Aloysii Antonii Verneii equitis Torquati archidiaconi Eborensis De re logica ad usum Lusitanorum adolescentium libri quinque

발행: 1751년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

3o DE RE LOCI CAsuperiorum nulli in hoe concedit. s. Aristotelieorum flagitia quaedam suinmo acumine detexit, & consutavit. Reprehenditur tamen in multis . I. Cartesianismum ultra quam par est propagare studet, dum ideas innatas inculcat: nee ab praejudicatis opinionibus temperat aliquando. a. Multus est in ideis, S propositionibus, & syllogismis explicandis et reique eas, quae nulli usui sunt, exponit copiose . 3. Criticam artem justo volumine non explicavit. Alter Cartesii diicipulus Nicolaus Malebranchius, Gallus, labente eodem sieculo opus Uulgavit hoc titulo e De laeeberebe de la Verite: id est, de Inquirenda Veritate: q. codicibus in II. Latine postea edita est . Primis quinque libris caussas errorum luculenter demonstrat. Sexto vero

methodum Syntheticam , & Analyticam pertequitur . Sane Malebranobius summo acumine plura , ct recondita explicat : & cum Logicae , tum arti Criticae lucem plurimam adspergit: tum etiam nitide & perspicue cogitata sua exponit :hoc erat hominis ingenium & institutum. Reprehenditur in nonnullis , & merito quidem . I. Sensuum certitudinem negans Scepticismo patrocinatur. ac Arguitur de crimine Enthusias mi, propterea quia nos in Deo mnia videre ait . In quo quid ipse sibi velit,nullus intelligit . Videtur etiam quibusdam , libertatem tollere , cum caussas occasionales inducit,& motiones omnes animi,& corporis Deo tribuit. Veruntamen plurima commodiorem

sensum habere posse, viri alii doctissimi existimarunt. DIJ4. Potius in vitandis erroribus , quam in inquirenda veritate,cogitationes suas defix it. I. Etiam in eo requirunt,per sectum artis Criticae corpuS .

62쪽

De utilioris Logicae instauratione . HAEC erant tantum rudimenta emendationis Logicae . At postea quam Eclemca physiologia vergente XUII. saeculo obtinuit, non defuere etiam , qui Logicam libero judicio tractarent, & ab omni liberarent servitute : quod hoc saeculo invaluit praesertim . Horum princeps est Ioannes Lochius Anglus . Quatuor ille libros de hoc argumento Anglice edidit anno CIPI CXC . quos Petrus Coste in Gallicum sermonem vertit, hoc titulo et Hyai de l'Entendement Humain: quasi dicas, Tentamen de Mente Humana: Burridgius vero Latine convertit . Primo libro docet, ideas omnes vel per sensus haberi, vel meditatione ex iis, quae per sensus ingrediuntur, deduci. a. ostendit minutatim,quomodo quaelibet idea adquiratur . l. De vocibus , earumque proprietatibus disputat, ubi Criticen exponit diligenter . q. De humana cognitione gene ratim, dc particulatim : de veritate, ratione, fide, di his similibus fuse pertractat. Hic auisor non nisi ab experientia,& meditatione philosophari oportere constituit: quibus ducibus non poenitendos progressus in Philosophica vestigatione secit. Diligenter

siquidem odoratur Vires humanae mentis. Summo acumine rerum caussas rimatur. Via ac ratione cogitata sua declara ac perspicue, quod docet,exponit. Tum demum iuge

nue , uti decet Philosophum , quae ignorat, prae se fert : decipit neminem . Quod quantum laudis habeat in homine , qui de re Logica , ct Physica disputat, dicant ii , qui litice studiis vitam agunt, &, ne indocti Uideantur , rixantur perpetuo . Primus certe, ut mihi videtur quidem , Joannes Iockius docuit Logicos , non erubescere confiteri se multa

nescire: Duili od by Cooste

63쪽

3a DE RE LOC ICA nescire: eisque persuasit, esse quamdam doctam ignorantIam, sapientiusque esse, quaedam nescire , quam scire . Verum, quae est humanae mentis condicio, ipse, qui reliquis viam recte judicandi sternit. reprehenditur in nonnullis. I. Sunt qui hominem accusent,quod magna Uerborum comprehensione res nullius pretii explicet,nec semel easdem res dicat. Verum haec excusatione non carent. Nam cum Lockius novam philosophandi rationem introduceret, idque eorum gratia , qui praejudiciis Cartesianorum, & Gamendianorum erant imbuti, alia disputandi via uti non debuit. Eo magis,quod familiari sermone disputabat,eoque ordine scribebat, quo novas observationes excogitabat: a quo ista seribendi ratio ableganda non est . a. Reprehenditur in eo , quod quaedam , quae exiguum usum in veritate inquirenda habent, addiderit. 3. Quod exemplis , quae necessaria erant , interdum non inlustrarit. q. Etiam ei vitio dant, quod animi iacultates male separaverit. I. Quod hominis libertatem non recte explicarit . 6. Quod hominem cum bellua miscuerit. Quae si vera sunt, ut sunt, merito suo in proscriptorum librorum numero ponendus est,& non nisi cum venia memorandus . IJ

Ex Lochesiana disciplina Ioannes ciereius summus Philosophus exstitit e tametsi ex Arte Cogitandi, & Malebranchio etiam profecerit. Primus hie judicandi praecepta justo volumine comprehendit, quam Artem Criticam inseripsit . Praeterea edidit Logicam e ubi primo de ideis , post de judicio, & propositione, deinde de methodo, postremo de argumentatione disserit. Laudatur primum, quod rem & Logicam,& Criticam tam acri judicio, tam accurate, perspicue, & polite explica

f IJ Sapientius ceteris quaedam notavit in Lochio Cbrist. Nomasias , Caut. C. X. p. rso. Vide etiam Walabium I. c.

64쪽

LIBER PRIMUS. 33rit, ut nemo magis. Reprehenditur in hoc. I. Quod in explicandis ideis,& propositionibus ea ex Scholasticis desumit, ct adiniscet tractationi, quae necessaria non sunt . a. Uete rem & reconditam eruditionem adsectat ea ex veteribus sumens exempla, quae tirones non intelligunt. 3. Tam in Logica , quam in Critica ea quaerit ovempla, quibus Romanam ecclesiam vellicare, & velit nolit ad invidiam adducere possit. Quod ipsum & ineptum est ; dc virum domi mae moderatum non decet; & perniciosum est tironibus, qui latentis veneni vim nec noscere possunt, nec vitare. q. Sunt qui in eo reprehendant, quod Criticam, & Logicam duplici volumine explicarit : quod tamen alii viri docti laudarunt.

Quae si demas , non temere aliquem ex recentioribus cum Clereio conseras .

Eumdem paene institutum tenuit Mariolte Gallus, vir doctissimus, & scriptis suis Physicis orbi litterario bene notus. Logicam hic Gallice edidit h. t. Essai de Logique . h. e. Tentamen Logicum. Hanc in duas partes divisit. In prima parte propositiones quaedam continentur vel evidentes, vel certae,quae vel regulas praeserunt recte ratiocinandi, vel sunt vel uti bases, in quibus Physica, & Moralis disciplina fundatur . In altera parte via sternitur, cujus ope ex praedictis propositionibus aliae deducantur, quibus scientiae augeantur& inlustrentur . Ac primum de modo res clare disputandi explicat. Deinde exponit, quo pacto principia inveniantur, quibus propositiones dubiae confirmentur. Deinde de modo argumentationes compingendi. Postremo loco de sophismatis, & errorum caustis pertractat. Quaedam in homine laudantur. I. Studium Eclecti eam logicam poliendi. a. Quod clare, & breviter sensa sua exponat . 3. Quod Geometrica methodo ea contexat . q. Quod Logicam non nuda contemplatione definiat , sed adulum convertat, ac utilitatem disciplinarum. s. Quod exemplis nimis multis res, quas adducit, inlustret.

65쪽

DE RE LOGICA Reprehenditur tamen multis de caussis. I. Logicam suam ad Physicam inlustrandam tantum consormat. 2. De veritate Probabili,& arte Critica non disputat. 3. Veritatem certam quo modo in omnibus persequamur , non eXplicat. q. Modum veritatem cum aliis communicandi non tangit .

s. Saepissime exemplis e sublimiori & intricatiori Mathesi duriis res obscurat potius , quam inlustrate interdum admiscet problemata quaedam Physica explicatu difficilia , idque

masno tironum incommodo. 6. Viam recte ratiocinationes compingendi consule pertractat. T. Errorum caussas eXPO-nens, eas, quae a sensibuS Oriuntur , enumerat tantum , ceteras ne tangit quidem . In iis autem exponendis adjungit non nulla , quae cum puriori Physica non cohaerent.

Quod in Anglia Lockius,& in Gallia Clereius. & Μariolte, id ipsum in Germania viri clarissimi hoc saeculo praestiterunt , ut confirmandae Eclecticae philosophiae , Loeicae praesertim, peram navarent. Ac primum tarisianus Thomasius vir doctissimus, qui anno CIPI DCC xxv I I I. Halae dc- natus est, fine superioris saeculi ed ta Introductione ad T bio Iosopbiam Aulicam , Logicam a naevis & erroribus , quibus eam Scholastici, vel Cartesiani insuscaverant, liberavit: at que a servitute , quam servi verat, in libertatem vindicavit. Quod illi feliciter successit. Itaque multa egregia eX hibet : nisi quod in hiltoria Philosophica interdum caespitat. Deinde vulgavit Introductionem in Philosophiam v-tionalem , ex veteribus , & recentioribus collectam e in qua planam se, sine syllogistica,cogitandi,& ratiocinandi prudentiam tradere profitetur e atque inter logicam Cartesianam , Peripateticam , ct Epicuream medium tenuisse prae se sert. Sane inlustris auctor , qui in omni varietate eruditionis ex cellebat, ea tradit, quae Logicae poliendae, & augendae opitulari possunt. Videtur tamen doctorum potius, quam tiro

num, gratia hujusmodi libros scripssse . Ad tamen libere philosophandi studium vehementer accendit.

66쪽

LIBER PRIMUs.

Thomasio jungo Andream Rudigerum Germanum . Hie initio praesentis saeculi edidit Pbilosopbiam Buthericam: ubi inultorum errata detexit, & consutavit . Deinde libellum de Sensu Fas: in quo artem Logicam nova methodo traclidit, & differentes ratiocinandi vias accurate sedistinxisse prae se seri . Negare non possumus, Rudigerum esse virum doctum, acutum . & qui multa utilia , ct nova in hoc libro exposuit, quae alibi difficulter quaesiveris. Tamen si quid judicare possumus, existima inus , eum tironibus parum prodesse: doctis esse utilem,qui certa ab incertis valeant separare. Nam illud novandi studium , & a trita via recedendi , quo Rudigerus agdibatur;quin obscuram disputationem iaciat, & hominem fundere ineptias cogat saepissime, seri non potest .

Quod i plum in Rudigero notamus . DIJ Idem judicium facio de Drbio,qui & Institutiones P bilosopbiae Rationalis Eclecticae , & alias Institutiones divulgavit Ienae CiPIDCC xx. 8. in quibus Logicam, & Μeta physicam luculenter pertractat. Idem de Vicolao Gundlingio , qui edidit Viam ad Veritatem Logicam , Elbicam , is Iuris Vat. Idem de Ioanne Francisio Buddeo, qui scripsit disrumentatis Philosopbiae Elementa , in quibus de invenienda ,

interpretanda , & tradenda veritate disputat accurate . Hi enim homines , tametsi ingenio , judicio , ac recondita doctrina Philosophiea pollerent ό & Philosophiam in Germania

mirandum in modum amplificarent; tamen cum sibi proposuissent nova systemata condere ; ea aliquando obtruserunt, quae nullius sunt usus , & Lectorem non tironem, sed in veterum lectione haud parum exercitatum, requirunt. Hos sequitur Cbristianus motris Germanus, magnum nomen . Scripsit Logicam Germanica lingua et quae in Gal-C a licum siJ Alia eruditorum judicia habes in Hist. Litter. nostrae

aetatis P. VI. art. 2.

67쪽

3 6 DE RE LOCI CAlicum, & Itali eum sermonem translata est:& quam plurimis in locis auctam & emendatam postea Latinam secit. Prosecto momus est vir incomparabilis , & ingeniosi auctor syst

malis. Quod vero ad Logicam adtinet, haec in eo laudantur. I. Nemo homo accuratiores vocabulorum definitiones tradidit. a. Nemo veritates acutius detexit. 3. Nemo clarius demonstravit, & methodo quae ad Mathematicam magis accedat . Reprehenditur tamen his nominibus. I. Artem inveniendi a Logica separavit: Criticam persectam non dedit. a. Ninutissimarum rerum demonstrationes inutiliter conglutinavit . 3. Exemplis depromtis e gravioribus disciplinis cogitata sua confirmat : quod tantum abest ut inlustret, ut res potius obscuret. q. Ex nimio Algebrae studio barbaras voces, & barbare conformatas introduxit. s. Eodem vitio laborat quo reliqui,qui Mathematicis studiis nimium sunt addicii, videlicet ea methodo , & eo sermone uti, qui ab usu familiari hominum alienus est: adeo ut ad id,quod cupit, scilicet ad imbuendos tirones, prorsus inutilis videatur . Logica vero vulgata lingua conscripta multo, mea quidem sententia imbuendis tironibus est accommodatior . Exstat Germanica , Gallica , Italica lingua . Postremo Ioannes Petrus de Croca nominandus est, qui Gallice Logicam conscripsit g. codicibus I a. quam deinde Latine edidit castigatam . Hic austor laudem habet, quod omnia , quae ad Logicam , & Criticam requiruntur , disputavit . Reprehenditur tamen I. Quod plurimis verbis res admodum claras explicat: saepius eadem repetit. 2. Quod multa inutilia adjungit, quae negotium obscurant. 3. Quod sua cogitata, quo eruditus videatur, adsectatis periodis ob scurate adeo etiam Latine scientibus est obscurus , nec Pa tienter legi potest . Quapropter provectioribus , non tiro

nibus , accommodatum esse eensemus .

Non numero hoc loco eos,qui sibi persuasere,praecepta

68쪽

OBER PRIMUs. 37 Logices ex principiis Mathematicis asse ducenda : & ad id conficiendum libros nonnullos ediderunt: quorum in numero sunt Tychirna enitis, Leibnimus, aliique . Satis enim exploratum est omnibus , qui libere judicarunt, hujusmodi homines, tametsi acumine,& eruditione recondita valerent, tum etiam meditatione essent subacti; nihilominus a praejudicatis opinionibus suis in hane sententiam fuisse inpulsos ratque ex nimio Mathesis amore existimasse , vel experientia ipsa refragante, non nisi ex Mathematicis principiis ad Philosophicas disciplinas, immo ad omnes vitae partes lucem derivari polse: nec nisi ea methodo posse hominem res,ut sunt, intelligere . Quibus ego possum alios opponere hisce litteris bene eruditos , qui e contrario sentiunt, & nimiam religionem horumce eXagitant.

Ae de Logica quidem ab initio usque ad praesens saeculum hucusque . Quo solo fit notum , quibus illa gradibus asumma humilitate ad apicem illum , in quo eain regnare de miramur, pervenerit. Nobis haec pauca adnotasse satis suerit . Plures minorum gentium Logicos nominare possemus :sed propositi memores finem facimus disputandi. id Postulamus autem ab iis , qui haec in manus sument, ut viris litteratissimis , quos praetereuntes nominavimus, vel brevi tatis causis omisimus , eruditionis , & ingenii laudem , vel nobis monentibus, adtribuant. Unum praetermittere non possumus , quin Adolescentes moneamus , nimirum plures eorum , quos laudavimus ,

scriptores , dc nonnihil ad jumenti Logicae disciplinae ad tulisse confirmavimus, ede Haereticos et nec nisi , si per leges licuerit, idque caute legendos esse . Nec tamen aegre nos eorum lectione caremus. Nam quidquid ipsi boni cogitarunt, id viri non nulli Catholici scriptis suis admiscuerunt.

IJ Legatur Stollius , malebius, Strat vius, alii, qui recentiores Logisos accurate percensent.

69쪽

38 DE RE LOCI CANos tamen unosquosque nominavimus primo, ut Logi eae historiam non mutilam exhiberemus : deinde, ut viris doctis, quibus tantum fuerit otii, ut lucubrationes nostras pervolvant . fidem nostram probaremus , ea auctoribus suis vindicantes , a quibus accepimus . Cum hare sormis aeneis vellem describere, quae aliquot ante annis conscripseram, sorte quadam legi artem Logicam

viri doctissimi Antonii Genuensis, in Neapolitana academia professoris Philosophiae; quam ipse haud ita pridem discipulorum commodo vulgavit. Doleo certe quod hominis Logicam antea non Uiderim : multo enim labore me levasset , quem quidem eXanclavi rebus quibusdam examinandis equippe qui legendis illius libris, duo, quae nobis exciderant, ad illius arbitrium emendavi maS . Ego vero dc amo Genuensem , propterea quia ob animi dotes dignus est qui ametur : & hoc nomine praesertim , quod iisdem fere opinionibus , eadem philosophandi via uterque utimur . Nam cum ego Genuensem ad loquendum de reeentioribus studiis aliquando provocarem, adeo consentientem semper habui, ut non duo Philosophi disputantes , sed eadem mens in duobus corporibus ratiocinans esse videremur . Unum illud intererat, quod ego libentissitne hominem audiebam, quippe qui judicandi acie, ac doctrina plurimum valebat. Ille vero auditorem adtentissimum me habebat , doctorem non item . Et quamvis aliquando me laudaret, id ego hominis amori, & humanitati, non merito meo

acceptum reserebam .

Caussam vero consensus in philosophando , si quaeritis a me , Adolescentes humanissimi, non dicam e nisi illud est , quod eosdem paene libros legimus, idque libero judicio: nec

ut omnia , quae in iis continentur , si Catholica decreta separes, vera esse judicemus, necessitate ulla cogimur . Quod ni ab eodem fonte biberemus ambo , ac eodem animo esse muscomparati, qui fieri pol set, ut tanto consensu disputaremus p

70쪽

LIBER. PRIΜUs. Ismus 8 Sed de his alias e redeo ad Logicam . Quamvis Genuensis novas sententias, quae illius est modestia, & amor ve ritatis, auditoribus suis obtrudere noluerit; tam acri judicio sua legit, eoque ordine, quae cogitavit, disposuit 3 ut in eo rum numero, qui de arte Logica praeclare sunt meriti, rOriendus sit.

SEARCH

MENU NAVIGATION