propositio , quocumque modo sumatur, erit simul vera, ct falsa . Idem dicemus de ceteris , quas Logici vocant se falsi cantes. Verum nullo negotio hoc sophisma dissolvemus, si prom

268쪽

LIBER QUI A R T V s . a 3T positionem tertii expenderimus. Nam propositiones eX usa communi loquendi numquam habent se ipsas pro objecto , sed alias res. Itaque si unusiquisque eorum salsum dixerat, propositio tertii est vera : sin autem , falsa est . Quod si tertius ille in animo habuit, propositionem suam pro objecto sui ipsius habere ; cum certo sciat, id nullo modo fieri posise , propterea quod idem nequit simul esse, an non esse verum; plane consequitur, hujusmodi hominem ludere in verbis, nec dignum esse cujus propositionis vocalis f nam mentalis nulla hoe casu est adfirmatio J ulla ratio habeatur . Interdum ut sophismata diluamus satis est ad serre similem syllogi simum , cujus conclusio aperte sit falsia . Nam hoe modo sophismatis falsitas plane demonstratur . E. g. Dicat aliquis : Recentiorem phsicam esse inutilem , propterea quod non incit, ut bomines vivant diutius . Taresponde : Panem omnino esse inutilem , propterea quia none it, ut homines febri liberentur, aut ut liberentur frigore s

celera .

Plerique omnes Logici inter sophismata hoc recensent: Aliud probare quam quod es in quaesione . Quod nimis multi faciunt dii putantes , cum vel inprudentia , vel malitia aliis adtribuunt ea , de quibus numquam somniarunt . Verum hic quidem est error manifestus , ut etiam interdum non caussa pro caussa : at sophisina nominari non potest, propterea quia nos non decipit specie probabilitatis,

ut scite monet vir doctissimus. I J Id facillime vitabimus .

si statum controversiae perspicue constituerimus; quod plurimis in locis monuimus. COROLLARIAI. Hinc omnis propositio legitime demonstrata est certo

vera. II.

LiJ Mariotte, Eslay de Logique P. II. in fine .

269쪽

a 38 DE RE LOCI AII. Hi ne demonstratio est praestantior via Inquirendi

veritatem .

III. Hi ne illud est certo falsum , quod vel experien tiae , vel evidenti demonstrationi repugnat, velut hoe :Flamma est corpus durum: Circuitis es triangulas .

Tibilosopbi quidam docent, esse aliquos gradus falsi, seu rei, quae certo falsa es . am favi propositiones , quae falsae de qmonsrari non possunt; tamen sapienti non persuaseris , ut iis ad ntiatur e e. g. Esse lares seu daemonas propitios, qui se mulatum praestent hominibus: isi hujusmodi sexcenta. Aliae sunt , quarum salias vel facile , vel operose demonstratur 2. e. g. Omnes angulos rectilineos esse aequales . Quaedam tam perspicue sunt false, ut si quis demonstrationem requirat, au diendus non fit et ut Ferrum est flavum et Equi loquuntur z

C A P u T VIII. De effectu Demons, attonis seu Seientia: ubi de Fide .

Cognitio, quae demonstratione comparatur, Vocatur Scientia: nam scientia Philosophis est, Cognitio tam cIaraqperspicaa, ut nulla dubitandi ratio sit reliqua . Hujusmodi cognitiones duplici nos via consequimur . Vel ex simplici consideratione id earum e ut Totum est maius sua parte : Idem non potes simul esse, ibi non esse : Ego cogito , ambalo, sedeo: haec est scientia intuitionis . Vel ex indubiis propositionibus f axiomatibus, definitionibus , postu latis 2 idque per argumentationem e & haec vocatur demon strationis . Utraque cognoscendi ratio aeque certa est et se cunda tamen magis est laboriosa , ct minus clara, qu3

270쪽

LIBER QUARTUS . a 3s Praeterea facultas, quam habet mens propositionem aliquam ex principiis omnino certis deducendi, seu demonstrandi veritatem aliquam; & ipsescientia, leu babitus scientificus nuncupatur. Quod si principia , ex quibus ratiocinamur , non cer

ta & perspicua , sed verisimilia sunt; tale judicium vocatur opinio e & lata significatione , mentia . Scientiae quasi ex altera parte respondet Fides et quod vocabulum alio sensu Grammatici , alio Philosophi usurpant. Nostris Fides est, Credere rem, quam babeo ex narratione alterius . Quare eum credo scriptori dicenti , in In dia esse urbem quamdam, quam Vocant Goam, fidem habere die or .

Si fidem adiungo ei , qui sallere potest , aut saltim sal li a meus adsensus est infirmus, & ad probabilitatem redueitur . Quod si tribuo fidem illi, qui nee sallere, nee falli potest, nimirum Deo; haee fides est tam firma, quam

sientia. Hoc autem interest inter fidem, &scientiam: quod qui habet scientiam, agnoscit praedicatum , & subjectum propositionis , & eorum nexum . e. g. Cum sentio me ambulare et habeo ideam perspieuam mei, & ambulationis, di nexus utriusque e id est, clare cognosco, me ambulare. Contra , qui habet fidem, potest ille quidem habere ideam utriusque, sed non habet ideam connexionis et hanc enim judieat esse Propter auctoritatem dicentis . E. g. Ait quis , esse in Lusitania adamantem , cujus est libra pondo . Habet ille quidem ideam adamantis, & pon deris : sed ideam nexus non nisi fide loquentis adfirmat εItem declarat Deus , Christum esse Deum, & Hominem :habemus nos consulam ideam Dei, clariorem Hominis e sed nullam illius nexus. Ideo illum propter auctoritatem to quentis credimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION