Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

aTOD E RE L GIcA 1 I. Seriptura saera data homini fuit, non ut 'nos Logicos , Metaprificos , P sicos, Astronomos faceret: sed ut viros probos , is sanctos faceret, is ad beatitatem perduceret. Sane si Divini libri aliquid diserte & euplicate & expressis verbis de talibus scientiis traderent , dubium non est, Scripturae sententiam multis nominibus ceteris fore praeserendam. Cum vero Patrum testimonio habeamus si Iscripturam Sacram esse epistolam Dei ad Hominem missam, Per manus Prophetarum , & Apostolorum , quo illi ea nota faciat, quae ad beatum adspectum hominem perducant ;fit consequens , male facere eos , qui Philasophorum systemata Scripturae verbis,quasi sepimento aliquo, vallare conan tur . sad Quamobrem nobiliores sententias , atque alium Iongeque differentem intelleistum in Sacris libris quaerere

debemus. III.

HI oriei Libri, is qui Moralem puellosophiam eontinent, Deiliori ratione sunt explicandi qui vero ad Poe , vel

si I is omnis seriptura divinitus inspiνata utilis est ad δε-

,, cendum, ad arguendum, ad eorripiendum , ad erudien- , , dum injustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bori num instructus . Paul. II. Timoth. III. I 6.is De illa civitate , unde peregrinamur, litterae nobis Te is nerunt. I ae sunt Scripturae , quae nos hortantur, Et beneri vivamus . Λug. Cone. a. in Psal. 9O.

a J t Zeisoldus , de Consensu Aristotelis cum Scriptura Sacra et Ocnerpoelius, Cartesius Mosaizans : Dic inson,

ceteri.

302쪽

LIBER CEU ARTUS. 2IT Oratoriam formam aecedunt, subtilius dilueidandi sunt Itaque qui scribunt Historiam, ut Moses in Pentateucho , dc auctores Regum,ac Paralipomenon, videntur voluisse nobis tantum res gestas narrare . Item qui doctrinae libros scribunt, ut auctor Sapientiae, & Ecclesiasticus, nihil aliud velle videntur , quam nos sepientissimis imbuere praeceptis . Propterea paene ad verbum sunt accipiendi. Qui vero enthusiasmo quodam adflati scribunt more Poetarum ,

ut Iobus , ct David , & Salomon in Eeclesiaste , & Cantico a tum di qui res sublimes oratorio stilo exponunt, ut Prophetae , ceteri; ii cum plurima abstrusiora inculcent , non ad litteram, sed ad tropum saepenumero trahendi

sunt a II II.

Masticus sensus tunc solum in Scripturis quaerendus est , euando alio sensu non possumus eas interpretari r id est , eum Uel Ecclesia masticam signifieationem agnovit 3 mel adjuncta id

suadent; vel demum gravili i interpretes illis verbis contine-Wi putant . Praecipua haec interpretandi Scripturam regula est. Peccarunt in eam plurimi interpretes, ii praesertim , qui nulla eruditione linguarum orientalium , nullaque habita ratione locutionis Iudaeorum,tum Hebrairantium, tum Hel-Iensarum, Sacros codices sunt interpretati . Hi enim in singulis verbis singula mysteria se videre sibi persuadent: &insantibus similes mirantur omnia , quae non intelligunt. E. g. Legitur in Scriptura : Mons Dei, Cedras Dei et quae altissimos montes, di cedros designant : illi tamen confidenter ajunt, utrobique rem sanctam & ad Deum pertinentem significari . Interdum vero legimus et Zelo zelatus sum pro Domino e Fornicans fornicabitur terra : Morte morieris r

Videbo visionem : Videndo vidimus et & his similes locutiones

empha

303쪽

BB O LOCI Aemphaticas,quae Iudaeis erant peculiares. Quas cum non In telligunt interpretes nonnulli mysteria quaerunt in iis . Atque si adtendissent hi homines ad Hebraeae linguae idiotii mos, & mores Orientalium gentium, multo sapientius scripturam Sacram fuissent interpretati. orientales enim omnes peculiare hoc habebant, ut emphaticis vocibus, tropis , parabolis, allegoriis , aenigmatibus praeter modum delectarentur et adeo eorum serino vix aliud quam

tropus erat. Nec Hebraei modo , sed Assyrii, Chaldaei , Phoenicii, Arabes, & his similes tali consuetudine utebantur . Christus ipse, & Apostoli, ut se ad populorum

mores, & captum accommodarent, in parabolis loque

bantur .

Itaque qui haec non sentit, & sedulo expendit, pror sus fieri non potest , quin nugas & ineptias venditet lectoribus . Qui vero haec probe callent, ut recentiores do ctissimi saetunt, ii tametsi fateantur plane , plurima obseu Ta esse in lcriptura Sacra , propterea quod Hebraeorum lin gua N, historiam , conluetudines, & doctrinam persecte Non adsequimur 3 tamen & ineptias fugiunt studiosius , reverisimiliorem interpretationem perquirunt. IJ

CAPUT VI. De probabilitate Morali, Psusca . I. D babilitas Moralis tunc habetur, quando ex signis 1 quibusdam , quae homines prae te ferunt, aliquid vel

occultum declaramus, vel praedicimus futurum . Haec, pro rebus , quas praedicit, appellatur politica , vel pro Eica . I. E. g.

IJ Videatur Riebardus Simonius , in Hiit. Critica ve ter. Testam . is Calmet. Pretes. Comment. Biblicor.

304쪽

LIRER OI ARTU s. 273 et . E. g. Video Petrum cum amicis in foro colloquentem . Observo gravem hominis incessum , rara Uerba , vultum ad severitatem compos tum , motus omnes ad ostentationem comparatos: Hinc judico probabiliter , Petrum esse ambitiosum t id est , quaererc studiose , quae ipsi adserunt honorem . Video Paullum facie subtristi, adspernantem licitas voluptates , vacantem lucro, adtrita & sordida ve- se . qui perpetuo clamitat, te esse pauperem et Hinc probabiliter insero , Paullum esse a aram : id est , ea tantum suspicere , quae ipsi adserunt utilitatem . Haec autem divinandi ratio, quae ex signis externis ratiocinando animi ι propensiones investigat, & declarat, vocatur probabilitas. moralis seu practica. a. Aliquando vero ex hominum consiliis futurum aliquem eventum praedicimus . Polybius, homo Graecus, &Scipionis familiaris, cum animadverteret, Romanam rem

publicam tot esse vexatam dissidiis, ιχ intestinis bellorum fluctibus agitatam I praedixit , brevi interituram fore , &ad unius potestatem esse reversuram : quod certe e Uenit.

Cato Uticensis cum primum scivit, Crasium , Pompejum , & Caesarem triumviratum tametsi occulte inivisse , dixi L

se fertur: Ergo interiit respublica : quod obtigit paullo post. Idem plurimi viri docti, & rerum civilium usu subacti, quique multum & diu vicissitudines rerum publica

rum , & caussas mutationum , & secretas imperantium ar tes meditati fuerant ; magna cum omnium approbatione praedi Xerunt: nec modo ex eventibus consilia , sed ex consiliis eventus suturos cecinere ut vates. Haec divinati peculiari vocabulo nominatur probabilitas politica . Verum hae consecutiones sunt magis , dc minus pro 'babiles ; non seeus ac judicandi vis , & usus rerum in iis , qui conjectant: qui, si multum prospiciunt, multo verius& probabilius judicant. Et hinc inlustres homines , ct ins hac

sDiuitiaco by Gorale

305쪽

2 4 DE RE LOGICA hac arte celeberrimi exstitere : qirorum vel una Italia , Politicorum nutricula , bene multa suppeditat exempla . si III. Probabilitas prisica tunc datur, cum ex obtervatione phaenomenorum aut sensionum , hypothesin aliquam cogitamus, quae phaenomena omnia dilucide explicet &perite. E. g. Ut constituerent Philosophi , quaenain caussa fluxum , & refluxum maris ossiceret, in diversas abiere sententias . Veterum sententiae, ut Platonis , Apollonii, Stoicorum , & Aristotelis , sunt merae ineptiae, quae nihil explicant . Primi reeentiorum Galilaeus, malis, Cartesius, aliquid melius cogitarunt: quae tamen hypothetes , quod non omnia phaenomena commode explicent, probabiles non videntur ri vel 1altim infimum gradum habent probabilitatis . Hypothesis vero Cl. Newtoni , quae tribuit Omnia adtractioni & Lunae , & Solis a probabiliter explicat adjuncta omnia , quae in hoc phaenomeno occurrunt : iccirco reliquis est praeserenda . Quod si hypothesis , quam pono , est talis , ut ex ea nequeam probare , rem ita se habere a non est hypothesis ,

E. g. Cum dicunt Peripatetici, horrorem vacui esse caussam , cur antlia hauriat aquam , est mera fictio r quia talia verba sunt verba nibili, quae non explicant, cur aqua tri ginta duos pedes adscendat, ultra non adscendat. Si vero hypothesis recte phaenomena eXponit, Ue rum phaenomena tam possunt ex hac caussa , quam ex illa,

explicari; non est vera hypothesis , sed possibilitas . Hujus-ε modifiJ Inter eos, qui scriptis elaruerunt, eminent Traja-χus Boccatinius , Petrus Victorius , alii: ut taceam Nicolaum Maebiavellum, bominem illum quidem doctum , im acu Um , sed merito profligandum. Ceteros, qui usu valuerunt scymmemorare non es necesse .

306쪽

modi est hypothesis Honorati Fabri de materia mane

tarum .

Quo vero facilius probabiles hypotheses inveniamus , soportet ut pro principiis sumamus phaenomena explorata& omnibus pervia : atque omnes caussas possibiles investigemus, excutiamus accurate , ex iisque eligamus verisimiliorem. Verbo dicam : oportet cogitationes nostras exi- gamus ad leges , quas paullo ante memoravimus . IJ Haec enim sunt certiora loca , ex quibus ratjocinantes probabili ter judicamus et cetera, quae vulgo traduntur, ine

S a Pausi J Hoe libro P. I. c. s. In P. II. c. a. ad Veteres Logicam Dam in duas partes dispertiebant . Altera erat ars inveniendi communes locos , ex quibus res quaelibet probabiliter conficeretur : quam vocabant Topicen. Ite1 a iudicandi artem persequebatur , quae erat Dialectica . 4ristoteles VIII. libros de Topicis scripsit. Oeero se Topica ad C Trebatium Tesam scripsit, breviter is perspi'cue, im multo , mea quidem sententia , Aristotele accuratius .

Sed quamqvam veteres Topica laudarint vehementer , persuasum es omnibus , qui libero judicio utuntur, nihil tam esse inutile , vel de Logica sit sermo , vel de Myetorica . Id tamen usu On observatione certum babemus, nisi quis materiam , de qua loquitur , calleat s multis litteris iisque reconditis imbutus fit 3 im ratiocinandi regulas , quas damus, habeat perspectas s numquam eum aliquid apte O' convenienter esse dicturam : etiamsi libros octo Aristotelis memoriter recitare possis . Geoque bisee sunt veraTopica , ex quibu1 utilia argΗ

menta promuntur .suod θ' ipse Cicero profitetur bee modot Sed hi Dei ei de mam Oratori prodesse possunt,qui es versatus vel G, q*ς

307쪽

a7s DE RE LOGICA Pauca tamen notanda sunt de vi ac potestate nominum seu de generibus probabilitatis . Ergo cum veritatem cognoscimus ex signis , quae hujus rei non sunt peculiaria , sed eum aliis communia, hujusmodi cognitio vocatur prae

fumptio et si ex signis propriis , conjectura . E. g. Si ex propria & interiori Petri disciplina colligo ,

eum esse voluptuarium; haec est eo ectura . Si ex eo , quod Petrus est inpubes, in sero , non esse eum talem, qui ratione sapienter & libere pc siit uti; haec est praesumptio . Si tam mihi cognitio una probabilis, quam ejus adversaria videtur , exsistit dubitatio , id est , tempero mihi a judicando . Quod si non dubitem de tota re , sed de quibusdam adjunctis levioris momenti, erit scrupulus . I. E. g. Sunt homines quibus aeque probabilis videtur opinio , quae ponit , corpus infinite dividi posse : & hujus advertaria , quae de sendit , divisionem tamdem aliquibus corpus tulis omnino insect ilibus fore definiendam . Ergo hic homo incertus erit , in quam partem disputet r& , si sapit ,

temperabit a judicando . a. Lilicrati omnes pro certo habent, Episti las, & orationes, & libros Philosophicos Cieeronis , tum & Lucretii, & Virgilii, & Horatii poemata , eorum esse germanos partus , quibus tribuuntur et amen dubitant de rebus bene multis Geographicis , Chro- nologicis , Genealogicis, Philosophicis : quae dubitationes με upuli sunt nominandi. M aetas denique adferni vel auditione is cogitatione, quae flu-- dio, diligentia praecurrit aetatem . Nam si erit ,, idem in consuetudine civitatis , in exemplis , in institutis, ,, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes,non mul- , , tum ei loci proderunt illi , ex quibus argumenta promun ,, ιur. De Oratore II. c. 3 o. Et iterum. G Sed ego in bis pro di, ceptis hanc vim is utilitatem esse arbitror , non ut ad re

308쪽

Fieri tamen potest , ut rem nobis minime probabilem aliis faciamus probabilem , ratiocinantes ex principiis ab iis admissis : quod Philosophi vocant, argumentari ad bomi

nem a

E. g. Ait Epicureus , Deos suos habere non corpus, sed quasi corpus ; nec languinem, sed quasi sanguine in . si IEx his Philosophus acutis sinus evidenter probat,hujusinodi

Deos mullos esse: nec aliud voluisse Epicurum, quam odium Atheniensium declinare , & ostendere , se Deos voce retinere : quos tamen a Mundi sabricatione , & procu- Tationc removebat: nec gratia, nec ira moveri praedicabat, atque omnis negotii expertes in intermundia , tamquam insolitudinem , relegabat: verbo dicam, proprietatibus divinis privabat omnibus . En argumentum ad hominem .

COROLLARIUM I. Hinc potest propositio esse probabilis uni, alteri vero

non probabilis. Nam potest alter adsequi rationes, quae eam faciunt verisimilem: alter non item. S 3 - cOD periendum , quid dicamus, arte ducamur ; sed ut ea , quae M natura, quae studio , quae exercitatione consequimur , aut recta esse confidamus , aut praetra intelligamus, cum , quo referenda sint, didicerimus . ibidem c. Itaque Topica omni erudit oue destituta , monente viro

dom fimo, est, Ars temere & inpudentiuscule loquendi de iis, quae prorsus nobis sunt incognita . si ui vero rem cal- Iet , is quidem , tametsi Topicorum expers , tamen apposite dijudicabit, natura ad id es, exercitatione inpelleπte . Si quis tamen Locorum nomina scire bavet , legat Artem Cogitandi P. III. c. I 8 . Sed prius perpendat, quae vir acutu Main ea praefatur c. I

sis Cicero , de Natura Deorum L. I.

309쪽

Hinc propositio probabilis potest esse reapse falsa . Nam tametsi videar mihi aeu tetigisse rem, sieri potest ut saltar : quod sepissime evenit. COROLLARIUM I I I., Hinc si plurima argumenta probabilia de eadem re conglobentur , tam probabilem rem faciunt interdum , ut Vix a re perspicue demonstrata diiserat: quod ipsum vocatur evidentia moralis . Ex quo fit manifestum , quantum utilitatis adserat hominibus eruditis , & qui de rebus pro merito judicare amant, doctrina probabilitatis o

310쪽

ALOYSII ANTONII UERNEII

ARCHIDIACONI EBORENSIS

DE RE LOGICA

A D USUM LU ITANORUM ADOLEsCENTIUM

LIBER I N T D S

DE INVESTIGATIONE, ET EXPLICATIONEvERI AGITUR.

PAR s PRIΜΑDE INVESTIGATIONE VERI CAPUT I. De Meditatione recte instituenda . Ognitio veri tum certi, tum yrobabilis vix aut nullo modo Philosopho suffragatur , nisi ipse teneat viam novas & reconditas notiones investigandi et in iisque perquirendistantum se exerceat , quantum necessarium erit , ut Philosophi nomen cum dignitate tueatur . Nam si paueis istis notionibus , quae magis obviae sunt , & ncn

SEARCH

MENU NAVIGATION