Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

2AO DE RE LOGICA COROLLARI UΜ. Hinc non potest homo habere simu I si dem, & scientiam secundum eamdem rem: quia haec inter se pugnant. At potest id ipsum , quod certo scit, aliorum auctoritate confirmare . E. g. Experimento capto cognovi, ignem eme gravem. Hi ne colligo , etiam flammam . Quod si mecum reputans , quam iacile homines decipiantur , dubitem an erraverim ;& legam gravissimos Philosophos id ipsum doeuita; si I firmius id animo percipio & adsevero .

fi J Bosleus , Hombergius, du Clos , , alii : Uid. Ha- mel. Hist. Academ. Reg. L. I. si a. c. a. vid. etiam Histoire del'Academi e Royale des Sciene es an . r Tos., & IIII. Paulliis Cassati Differt. Physic. de Igne Differt. I. Repub. des Let tres Tom. 8. p. ra78. Sed haec mibi explorata non sunt: aliorum cogitata pono.

272쪽

LIBRI OI ARTI

PARS ALTER A

CAPUT I. De veritate Probabili generatim . Actenus quid sit certum : hinc quid si verum probabile facile ostenditur . Itaque quemadmodum illud certo est verum , quod ita esse cognoscitur, ut nulla dubitandi ratio reliqua sit; ita quod non nihil dubitationis relinquit, id quidem probabiliter tantum esΙ verum . E. g. Qui considerat adolescentem summo ingenio praeditum , discendi cupidum, ab praesidiis omnibus ad ediscendum paratum , optimisque magistris utentem a dc inde colligit, evasurum virum doctum I is quidem probabilitet judicat. Nam videt ille quidem plurima adjuncta, quae Ueritatem comitari solent e non tamen Omnia. Nam exploratum non habet, an tanta ingenii vis nullo morbo peritura sit: an grandior factus in eadem sententia constanter sit permanturus: an progressu temporis praeceptoribus indoctis

, ' non

273쪽

242 DE RE LOCI CA.

non si usurus t 3c his similia multa 1 Quae omnia qui haberet comperta, sine ulla dubicatione existimaret, se veritatem

tenere a

Itaque si omnes veritatis characteres notos habemus , judicium nostrum est certo verum, quia a rei evidentia pro- siet scitur . Sin aliquos tantum cognitos habemus , tale judicium est proba oile, nec nisi hypothesi scindatur . Est autem Θρotbesis , propositio , quae habetur pro certa , quia ex ea proprietates rei commode possunt explicari .E .g. Si pro vero sumo,aeris pondus esse caussam cur plurima exhalatio e nostris corporibus non exeat;haec ispotbesis vera haberi debet, utque donec certior non appareat: quia ex ea omnia phaenomena & facile , & Uerisimiliter exponi possunt. Haec de propositione probabili . Syllogismus vero probabilis est, cujus vel utraque , vel una saltim propositio est probabilis . E. g. Omnis bostia legitime consecrata continet corplis

christi.

me hostia es legitime eonsecrata . E. Haee hostia continet eorpus Cbrisi. Prima propositio divina locutione est certa . Altera nobIs est tantum probabilis e nam certo nobis non constat, talem sacerdotem rite consecrasse . Quare conclusio est proba bilis . Quod si sacerdos rite consiseratus conscius sibi fuerit, se ex ritu Ecclesiae hostiam legitime consecrasse s huic homi ni hujusmodi propositio erit evidens e & conclusio erit cer ta quidem , sed non evidens , propter primam ineviden tem . Itaque syllogi simus probabilis , & demonstrativus non in forma differunt, sed in materia . COROLLARIUM I. Hinc eo probabilior est propositio , quo plures verita tis characteres comprehendit .

274쪽

Hinc omne probabile est possibile, non eontra . Prima pars constat. Probabilitas prae se seri characte-Tes aliquos rei exsistentis: quod autem exsistit, vel potest exsistere,est possibile . Altera constat. Possum ego in praesentia hereditatem ab amico accipere e quis neget ' At non est probabile , quia desunt adjuncta , quae verisimilem rem iaciant. Quod si amicus dives , sine ullis heredibus necessariis , graviter aegrotans , me voeet ad lectum a se suaque omnia meae fidei commendet, adfirmans jurejurando, se memorem accepti beneficii esse futurum 3 jam possium probabiliter judicare , me heredem sere .

COROLLARIUM III. Hine potest aliqua propositio esse nobis probabiliter

vera, dc tamen esse falsa . E contrario potest aliqua esse nobis probabiliter falsia , & esse vera reapse . Prima pars constat ab exemplo posito . Nam si ille, qui promittit, non habet animum gratiam reserendi, talis propositio est nobis probabiliter vera: reapse vero salis . Altera pars eodem eXemplo inlustrari potest . Nam fingamus talem hominem bis aliquid mihi promisisse, quin tamen promissim impleverit . Itaque probabiliter in praesentia ja- dico, verba mihi dari , meque denuo esse decipiendum . Quod hi promittens in illa hora secum omnino constituerit, stare promissis; meum judicium , quamvis probabiliter verum sit , reapse tamen eli salsum .

Probabilitatis doctrina quanto sit usui in vita civili , ii soli non intelligunt,qui numquam eum hominibus versati sunt, αδ aut

275쪽

aut eo modo sunt versati, ut ventris obedientia , non mentis usu regerentur . Plaraque enim negotia , quae bomiues occupant , non evidentibus principiis , sed probabilibus propositionibus nituntur. Ut qui talem eruditiovem contemnit., in singulis rebus Μathematicam evidentiam requirit, ab bominum societate tamquam delirus sit e lodendus .

C AFUT I 1. De probabilitate Itistorica explicat .

SAepe nos veritatem investigantes cum nec perlculum iacere , nec ratiocinatione perspicua aliquid essicere polia simus, cogimur in eorum auctoritate, qui vel negotium experti sunt , vel ab expertis acceperunt, adquiescere et i crem credere propter eorum , qui scribunt , auctoritatem , ct probitatem . Uerum cum ii, qui narrant, vel inprudentia , vel malitia falsum frequenter ob tradant ; necesse est, ne inprudentes decipiamur , quo modo verae , & salta nar Tationes secerni queant,cognoscere. Di JQuo vero filem testi prudentius habeamus, tria e Xaminanda sunt . . qualitas testis. a. res narrata. 3. modus narrandi . Testes non uno tantum in pretio sunt habendi omnes.

r. Quidam sunt prudentes , & peracris judicii et quidam indocti, & hebetes . a. Quidam studio partium agunt ar et alii libere judicant. 3. Non nulli sunt boni: alii inprobi & mendaces . 4 Sunt quidam oculati quidam auriti: & hi rursum vel eum eo, quod narrant, simul fuerunt, vel ei suppares, vel longe sunt illo posteriores . His constitutis , duo cum viro doctissimo axiomata

ponimus et ex quibus non nullae leges, tamquam consecta ria xs i J De bae re egregie disputavit Cl. Rui uerus, de Sensit Veri,&Falsi.

276쪽

LIBER QUARTU s. 24yria, gueuntur. Ι. Quo magis certussum, auctorem nec volub- se , nec potuisse me decipere; eo Irmiorem ei Me,n habere δε- heo . II. An quis me voluerit , vel potuerit decistere, ex narrationis adiunctis , quae vel pugnant, vel alio vitio infuscantur, judicandum est . Regulae de qualitate testum .

Testimonium viri prudentis , exercitati iudicii, qui

rem narrat, quae judicium peracre requirit, 'probabilius est testimonio indocti. Sin autem rem aliam narret , est aequa Iis momenti. E g. Si duo homines phaenomenon aliquod Physicum a se visum narrent, e. g. vidisse se cometam, novam stellam, spectrum , cetera ; nemo sanus negaverit, cultiori & sapientio-xi esse credendum e quia alter fortasse rem non expendit ae- curate . Quot enim res salsas Aristotelici, ceteroquin oculati , narrant in Physica quam facile sibi persuadent se ea vidisse , quae non viderunt 8 Quod si ambo rem narrant , quae sensibus tantum, sine ulla ratiocinatione, comparatur I e. g. vidisse se hominem ab alio occidi s ablegandus non est indoctus a testimonio serendo .

Testimonium hominis , qui partium 'dio non agitur, praeferri debet illi, qui in alterutram partem propendet. Propositio est evidens . Dignoseitur autem , an homo in alterutram partem inclinatione voluntatis pendeat , e Tadjunctis patriae, religionis, sectae, ceteris . Sic homini Hispano reserenti, Lusitanos exercitus fusos fugatosque a suis et magnam vim hostium interemtam et & id genus alia , nisi

eum Dissiligoo by Corale

277쪽

24s DE RE LOGICA eum juveni adjuncta alia, non temore credendum est: nam utriusque gentis aemulatio , & aemulationis caussa nota est cunctis .

Quid ii etiam , qui sine odio scribunt , si stiperbum

de suis habent judicium, intolerandas ineptias scribunt. Quis non rideat Langiatum, hominem doctu in , dc a recentiori historia bene paratum , qui, cum aliis praecepta rect judicandi traderet ; sIJ adfirmare non dubitarit, Richelium Cardinalem, quo vires Austriacae gentis facilius minueret, Portu galliae regnum Ioanni ui I. Brigantino Duci dedisse pQuasi ignotum sit ulli, qui historiam proximi saeculi vel alli-ITine salutavit, quo modo Ioannes II II. ad Lusitaniae regnum pervenerit, non dicam inscio , sed ne suspicante quidem Mehelici .

Oculatus testis merito suo praefertur aurito . Quos Focautus non adest, aurito, eique prudenti , sua fides constat Prima pars est manifesta . Nam oeulatus narrat, quod vidit: illorum vero, qui audiunt, quilibet aliquid vel addit , vel mutat. Iccirco non tam locupletes sunt testes Quod si auritus & prudens , dc probus aliquid reserat, causi is nulla est cur a testimonio repellatur. I I I I. Aurisi testimonium diligenter est expendensum , usque donee ad eum , qui primo retulit, veniamus . Hac via

ex quo fonte bauserint, quid de iis sit judicandum, penitus

cognoscemus .fid Metodo per studiare la Storia CaP. XI. art. I.

278쪽

Aequalis scriptor majorem auctoritatem babet, quam ii, qui longe post vixerunt: is quo magis ab ea aetate sejuncti sunt, eo minor eorum es fides . Sin plurimi aequales mirifice congruunt, moralis evidentia habetur . Regulae de rebus quas narrant.

Narratio, in qua talia adjuncta se offerunt, quae inter se repugnant, probabilitatis expers es. Nam huiusmodi narratio prae se fert contradictoria , seu res adfirmat, quae fieri omnino non possunt . Igitur non

est probabilis e s Coroll. a. J

II. si testis unus, quantum libet locuples, mirabile aIiquidna rret, parum fidei babet: potuit enim aliqua de caussa decipi. Sin plures integrae fidei , quamvis diverso modo , id narrent , plus habent momenti . Sed multo plus habebunt momenti,

immo prorsus fidem facient, si iisdem verbis, fi oeulari, si perso nae publicae, si jurati testentur.

I I I. Si res sit minus mirabilis , is inceνto rumore habeatur, parum est probabilis . Sin autem unus probusque testis oeulatus eam confirmet , plus habet ponderis . Majus vero si plures

oeulati eam narrent.

279쪽

D E RE LOCI CAvgulae de modo narrandi .

Infimum probabilitatis gradum habent quae Poetarum

more exprimuntur.

Nemo enim est qui ignoret, Poetas non hunc sibi finem ponere , ut vera narrent: sed fabulas dedita opera excogitare , calamistrisque & suco ornare, quo possint iacilius &aures, & animum demulcere legentium.1Ι. Majorem probabilitatem habent quae Oratorie dicuntur et modo nee declamatoria sint, nec panegsrica . oratores enim eum palam & in concione loquantur, verisimile non est , ut falsa populo inpudenter obtrudant zaliter frontem non haberet narratio,& sibilo exploderetur . Veruntamen dum eas amplificant, sic urgent interdum , utrius , quam par erat , augeant. Hinc orationes Ciceronis non omnes eadem auctoritate censendae sunt. Quis enim audeat dicere , Cieeronem nostrum , cum de suis rebus geli is , de Μithridatico bello , de lege Agraria , de Λntonii flagitiis, ad populum loquere tur, qui illa omnia nota habuisset; inpudentissime mentitum esse Nolim tamen existimetis , Adolescentes , omnia , quae Cicero ipse scribit, ad litteram esse accipienda . Fuit laudandus in lege Manilia Pompejus , laudavit : fuit defendendus Milo , defendit: aecusandus suit Verres, acculavit. Sed iterum vos moneo , ne judicetis, hujusmodi homines tales fuisse , quales in illis tabellis exprimuntur. Fortasse non nihil & officio , & tempori tributum fuit. At Cicero modeste laudavit: verum alii tam inepte & inconsiderate

ut Diuitiaco by Cooule

280쪽

LIBER Q U ARTU s. 26 saut laudant, aut vituperant, ut minorem , quam Poetae ipsi, praeserant probabilitatem . I II.

Multo probabiliora sunt ea, quae Mistorico modo narrantur idque nude is smpliciter siue ulla amplificatione, im pigmentis ; modo adfini adjuncta , de quibus infra. CAPUT II I. De librorum mendis e modo secernendi

integros a corrupsis ...

IAm vero libri hoc tantum nomine probabilem rem sa-

ciunt , si integri dc sinceri sunt; id est. non ita deprava ti , ut fidem omnem perdant . Et quidem eum ars Typ graphica , seu multiplicandi typo exempla , non nisi medio xv. saeculo Europae fuerit nota a fit consequens , libros omnes veteres manu descriptos suisse : ex quo innumera menda in eos irrepere debuisse , perspicuum est. Nam quis ignorat , quot menda librarii, qui aliquid exscribunt , faciant 8 Quis nescit, libros etia m typis de scriptos , quos inditum & diu typothetae Volutarunt, ut er rores notarent & emendarent; bene multis & majusculis scatere 7 Quid i doctissimi etiam homines, & orthographiae callentissimi, nonne interdum vel oscitatione , vel festina tione in errores non nullos labuntur Hi autem si sunt De quentes , si novis flagitiis augentur, exsistit dc illud , ut hujusmodi libri fidei omnis expertes sint. Qui mendorum caussas collegerunt, eas ad quatuor .classes revocant, Librarios , Criticos, Deceptores , Verusa

SEARCH

MENU NAVIGATION