장음표시 사용
311쪽
ago DE RE LOCI c Agitantibus , occurrunt, sumus contenti; qui ab indoctis hominibus differemus , qui eisdem , quibus nos , rerum
imaginibus perfusi sunt Quis enim Philosophi nomen homini tribuet, qui nulla habita ratione Philosophieae meditationis , paucis & vulgatis perceptionibus, quae vel sponte se offerunt , vel ab aliis accepit, scientiae, & laboris ambitum desinit Ac sane veteres illi & magni nominis Philosophi , ut Plato, & Aristoteles , & Leucippus , & Democritus, &Epicurus . & Pythagoras , & Archimedes , & Hippocrates:
tum & recentiores clarissimi, ut Baco Verulamius, Galilaeus, Cartesius , Gassendus, Boyleus , Ne tonus , Leibni-Σius , mollius, ceteri, qui inmortalem sibi gloriam apud posteras gentes lucubrationibus suis compararunt 3 qui, inquam, ad tantam excellentiam pervenerunt, nisi quia natu turae eontemplationi cum se totos dedissent s adsidua indagandi exercitatione, di alias cum aliis ideas conserendi, pulcerrimam cognitionum segetem elicuerunt, qua nihil vel cogitari potest praestantius t Prosecto meditatio nota certa &reculiaris est , ex qua litteratum ab indocto ; doctorem a discipulo s hominem studiis subactum a tirone secernimus. Ut qui meditationem Prorsus omnem respuentes , memoriam plurima & incondita eruditione fatigant, ii quidem psitta corum instar , qui ea , quae saepe audierunt, inculcant f ab doctorum hominum concione sibilo explodendi esse vi
Ergo Philosophus , qui aliquam doctrinae praestantiam
adipi ici cupit , primum det operam , ut meditationi diligentius vacet . Est autem meditatio: Applicatio cogitationum nostrarum ad explorandam veritatem, secandum leges sapientissime constitutas et ita ut semper notiones veras ex aliis notionibus perspicuis derivemus. Adeoque meditatio non est negotium hominis , qui nullas adhuc cognitiones veras ad quisivit: sed ejus tantum, qui copia perceptionum evi dentium perfusus est. Le-
312쪽
LIBER QII IN TU s. 28 Leges autem recto ordine institutae, ad quas investigationem & meditationem nc stram debemus dirigere , v eantur Philc sophis Methodus . Est autem methodus dupliciter et altera nablica , altera Synthetica . Analytica est , quae , posita propositione , cujus veritatem conamur explorare, eam in partes dividit usque donec ad principia, ex quibus componitur , perVenit. Synthetica est , quae ex principiis certis novas conclusiones perspicue & naturali nexu deducit: quae dicitur methodus naturae , & quam praeter ceteras servant Geometrae: de qua postea disputabimus . E. g. Disputaturus de Homine, primum considero , in eo esse corpus , & animum . Deinde corporis, & animi proprietates singulatim examino . Tum proprietates utriusque partis dum conjunguntur: donec singula disputando percenseam, & intelligam , ex quibus partibus & principiis commponatur . En Anal s . His dulgenter explicatis, ex iisdem principiis ducendae iunt conclusiones et ex his rursum ali conclusiones, ex quibus disciplinae corpus componitur . Eta
dimenta omnia , quae nos deterrent, semoveamus . Itaqu hoc primum servandum est , ut praejudicia omnia , tum ea, quae vocant auctoritatis, tum ea, quae vocant praeeipitantix, studiose caveamus . Quamobrem sic animum comparare debemus , quasi nulli umquam homines de his rebus nobisecum fuerint locuti: non parentes, non domestici, non prae ceptores , non amici , non populares ; verbo nulli, quorum auctoritas in hanc partem potius , quam in aliam , nos
Quod si anticipationibus & praejudieatis sententiis
vacui omnino non sumus, & an ita simus. nee ne, non habemus exploratum; dubitare etiam debemus non quidem docriterio Veritatis , quod erat Scepti eorum delirium; sed de nexu propositionum et & curiose perscrutari, an aliae ex aliis
313쪽
perspicue fluant , an non . Sic facile percipiemus , gravissimos homines aliquando pueriliter lapsos esse: indoctos vero quaedam non contemnenda , nee inepta dixisse . At que in hoc examine non praecipitanter , quod facile in erro rem inducit; sed meditate & lento pede procedendum est . II. Quoniam vero notiones verae & perspicuae homini quamvis libero praejudiciis non occurrunt sponte, sed labore & indagatione adquiruntur; ut id facilius consequamur,
intendamus aciem mentis, quam adtentionem nominamus . Adtentio autem excitatur, cum animo pacato rem contem
piamur . Cum vitamus res, quae sensius nostros vehementer pultant : ut sunt strepitus , & hominum eonfabulationes eatque hora matutina meditamur. Cum adsidue rem ea misdem tractamus . Cum litteris meditationes nostras con-sgnamus: quo commodius & quasi ictu oculi earum nexum internoscere valeamus . Haec tamen , ut verum satear , magis adtentionem
conservant, quam excitant . Quod si homo non sentiat , se ad meditandum esse propensium , industria aliqua & arte intentionem animi excitet necesse est . Cum enim hominibus natura insit delectationis, & bonoris cupiditas, ad quas inpetu quodam naturae seruntur omnes; facile is adtentio nem excitabit si proposuerit sibi , veritatis investigationem fontem esse omnium honorum, &. honestarum delectationum: nullamque sine ea veram delectationem adquiri posse. III. Sequitur examen rerum . dc comparatio idearum et quae cum a sensibus ortum clueant, oportet usu & experien tia claras ac distinctas ideas adquirere: quo ex primis notio nibus , inter se collatis, novas ideas & notiones elicia
uuod si plures di accuratas habebimus observata Ories ssus id De modo experimenta capiendi egimus L. III. ρ. Io 3. memoria recolendi duo canones, quos ibi posuimus ,
314쪽
LIBER QUI IN TU s. aggieu , quod idem est , constantem experientiam; Deilius multoe definitiones eas comparabimus , quae claram rei, dc adaequa tam offerant ideam : quod ipsum est veritatem in bono lumine collocare , seu , ut Philosophi vocant , accurate dein ' monstrare . Iam vero si rem diligenter dividimus , dc singulas partes iterum definimus , siJ multo plures sontes habebimus , ex quibus veritas vel sine labore profluet. Nam ex definitionibus, addendo quamdam ideam, elicimus axiomata , dc postulata : ex his vero consectaria facili negotio sumuntur . Si plures definitiones conseruntur inter se , nascuntur ibeoremata , & problema a , uti paullo ante posuimus. Sed haec facilius multo exemplis, quam praeceptionum copia , inlustrantur . Quapropter unum ex Cl-πolsi doctrina subjiciemus. E. g. Fingamus velle me aliquid meditando explicara de signis veri Amici et hoc modo meditationem debeo instituere . r. Comparo inter se casus omnes , in quibus aliquis dicatur amicus alterius: & hinc notionem abs ractam sed claram sermo Amici hoc modo et Amicus es ille , qui nos amat. En definitio. a. In hac vero definitione duo praecipudimenti occurrunt, amor , dc amare alterum T quae duo sunt- definienda . Cum autem primum in iecundo contineatur . istud tantu n definio hoc modo : Amare alteram es , ex alterius felicitate ea ere voluptatem .
3. His constitutis , ex praedictis definitionibus sponte dc
perspicue fluunt non nulla axiomata . I. Amicus alterum amat . a Quicumque alterum non amat , ille non est amicus.
3. Ouicumque alterum amare debet , debet , alteri amicus esse. 4. Ubi nullus est amor , ibi nulla est amicitia. s. Quamdiu du=at amor , tamdiu durat amicitia. s. suicumque efficit, ut alιer ipsum amet , ille alterum sibi reddit amicum. 7.
si J Modum rite dividendi, is definiendi babes supra ἀ-
315쪽
ag D A RE LOCI CAQui quid in altero excitat amorem, illud alterum nobis res dii amicum. 8. Quidquid impedit a norem a tollit amieleiam.
Iam ex definitione verbi amare , alia ducuntur axiomata . I . Quicumque alterum amat, alterius felicitate deIectatur . a. Ouicumque eX alterius felicitate capere debet voluptatem , debet ullum amare. 3. Qui quid jubet, ut ex alte rius felicitate voluptatem capiamus , illud jubet, ut alterum amemus . q. Quidquid excitat voluptatem ex alterius felicitate , illud excitat amorem . s. Quidquid impedit voluptatem ex alterius felicitate, illud impedit amorem. Haec omnia& vera sunt, & ex definitionibus positis fluunt manifeste . Iam sι conserimus hujusmodi axiomata inter se , elicitur hoc theorema : Amicus alterius felicitate delectatur :Quod deinonstratur tali modo . Quicumque alterum amat ,
ille felicitate alterius delectatur: s per Axiom. I. J Sed amἰ-eus alterum amat : s aliud Axiom. I. J Igitur , amicus rite rius felicitate deIectatur. tri hoc vero theoremate perspicue & proxime nascuntur haec consectaria . I. Amicus non adficitur taedio, sipersona amata fuerit felix . a. Amicus taedio afficitur , si perso sona amata fuerit infelix . 3. Qui taedio adficitur ob alterius felicitatem, non es amicus , sed invidus . 4. Qui taedio ad eitur ob aIterius infelicitatem , illius malum commiseratur . Haee sunt clarissima , & sine ulla dubitatione recipiet .da . Et hic iterum consideranti atque hujusmodi consectaria expendenti, alia se offerunt theoremata hoc modo. I.
Amicus non es invidus . Quod sic demonstratur. Quicumque adficitur taedio ob felicitatem alter ius, es invidus : s s. prae ced. Ax. 3. J Sed amicus non adficitur taedio ob felicitatem personae amarae et D s. praeced. Ax. I. J Ergo , amicus non est
invidus . Theorema II. Amicus commiseratione tangitur ergo personam amatam . Demonstratus et Oui taedio adficitur ob
infelicitatem alterius, ille commiserat one tangitur erga alium et
316쪽
LIBER QUI IN TU s.' ag ynlium : s. praeced. Ax. q. J Amicus taedio addicitur ob infelicitatem personae amatae: ΓII praeced.Λx. 2. J Ergo,amicus
commiseratione tangitur erga personam amatam .
Ex his vero aliae propositiones desuini possunt. e g. I. Oui invidiae obnoxius es, non est aptus ad amicitiam . a. sui nescit mise=ari alterius vicem , alterumte ex infelicitate sua non vult, dum potest , erisere , non es amicus . Monet hic, post molfium , Baumeisterus , posse nos , si hanc viam diligenter insistimus, pulcerrimas notiones , de quibus nunquam suspicati fuissemus , elicere : si definiverimus , quid sit delectari, felicitate alterius: quid, voluptas, cetera : ex quibus nova Axiomata : ex his rursum Theoremata , & Consectaria nullo labore colliguntur . Modo studiose curemus, ut propositiones, quae sequuntur , cum Praecedentibus legitime connectantur . Quod si in singulis disciplinis seeerimus, modo eae tam strictae methodo accom inodari possint, sIJ longo post nos intervallo reliquos , qui contrariam viam sequuntur , relinquemus . Et de veritate certa hucusque. Iam vero probabiles veritates vel p sicae , vel histori- eae , vel morales , investigantur hoc modo. I. Phaenomena rei omnia pervestigabis quam poteris accuratissime , & inter se comparabis . a. Deinde hypothesin aliquam finges, quae omnia per quam commode explicet. Quae, dum melior non occurrit, certa debet existimari. Id ut facias, recolito
siJ me in omni diseiplina Deum habere, persuadere nobis conantur viri quidam docti . Sed exploratum es Philosophis, qui sine praejudicio judicant, frictae bule methodo in quibusdam disciplinis, iis praesertim, quin probabilitate continentur , locum non dari. Itaque euremus oportet, ut hujusmodi methodum, quantum per disciplinam liceat,adbibeamus: etiamsi non semper demonstrationes fricta ratione Geome
trica contexamus. Disit iros by Cooste
317쪽
a8s DL R E LOGICA quae de Probabilitate disputavimus : IJ di ex tradita do-ictrina , qua ratione cetera investigare debeas , cognosces . 'COROLLARI Ulli I. Hinc Analytica , ct Synthetica methodus in disciplinis tum theorericis, tum practicis, uti vocant, habet locum: di utraque viri oculati utuntur aliquando COROLLARI UΜ II.
Hinc una tantum est bonae methodi regula: semper ab is , quae nobis sunt notiora , ad minus nota esse progredien
Speciales enim veritatem indagandi regulae uniuscujusque arbitrio & intelligentiae relinquuntur. Nec enim omnes eadem facilitate res intelligunt: nec eadem disputandi ratio ad omnium palatum potest aecommodari . SCHOLIDN.
Erit fortasse , qui nobis actionem inteutet, de .iolatis optimae Luteae regulis G propterea quod Ieges metbodi analyticae ,seu metbodi inveniendi , singulas fuse persecuti non fumus, nee disinctis titulis explicavimus: quod , Auctor Arris Cogitandi , is Soria , aliique fecerunt. Sed notare demnent, s mente reputaverint, nos praecepta Logices ea methodo connexulis , ut in singulis ejus partibus non generales mo do , quae a tironibus re quaque proposita bae , illuc trabuntur,sed peculiares ,-ad Oerum inveniendum quam maxime accommodatas , regulas traderemus . uuare qui ex barum
Iegum praescripto disputarit , id habeat pro certo , se multost . fac frJ L. IIII. p. I. c. a. iv seqq.
318쪽
LIBER QUI INTUS. 287 facilius veritatem , quam ex vulgatis regulis, esse inuem
CAPUT I I. De Lectione rite insituenda disputatur . SI omnia nos possemus domesticis praesidiis experiri, quae
necessaria sunt, ad veritatem in omni materia pro posita explorandam; ea, quae diximus, satis esse viderentur , ut in perquirenda veritate tuto procederemus . Cum vero pauca labore nostro invenire valeamus, & scienditia nostra aliorum auctoritate plerumque contineatur Ioportet eorum scripta , qui singula perscrutarunt, eXpen
damus et quibus ducibus ad propositum nobis finem veritatis facili negotio perveniamus. Libri autem omnes , qui humano generi, quique do Ris hominibus non nihil adserunt utilitatis, vel bisorici sunt, qui re gestas narrant; vel dogmatici, qui caput aliquod doctrinae continent. Utrique eo modo sunt legendi ut illud ipsum , quod auctor voluit, persecte intelligamus . Ergo haec prima & praecipua regula debet servari: Ut tales notiones verbis adjungamus, quales auctor iit adjunxit . Qui aliter faciunt , ii quidem non librum legunt, sed somnia sua pro conditoris cogitatis auditoribus obtrudunt. I. Si liber est Hisoricus , eumque cum fructu legere Cu Pimus , quaedam sunt animadvertenda , & studiose per
Pendenda . I. An Uerum narret: quod ex iis , quae diximus
de probabilitate Historica , judicandum est . si J a. Au via ac ratione scribat: id est, an dilucide narret, idque secundum ordinem temporum , cetera . 3. An ad finem , quem
319쪽
a 83 DE RE LOGICA FInIs porro scriptorum vel ex inscriptione , vel ex praefatione, qualis sit, mani Him fit. Si auctor praefando eκ- vlicavit operis consilium, facile dignoscitur, an promissum inpleverit. Sin autem , ex ce eris adjunctis , & ex more scriptorum omnium judicandum est . In historia Naturae proponunt sibi eruditi, phaenomena omnia conglobare ; & uniuscujusque phaenomeni accuratam historiam exponere et quo facilius certa: cognitiones educi queant, quae scientiam naturae poliant & amplificent .
I Litteraria bisoria conscribenda finis est , initia &vicissitudines scientiarum , & litteratorum vitam , & labo-xes percensere : quoque modo ad tantam praestantiam eruditionis pervenerunt,& tam pulcras notitias inquisiverunt, palam facere : quo eorum vestigia persequamur , & aliquid emittamus dignum politis auribus . In Ecclesiastica est propositum , Ecclesiae sata a primis vel Mundi, vel Christi temporibus narrare: & quibus adjumentis ex talibus initiis ad tantam amplitudinem Pervenerit et quae doctrina perpetuo viguerit 3 quamque . ineptas sententias Heterodoxi homines excogitarint , singulatim demonstrare e ut eam eruditionem adquiramus , cujus ope Ecclesiam , quantum in nobis est , sapienter administremus ιIn historia Citili finis est , reipublieae detrimenta , &C.nversiones exponere: atque ex quibus principiis vel felix, vel infelix rerum status deducendus sit, accuratissime narra Te et idque hoc consilio, ut prudentiam Politicae artis, quae in administrandis regnis occupatur , comparemus. Quare
Regum vita , & foedera , & matrimonia , & quidquid vel auxit, vel minuit Regum potentiam, narranda sunt . Pro secto qui hujusmodi praecepta servat, merito suo Historicus
IL Venio ad scripta Dogmattea. Haee vel dogmata histo
320쪽
confirmant. Utrosque autem cum operae pretio legemus, I.
Si ante oculos habeamus, quid sibi libri conditor in eo scripto proposuit explicandum . a. Si librum dividamus in partes , singulasque pro merito perpendamus. 3. Si definitiones nominum, si quas ipse dedit, memoria teneamus . q. Si ad principia, quibus systema innititur, conclusiones omnes
Haec omnia utilia & necessaria sunt: ultimum autem Praeter cetera est necessarium . De quo tametsi non uno tantum loco fecerimus mentionem ἰ tamen quia nullum vitium
apud tirones, & semidoctos frequentius, admonendi videntur Lepe . Prosecto si propositiones singulatim interpretamur , decipiemur plerumque: & ex hypotne si ab adversario repudiata futiles & infirmas conclusiones cogemus. Quis enim non miretur Balbum apud Ciceronem O II disputantem , esse Deum. mundumque ab illo administrari, re consulere eum rebus humanis. uui; dum audit eum indem de stellarum motibus , de animantium quamplurium natura , deque fabrica partium humani corporis, graviterdi copiose contra Academicos disserentem , non putet Arnobium se , aut Lactantium , aut Augustinum audire t Per
pende istam propositicnem Balbi: saJ Quid enim potest esse
ram apertum tamque perspicuum , cum caelum suspeximus , caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen prae-sant Usimae mentis , quo hae regantur Quis non hie Dei numen , quod colimus , significari dicat Τ Quod si ad Stoicorum systema , ex quorum disciplina loquitur Balbus , eam Tevocamus , inpia est . Non enim verus Deus , sed ignis subtilissimus per universum pertinens , & in sideribus praesertim habitans , significatur et non divina providentia , sed