Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

aso DE Rx LOGICA fatum StoIeorum hae sententia continetur . Quae cum Romanae ecclesiae decretis non cohaerent. Porro autem , ut monet vir clarissimus , s IJ quo ju- dieium exacte de libris faciamus , quaedam diligenter examinare necesse est.

I. An sit perspicuus. Est autem perspieuus ille liber , qui

voces & definit accurate , & eumdem significatum conservat, & verbis insolentibus non scatet . Quod si definitiones supervacue conglobantur , non erit ille quidem obseurus, sed nimius Uuuo prolixus , & qui plurima inutilia habeat. Si aliquid moifus in scriptis suis peccat , hoc peccat, ut multus sit: & lectores vel omnino indoctos , vel multum patientes , se habiturum fore sibi persuadeat. Contra ille liber est scriptus obscure, in quo vel nullae , vel definitiones aliquae incertae & inde terminatae con tinentur . Hoc vitium est proprium Aristotelicorum e qui Perpetuo contendunt de vocum significatione, propterea quod se mutuo non intelligunt. Hic est advertendum , ineruditos , & semidoctos sibi rersuadere , illud esse obscure scriptum , quod ipsi non intelligunt, tametsi Logicae regulis persecte respondeat. Quo sane nomine nec Elementaris Geometria posset effugere , quin obscurissima haberetur . a. An sit ordine conscriptus . Hic ordo alius est in seriariis dogmatico bisoricis, alius in dogmatico scientificis . Prior methodus est , cum res omnes ad singula capita revo. camus . Hac methodo Scholastici, & plerique scriptores disciplinas pertractant. Altera methodus est , cum propositiones eo modo connectuntur, ut ea priuS exponantur, ex

quibus , quae sequuntur , possint inlustrari . e. g. in Physica experimenta . definitiones, axiomata; ex quibus demonstrantur theoremata . Hac methodo Recentiores philosophi

si 2 motris, in Logica P. II. seist. 3. c. y.

322쪽

LIBER QN NTU . a sex cum pretio utuntur et & vocatur ordo naturae, seu fantM-ricus.

Λliquando vero utuntur Philosophi methodo anabil- ea seu inventionis , sed rarius. Aliquando methodo partimanaistica, partim futbetiea . Qui ergo , quam methodum sibi proposuit, servat, is ordine 1 cribit . Sunt autem & alia plurima diligenter animadvertenda , quo penitus intelligamus, an ordine auctor scribat.

I. An res faciliores prius explicat, an secus. a. an argu menta , quae ad diversas materias pertinent, in unum locum Cogit, an non . I. an in locis communibus, in digressionibus , in auctorum vel nominibus , vel sententiis conglobari dis , nimius est . q. an adnotationes de re prorsus aliena ad

jungit . Quae errata in iis etiam, qui bonae methodi leges norunt , interdum se offerunt. Quod si vel memoria parum tenax , vel ipse in judicando non admodum fuerit exercitatus , tabulas de libro justi voluminis conscribat: ubi & libri ordinem enarret, &singulorum capitum methodum adumbret . Hoc modo, quam bene, aut quam male auctor scribat , facillime judicabit.

3. An fit solidus. Id autem vocamus solidum eum Wolfio, in quo propositiones eo modo de non strantiar , ut non infirmis rationibus, sed perspicuis & firmissimis argumenta tionibus muniantur. Hujusmodi est usus, seu firma experientia et dc , quae inde sumuntur, definitiones, & axiomata, quibus theoremata , dc problemata demonstrantur . opor tet ergo, dum librum legimus , consideremus , an auctor certa principia ponat: ex iisque recta methodo sua pronun tiata deri ψet. Si id facit, scriptum eli solidum : sin autem, superficiarium vocatur. His rebus adseveramus, seripta in thematicorum esse solida: tum etiam quorumdam philosophorum Recentiorum,

qui eamdem methodum quam fieri potest amplexantur. ET a con

323쪽

asa DE RE LOCI CAcontrarIo dleemus, seripta Philosophica Cartesii, Gagendi , Nalebranchii, Regi sit , ceterorumque hypotheticorum , in quibusdam non esse se lida . Nulla scripta Scholasticorum

esse solida , idque eadem de caussa . q. Anfit completus. Liber est completus, cum auctor ad propositum finem cogitationes tuas omnes reduxit: sin autem , est incompletus.

E g. Proposuit aliquis sibi , adolescentes cujusdam

disti plinae rudimentis imbuere . Si omnia , quae nece Varia sunt , ut de illa recte judicent, posuit; si fotu es doctrinarum indicavit: si eos ad ipsa disciplinae adyta sine labore perduxit ; complete scripsit: aliter , incompiete . Frustra ergo xequi si eris in eo libro abstrusiorem doctrinam , copiam Praeceptionum . Philosophorum contentiones, & id genus alia . Haec enim inepta sunt, & a proposito aliena . Pulcor-xima est haec doctrina , & utilissima et ad quam si innumera scripta expenderemus, perspicue intelligeremus, quam inerte ea extollimus in caelum .

Contra , plurima exstant scripta, quae nos incompleta vocamus; reapse sunt completa : si tempus, quo scripta fuere ; si doctrinam , quae inveteraverat ; si caussas , si conditoris consilium memoria repetamus .

Hinc mirari desinamus , cur Beatus Thomas Aquinas plurima in Philosophia , & Theologia lucubraverit, quaedoetioribus hodie non adrident . Quin potius miremur , in illa barbarie , & inscitia litterarum fuisse hominem , qui tam apte & subtiliter fuerit ratiocinatus . oportebat entiri ut Thomas tempori serviret, & ostenderet, Aristotelem , cujus doctrina abutebantur Scholastici , ad bonum sensum Poste revocari. Hie illi fuit scopus. Quod qui non intciligunt, & nihilo secius tantum virum reprehendunt , in me dia luce caecutiunt . Certe Aquinas fuit vir magnus, vel melioribus saeculis dignus. Postremo intelligat oportet, quo nomine singuli auctores

324쪽

LIBER QS INTUS . as ctores snt vocandi : ne vel laudet, quae non debet 3 vel inprudenter vituperet.

i. Itaque si auctor ea, quae in plurimis libris occurrunt , & aci eamdem materiam pertinent, excerpit & cogit, nihil cogitans de connexione , & ordine ; vocatur Compilator . a. Sin, quae apud alios invenit, nectit inter se , & ex certis principiis ducit; vccatur Conditor fastematis . 3. Si scriptor ea , quae ab aliis accepit, vel aperte venditat pro suis , vel aliis verbis involvens , haud obscure inculcat esse sua ; vocatur Plagiarius . Hinc plagiarius non est , qui systema condens , alio rum inventa ad corpus doctrinae reducit, quin sontes, un de hausit , indicet : vel ex aliorum sontibus novas consecutiones derivat. Palam enim est, hujusmodi hominem hoe unum voluisse, de aliorum cogitatis acerrime judicare. Nec etiam est plagiarius , qui disertis verbis profitetur , se ex

aliis utiliora excerpsisse , tametsi raro, aut umquam nomi net auctores . Nam in re notissima, & quam vel omnes eo dem modo exprimerent, auctores conglomerare, aut anxi

verba transcribere , puerile est, & pedanticum . Interdum gravissimis de caussa necessarium est , quaedam tacere : idque scriptori in laude poni debet. 4. Si compilator ea inter se conjungit,idque magna cir euitione verborum , quarum alia ex aliis non fluunt; vel pugnantia connectit; dicitur fine judicio compilare .

E. g. Si quis scripturus Physicam disciplinam , posteaquam systema Seholasticorum de sermis substantiali, & accidentali recepit; tamen in quibusdam phaenomenis explican dis, Cartesii, aut Newtoni opiniones amplexatur I e. g. fluxum , & refluxum maris vel ex compressione aeris , vel ex ad tractione Solis , & Lunae ducit; is quidem sine ullo jM- dicio scribit. Peccant hoc peccatum ii, qui non alia ra tione politissimorum Recentiorum laudem se se consequumturos esse arbitrantur, quam si centonem ex sententiis sibi

325쪽

294 DE RE LOCI CArepugnantibus consuant. Ad quam elassem Thomas Vincentius Tosea , homo ceteroqui non indoctus, aliique nimis multi reserendi sunt. r. Postremo si auctor ex majori libro ea legit, quae ad

finem sibi positum sunt accommodata , atque eadem metho do breviorem librum componit; vocatur Epitomator . Merito ait molfius, non esse uniuscujusque negotium,

scripta scienti a s nam dogmatico bisorica faciliora sunt Ialiorum ad compendium & epitomam revocare: id enim munus , quod facillimum non nullis videtur, reapse est diseficillimum . oportet enim ut conditoris systema , & scribendi viam plane cognitam & evploratam habeamus: eamdem methodum servemus e perspicuitatem , & soliditatem non minuamus e multa paucis explicemus. Quod quam male cesserit multis, cognitum est iis , qui in historia Litteraria versati sunt. Thum migius accurate sane ςx libris Iolfii bonas epitomas seeit : Baumeisterus ejusdem LMi- eam Latine editam compendiaria edidit . Ipsemet molfiusElementa Matheseos Germanica , & Logicam tuam in com pendium reduxit.

CAPUT HL De Disputatione debito modo instituenda. E Si praeterea altera via investigandi veritatem, nimirum disputatio debito modo instituta . Est autem disputatio

duorum hominum contentio, quorum alter sententiam suam exponit, & delandite alter contradictoriam sententiam amplaistitur, & rationes adversiarii vel voce , vel scripto infirmat. Instituta est disputatio eo consilio , ut contrarias sententias comparantes inter se, & rationum momenta e Xpen

dentes , facilius intelligamus, quaenam sit vera, quaenam salsa

326쪽

sala propositio. Quorumdam tamen vitio factum est , ut nilii minus, quam veritas, disputatione eliciatur . Etenim pisique homities vel superbia , vel studio advertarium insem ne capiendi, vel demum inscientia disputandi ita dis-rriant , ut veritatem contentionibus suis obscurent potius,qiam inlustrent.

Plurimum autem interest viam disputandi tenere et ne & tempus inutiliter eonsumamus , & molesti disputa-tcres simus . Id nos in praesentia inlustrabimus , si primum Onuerimus, quaedam praestanda esse ab utroque disputante: qtaedam ab opponente : quaedam a respondente: quae breviter sibjiciemus . Generalia. l. Disputaturus animum liberaliter institutum adserat . Temperet sibi ab ira , dicacitate , venenatis salibus , scurriliabus iocis is mimicis . Disputatorem enim tali, non condicia toren , aut scurram . Disputatores nimis multi sibi persuadent, litterariam contentionem esse bellum justis de caussis indictum , in quo licet iduersarium suum 1trategemate conficere . Hinc conviciorum plaustra alii in alios effundunt: cumque iracunde advertarios insectentur, sic mentem obtundunt, ut plerum

que , nec quid ipsi opponant, nec quid alii reponant, intelligant. Quod si temperant a convicio , putant tamense aliquid de existimatione depordere , si triumphum ex ad Versariis non agunt: iccirco sine ullo fine altercantur. Quae qui faciunt non illi quidem veritatem , sed inanem gloriolae sumum aueupantur . Veritas enim non nisi pacato animo inquiri potest . II. Argumentum, de quo disputant, plane comprehen

dant.

Qui enim ea oppugnant, vel defendunt, quae penitus T non

327쪽

as6 DE R E LOGICA non percipiunt, omnino fieri non potest, quin ineptias mus. tas obtrudant. Quod non tironibus modo , sed provectior bus usu Uenit. 11 I. Contradictorias propositiones defendant. E. g. Defendit quis , solum hominem esse animans ratiori nans . Opponens debet efficere argumentis, non solum binminem esse animans ratiocinans : seu , quod idem est, esse alii animantia . nimirum canem , simiam , equum , cetera , qua etiam ratiocinantur , & sentiunt. Itaque respondens liquido aperire debet , qualem ideam adfingat vocibus homo , animans ratiocinans et & constita ere, quid ipse defendat ,

quid consulet alius . Quod Philosophis est, constituere δε-

tum controPersae.

Quod si voces sint obscurae, quaerat alter ab altero , quid significare velit : & respondens definiat vim vocis : si cus disputatio in λογουαχ', Iogomacbiam abibit. Quo si alteruter vim dc potestatem vocis declarare recusat , est Sophista , & indignus , qui cum viro sapienti & amat te veritatis disputet . Quid enim repones homini, qui Omai- no intelligi nonvult Latius tamen patet hoc vitium , quam putatur . In suscantur eodem praeter ceteros Scholastici cum Phih phi , tum Theologi et qui, quod nomina nusquam definiant, dies , noctesque disputant de nihilo , di andabatarum more

contendunt.

E, g. Contendit Scotista , proprietates animi nostri, seu gradus Metapbasicos alios ab aliis peculiari modo secerni, quod vocant formaliter ex natura rei. Negant alii hoc placitum: clamose utrique . Roges humanissime Scotistain, doceat nos , quid illis verbis notare cupit. Iratus decedete pugna , clamitans , injuria cogi doctorem , res minutἔS

& vel junioribus Scotistis perspicuas, dilucidare. Od

si nonumquam eas explicat, ita explicat, prorsus ut non in

telligas, quid illae voces significent. Hinc illae lites. Re

328쪽

LIBER 'u I N T U S . an autem vera , si voces accurate definit, nihil disputationis

habent

Opponentis. I. Inpugnaturus ibesin aliquam id inciet ratiotinatione , cujus conesusso sit antlibet et idque perpetuo inter disputandum servabit. Nam eum disputantes contradictorias propositiones tenere debeant f per L. III. J conclusio syllogismi debet esse contradictoria thesis: & in ceteris syllogismis debet esse propositio negata . Unde inepti, si qui alii, sunt , qui consutationem instituunt hoc modo et Tua propositio est falsa . Ergo contra conclusionem . Vel hoc modo : Illa propositio non es admittenda , ex qua sequitur absurdum . Ita se habet tua conclusio : ergo non es admittenda . Qui enim hae ratione contendunt , possunt A quidem myriades syllogismorum conjungere, quin aliquid apposite dicant ad thesin positam consutandam .

Quod spectat ad viam disputandi, sunt qui ceteris ante ponant methodum Socraticam , vel Megaricam hae differunt in paucis J quae minutis Interrogatiunculis hominem cogit, ut errorem suum cognoscat. Recte illi quidem , si Philosophi cum Philosophis disputarent. Quod si eum homine inexercitato res est, dissiculter eum coges , brevi ter & praecise interroganti respondere . Itaque syllogistica methodus accommodatior esse videtur , propterea quod de nitide e X ponit opponentis cogitata, & validius conscit respondentem. Modo uterque Sophistarum cavillationes anxie ldeclinet, & maxima contentione animi veritatem disquirat.

II. Opponens fingulas respondensis propositiones refellaeaIiis sucii is : donee ad principia evisntia argumentationem reducat . en quibus adversarii δεηινntia falsa esse oste

329쪽

asS DE RE L GICA Quod si respondens aliquid reponat , quod evplicatum non sit; cogat eum opponens, quid sentiat, declarare , ne ex ambiguo disputent . Si renuat, a disputando abstineat , ne tempus frustra consumat. Nagnum autem faciet operae pretium, si ex ipsis respondentis verbis eumdem poterit erroris postulare , quod est , argumentaνι ad seminem.

Proprium es semidoctorum is, pedantarum , eum tbe refutandam sibi sumust , non antithesin probare , ἐν bona fide

agere ii sed ad rategemata confugere: ἐγ vel ea. quae per viam dicuntar, infirmare; Sel interrogatiunculis ineptis respondentem in invidiam adducere ; vel alieni mis fatigare argumen-

eisiquo facilius bominem , de bae inludendi arte nibit si pirantem, capiant in sermone, is auditorum ludibrio e Onant 3 vel eadem artumenta etiam'etiam obtrudere , quasi

nihil adversarius respondisset, nec argumentum infirmasset . sui quidem , ut aliquando desinant ineptire , cogendi sunt , ut disputatoris officium , uti par est , perficiant: sin aulam , audiendi non sunt. spondentis. I. Respondens argumentationem ipsis opponentis verbis,

quam fieri potes, repetat: vel compendiaria via exponat s quin illius vim minuat. Sapienter instituerunt majores nostri, ut respondens , antea quam ad singula faciat satis , integrum repetat argumentum e ut ostendat, se vim argumentationis penitus per cipere. Si brevis est syllogismus, merito totidem verbis repetendus est. Sin longus , consulte feceris , si eum breviori sermone ex pyras , modo id perspicue . Haec tamen non tironum sunt , .sed valentiorum laterum, plurima paucis

330쪽

L I B E R MI IN TU s. asseIs explicare . Sed si respondens robur argumenti plane cognovit , & infans non est, facile id suis verbis poterit expli

care a

Plurimi opponentes adeo sunt morosi , omnino ut nolint, respondentes homonyma voce uti. Inepte illi quidem , & Sophistarum mcre. Qui enim verum serio i d agat , nugas istas non eurat: rem ipsem quaerit. non verba. Saepe ego, cum e superiori loco aliquid exponerem , idque paucioribus verbis, quam alii proposuissent; coronam totam exclamare audivi, bene, bene. Nescio an in me talia verba

quadrarent : id scio, doctis placuisse, quod alii fortasse reprehenderent.

II. Respondens perpendat diligenter silogismi partes , is

confideret, an in forma , an in materia sit vitium . Si in forma , vitium ostendat: si in materia , quae vel fit falsa , vel dubia , neget propositionem , vel limitet . Utrumque recte . Ex legibus si llogismorum iacile dignoscet vitium in serma . Ex iis vero , quae diximus de veritate , dispiciet qualis sit materia . Quod si in materia est vitium , quadruplici modo responderi solet ex ritu scholarum , seu in forma, uti vocant . I. Si argumentatio nihil ad rem pertinet, & thesin non serit , conceditur syllogismus , & ostenditur , thesi non adversari. a. Si falsa est propositio aliqua , propterea quia

non est universalis, negatur e & producto exemplo demonis stratur , universalem non esse . 3. Vel flectitur in oppone tem e id est, adversarium eodem modo consutamus , adducendo syllogisimum alium, ex quo thesis illa ducatur. 4. Vel limitatur tantum in aliquo casu . Haec respondens . Op-Ponentis vero contrariae sunt partes singulas responsionis Partes contrariis rationibus debet infirmare . Saepe ego clamantes audivi di iputatores non nullos , non debere respondentem aliis verbis uti, quam nego, ce

rasi , di inguo . Quod si ille aliquid vel brevissimum ad

debat a

SEARCH

MENU NAVIGATION