장음표시 사용
121쪽
ditas , mobilitas &e. Duos hos canones Newtono debemus in principiis mathematicis. 2IO. Persaepe tamen contingit, ut argumentum ab Analogia dedi ustuin verisimile tantum sit; cum nempe datis necessariis non innititur . Ita ex analogia Telluris conficiunt Aitronomi in Luna esse habitatores; probabiliter id quidem : nam quamvis data aequalia supponantur, quae tamen aequalia non sunt ex g. 3. non sunt tamen necelsaria. Eadem probabilitate conficitur , fixa sidera esse centra aliorum Planetariorum , quem ad inodum Sol 1iostri planetarii centrum est; necnon tellurem circa solem rotari , quemadmodum reliqui planetae circa eundem solem revolvuntur . ui 1. Quod si demum nec data sint aequalia , neque necessaria; argumentum ab Analogia nullius e fit ponderis. Idem remedium e. g. in eodem morbi generi uni individuo est salubre , alteri perniciale : nam in diversis hominibus diversa est phy-sca corporis constitutio ; nimirum data non sunt aequalia . Pariter in eventis fortuitis, utut data aequalia sint , quia tamen necessaria non sunt , argumentum ab Analogia ludicrum omnino est. Hinc ab eo quod in casu aliquo fortuito evenit, colligere non licet, in alio casu per simili idem quoque eventurum: siquidem data necessaria non sunt. uita Alius probabilitatis usus est in arte hermeneutica , quae in legitima auctorum interpretatione eonsistit ; maximique interest Philosophi mste auctores interpretari , ut veluti eorum oculis vi deat , quae suis ipse oculis videre nequit . I. Itaque antequam ad alicujus auctoris leAionem accedamus , comperta nobis esse debet lingua , qua liber fuit exaratus : quaecunque enim elaboratissimae versiones illius mentem perfecte aperire nequeunt . Nam linguae sibi adamussim non respondent; deinde quaevis lingua proprios habet idiotiGanos , ac Peculiares emphases , quae in aliam lin-
122쪽
guam verti haud possunt praeterea auctoris sententia laepissime cum verborum 1iruetura connectitur, quae vcisone perire 1 olet . ΙΙ. Curandum est, ut auctoris scriptionem , aetatem , Patriam , mores, vitae genus , religionemque in explorato habeamus : sui enim simillima quisque loquitur , ae fcribit . Ill. Auctoi is verba sensu usitato , ac trito accipienda sunt nisi absurdum , aut nullum sensum reddant , vel eam exprimant sententiam , quae ejus auctoris instituto adversatur. IV. Verba sedulo expendere oportet, es antecedentia cum consequentibus conferre . V. consulenda sunt loca parallela , atque Obscura ex clarioribus hunt intelligenda. VI. Integrum auctoris syilema, ac princi pia perspecta iunt ha enda , ut de illius notion hus recte judicemus . inoires enim veluti nos rarum opinionum oblivisci , s quaerere , quid ver
res illi masti i Ieserint , non quod sentire debui
se nobis incientur, tir Iaperent, apposte ait Ioannes Clericus arr. cris. Part. 2. fef. a. caF. 2. UΙΙ. Acute perspiciendum , num ex animi sui sententia , an ex aliorum sententia auctor sit loquutus . VIII. Proprius ac primarius verborum Iensus a sensu in
taphorico probe est sejungendus: id vero facili fiet negotio , consideratis,aueioris contextu , stilo , aliisque circumstantiis ; veluti s prolixa oratione eandem rem inculcat ; si propositam rem probare conatur; si familiari , aut historieo dicendi gen re utatur : in his cas bus metaphorice loqui non est censendas . IX. Auctoris finis sedulo est inve- figanhus , & ex fine, quem sbi praestituit , ver-ha sunt intelligenda . Haec regula praecipue tene-da est in interpretandis Legislatorum statutis, atque in vetustiorum Ecclesiae Patrum lectione instituenda . Nempe pervetusti illi Ecclesiae doet xes cum ad populum Verba facerent , quaedam obscure explicabant , ne ad profanas Ethnicorum aures pervenirent X. Legendi sunt aue ores via , & ra-
123쪽
le ratione . Is autem legit via , & ratione , qui primum eos legit libros , qui facem aliis praeferunt ; qui librum sine interjeetis moris legit ; qui tantum legit, quantum memoria ferre potest , ac lecta ruminat ; qui exemplaribus antiquioribus, atque emendatioribus utitur ; qui adnotationes , &commentarios doctorum virorum consulit , eorum Praesertim , qui auctoris fuerunt discipuli , amici , vel coaevi . Quod si quando , his omnibus adhibi- . tis cautionibus , auctoris alicujus locus manet a hue obscurus , tunc probabiliorem sensum eligat
a13. Utimur etiam Probabilitate in arte critica , cujus ope genuina Scriptorum opera a su , postitiis , incorruptii a corruptis, rerum gestatum veram narrationem a fabulis secernimus . De hac arte egregie prae ceteris , fusoque calamo pertractavit clericus in aureo opere , quod sub titulo Criticae artis inscripsi: 'nos levi dumtaxat manu delineabimus , & quae sunt potiora ex eo opere
. aIq. Genuinum dicitur opus , quod revera es ejus auctoris, cujus nomen praeseserti supposititium contra , quod non est ejus auctoris , cuJus nomen gestat. Integrum dicitur opus , quod taIe est quale ab auctore suo prodiit i corruptum contra , quod alienis additamentis , vel mutilationibus 1 cistet . Mutilatum dicitur opus , quod mutilationibus est eorruptum ;. interpolatum vero , si additamentis est corruptum . in rerum testarum vera nar ratione a fabulis secernenda diximus O. , re liqua hic prosequemur . . 2Ι5. Multa vetustorum scriptorum opera fuisse
supposta , non est , cur dubitemus . Postquam enim Alexandriae , & Pergami Reges praemium iis proposuerunt, qui antiqua alicujus hominis icripta afferrent, coepit circa librorum inscriptiones fraus iteri a multis , ut propositam a Regibus mercedem
124쪽
reportarent. Discimus etiam ex historia lit alia innumera , quae afferri possent , hic omittam JHaereticos plura conii ita opera sub ali cujus cele-herrimi Ecclesiastici Auctoris, imo & Apostolorum ipsorum nomine inscripsisse , ut error ibus suis auctoritatem conciliarent. Constat etiam multos libros fuisse depravatos : hujus depravationis eausaa praecipuas quatuor enumerat Clericus Criticae Artis parte s. I. Librarios scilicet , Criticos , Impostores, & vetustatem. Ergo cum eodem Clerico videamus , quomodo genuini libri a spuriis& supposititiis, integri a corruptis disce ni queant . ut 6. Ι. Genuinum esse aliquod opus tenemus ex eo quod eidem auctori , cujus gestat nomen , semper fuerit attributum ab omnibus coaevis, aut supparibus , nemine refragante. Hoc argumento demonstrat B. Augustinus contra Faustum Manichaeum , libros Moysis genuinos esse : hoc eodem argumento omnium sacrorum librorum genuinitatem ostendit Daniel Huetius in demonsratione Evameeliea. Contra supposititii libri indicium est , si
in vetustis codicibus , aut ab auctoribus syncronix alii tributus sit auctori : interpolati vero libri argumentum est , si in veteribus codicibus aliquid dest , quod reperitur in novis : mutilati tandem , s aliquid in vetustis codicibus si , quod
deest in novis . a. Quae a veteribus ex libro quopiam olim prolata sunt, ea nunc si in libro eadem inscriptione insignito desiderantur; liber aut alius est, aut mutilus. Si omnia inveniantur sine mutatione , germanus est :inis aliae sint in contrariam partem suspicandi rationes . a. Scripta,
quorum nulla mentio in Veteribus catalogis, quaeque memorata non sunt ab ullo scriptore Pr
xime sequentium seculorum , ut plurimum heta sunt judicanda , aut suspecta habenda , nisi aliast ratio in contrarium. q. Quae diserte rejeeta sunt , aut in dubium vocata ab antiquioribus , ea
125쪽
vix propter recentiorum auctoritatem admitti queunt. 5. Liber, in quo dogmata Occurrunt iis contraria, quae scriptor , cujus nomen praefert , coni anter defendit , videtur ejus non esse : praesertim si dogmata sint magni momenti; minimum est interpolatus. Quinta haec regula caute adhibenda est :quandoque enim fieri potest, ut vir doctus, re accuratius examinata, in contrariam sententiam eat: aut etiam ut praeteritarum rerum a se dictarum non recordetur . 6. Liber , in quo memorantur res , aut personae recentiores scriptore , cujus nomen praesert, aut ejus non eli , aut ab alio est auctus . 7. Liber indoctus , di imperitiae plenus non potest ullo modo , aut saltem totus viro docto tribui : nec liber sabulis se tens viro non iii Wν , quem constat , Veri amantem stisse ; quamvis iain veteribus codicibus ς rum nomina praesert. 8.Liber , in quo vel dedita opera tractantur , vatanguntur controversiae natae post tempora soriptoris, cui tribuitur, aut in quo reperitur scriptori illo recentioris imitatio ; e us non est , cuius nin men praesert : minimum est interpolatus. 9. Si stilus diversus sit a certo aut seculi aut scriptoris silo , ejus non est , quamvis ejus nomen praei rat. Sin autem sit idem ac stilus alterius script
xis , Mjus liber censeri debet ; si modo nihil im-
Pediat. I Q. Vocabula sequioris aevi plane declarant , scriptorum esse recentiorem. In translatione vero si nihil occurrat , quod conveniat linguae , qua seripsisse constat auctorem, cui liber tribuitur; aut
non est translatio, aut est interpolata. Has decem regulas rationi adprime consentaneas ex laudato Clerici Opere exscripsimus: occurrunt aliae apud Criticost v xiis circumstantiis accomodatae, quas, prout seret occasio , apud eosdem invenire est ; interim expositi decem canones ubique di semper suum habent
126쪽
ut . NI Ihil fortasse utilius in Logica disputatur ,1 quam cum errorum nostrorum caussae patefiunt: cognita siquidem errorum caula, difficile non est ab ea declinare. Praeterea parum prodesset veritatis viam aperire , quod nos superioria hus capitibus fecimus ; nisi etiam latebrae omnes Pervelligarentur , quibus veluti captiosis labyrinthis implicamur , ut dum veritatem tenere censemus , ab eadem toto caelo aberremus . iuverit hic igitur errorum aditus perlustrare , variaque errandi pericula indicare , ut veritatem . ad quam laeti sumus , facilius assequi contingat. Nemo melius post hominum memoriam ea de re pertractavit , quam Nicolaus Μallebranchius in toto opere de inquirenda veritate , quod sex in libros distribuit, in quibus nedum varii hominum errores indica tur : sed & errorum caussae acu veluti tanguntur . 2I8. Errorum causae aliae in animo sunt, aliactin corpore , aliae extra nos : de sngulis seorsim agemus ; & ab errorum caussis in animo existe tibus auspicabimur. Ι. Mentis brevitas cum scie di libidine conjuno a . Mentis quidem brevitas sola per se ignorantiae, non vero errorum causa esse
potest: libidini vero sciendi juneta latit, ut obscuris , & confusis ideis acquiescamus : ut quae n lirum captum superant inquiramus: ut sine ordine discamus , & ad plura attentionem dirigamus : uviis operam impendamus , quae statui nostro nec necessaria sunt , nec satis utilia . Qui igitur haeet effugere volet , ideis claris distinetisque intelle-etum imbuat ; ea quae omnem nostrum captum
127쪽
superant, ne pei scrutetur; quae non omnem capiunti ed nolirum tantum superant, ne perquirat, Prius qua in Opportunis 1 tudiis necessariain capacitatem sibi comparaverit; Via ac ratione liudeat quae ce- uteris facem Praebent, praemittantur , libri Pauci, sed optimi seli alitur ; curiosa necessariis , alque
utilibus posxponantur ; ad plura attentio non div. da cur nec pei sanctorie de rebus dissicillimis judiciuna feratur : in studiis vero eligendis, nihil invita Minerva suscipiatur . 2I9. II. Praejudicia , seu praejudicatae opini
nes, nempe anticipata iudicia , quae Baconas Uerulamius in novo Orn bino pulchre icti vocat , quasi Vasas dixeris imagines , quae tamen veri Deciem prae serunt. Eorum: idolorum quatuor
6mma genera constituit , nimirum idola Tribυε , idola Fori , ι Iola. Θ eas , iuola Thea ri. IdolRI ribus appellat praejudicia , quae universae lMδ' manae naturae in se spectatae communia sunt . Uxijusmodi est praejudicium , quo totum hominum genus sibi persuadet , organa sensoria plura esse non Posse , quam quinque illa, quibus ornamur . Quid , si coecus a nativitatae crederet , sensus Plurea, quam quatuor, esse non posset idola Fori Nominat praejudicia , quae ex vulgi opinionibus dimanant , quaeque ex communi loquendi usu mentem pervadunt. Tale est praejudicium, sentales qualitates ita externis inesse objectis , ut nos sentimus . His adde , quae vulgo proseruntur de
me stris, larvis, lemuribus, de strigibus, de tam iis
oe maleficiorum scientia , de circulatorum miraculis; quae Omnia non minus vera Religio, quam recta ratio
xespuit. Idola Specus vocitat, quae cujusque sunt Propria , quaeque ex ingenii , & temperamenti diversitate oriuntur. Inter idola specus recensenda sunt quoque praejudicia , quae gleuae quasi adhae-xent, quaequet alicujus gentis, aut civitatis, vel f
miliae sunt propria. Quod enim in gliqua regione γ
128쪽
aut familiai pro vero habetur , in alia lalsum ab surdumque censetur ; multaque praejudicia veluti Per traducem transeunt. Idola Theatri dicit pra judicia , quae ex philosophorum doetrinis habent
originem: nam mutiae eorum doetrina veluti mu/Dcfossictos scenicos, ut ipse loquitur . Sane mundus scenicus & ideatis , ac sere poetica est mundi genesis a Carte so tradita , somniati quidam vortices , nescio quae subtilis materia , aliaque imaginationis figmentλ , quibus naturalia phaen mena enucleare studet. Mundus fietilius est Peripateticorum antipathia, sympathia, antiperistasis .entelechia , Orma substantialis . Interim quilibet
Magister suos habet festatores , qui ejus dHetrinis
sane e , ac tenaciter haerent, ac veluti rectae rationis aphorismos venditare haud verentur. Aj
hat de suo Aristotele Averroes , suisse eum jum mam veritatem, ejus intellectum fuisse inem omnis intellectu/ , darem nobis a Divina provisntia , in sciremus quaecunque sciri possunt , nec in ejus vem his errorem aliavitis quantiraris inveniri , in Defracy. dissert. III. O praef. in Phys Aris. Horresco re ferens . Εffciunt autem praejudicia, ut cetera judicia plane similia cudamus , nec de ulla re ex sui merito judicemus . 22O. ΗΙ. Negligentia, ae laboris taedium; pra ceps judicium ; methodi defeetus. Consule ; quae diximus β. 73. 74. 73. a Id. Ad errores ex Pra .eipiti judicio eos refero , qui ex idearum confusione oriuntur , & quatuor praecipue modis in e
incidere solemus. I. Cum ideas relativas pro ab absolutis habemus ; a. abstraetas pro concretis ;s. distinctas pro claris I 4. connexas pro coinpin
ua I. Ad ideas relativas, & absolutas quod sp ehat, dupliciter errare possumus . Primo cum ah solutas censemus ideas , quae relativae sunt q. sa. Ideae quantitatum e. g. niuit . determinati
129쪽
nobis exhibent , earuntque vocabula ostia prorsus tignificant, nisi ad alias quantitatum ideas reserantur. Ita V. g. quid sibi vult, celeritatem corporis A esse 8 Nulla huic clieto suheth notio , nisi intelligatur, spatium ab eo desci iptuin octin messe ejus, quod
eodem tempore aliud corpus B peragravit. Quandoque etiam evenit , ut relativae quidem ideae judicentur ; at debitae relationes non constituantur . Ita magnum Dei opus dicere solemus planetarium systema ; inlaeta vero animalia parvi facimus rquati respeetu Dei magnum aliquid , aut Parvum esse possit . Secundo fallimur , tum relationum ideas aliquid reale extra mentem exhibere credidimus ; cum tamen nil aliud sint relationes , nisi comparationes inter ideas a mente nostra instit tae . Ita cum dicimus rein aliquam alteri esse s- milesn , profecto non est fimilitudo enseras extra nos existens, sed in comparatione duarum rerumsquae dicuntur similes, unice consistit. 222. De erroribus , in quos saepe nos deducunt
abstractae ideae , diximus sq. Distinctae ideae cum claris constandi solent ; hinc quia facile usu venit rei alicujus distinetam habere 'ideam , credi mus quoque illam clare , proinde adaequale etiam 37. ) a nobis cognosci : quod falsissimum esse constat , praesertim ubi de substantiis sernio est: g. 38. ) . Demum connexas , seu a clatas ideas non eise idem atquν compositas diximus M. IX. ;quare si quae associatae sunt, compositas esse cen semus, procul dubio fallimur. 4 u23. IV. Atadius , I inclinationes . Est autem inclinatio animi dispositio , qua libenter fertur ad ea , ad quae inclinare dicitur. Affeetus vero sunt Vehementes quidam ipsius animi motus , quibus impotenter aliquid adpetit , aut refugit. Inclina
tiones tem , & affectus emetunt r. ut animus necessariam attentionem non adhibeat : a. ut ferat
judicia , quae ipsis affectibus , & inclinationibus
130쪽
sint consenuia '. Itaque in veritate pervestigantii quisque debet animum suum perscrutari, atque animadvertere, num catio , dia asseetus & incutiati nes animum stellant ad sententiam aliquam elige dam. Praeterea danda est opera , ne effraenatis , & vehementioribus affectibiis animus occupetur prae- concepti vero cohibendi sunt, & moderandi. Deli de judicium suspendendum est, cum aninu affecto commoventur: quod si necessitas urgeat consilii ea plui di, tune in memoriam revocanda sunt ea, quaa
alias de rebus iisdem judicavimus , aut alias iudicaremus ab asseetibus vacui . Demum judicia ,
quae animus tulit affectibus agitatus , mente sere. Diore iterum ac tertio ad trutinam reUocari d hent . Hinc sapientes viri quae semel elucubrarunt , saepius relegere , atque expurgare consueverunt. Praecipuus autem affectuum fons, ex quo
ceteri omnes dimanant , est . ut scite notat M. Boteles , immodicus sui ipsius amor , quam mi
lautiam nominamus. Amanius vehementer nos ,
nostraque die a, facta, cogitata, quae mentem nostram coecutire faciunt in veritatis pervestigatione. Qui tanto animi morbo opportune mederi velit ,ribn nimium sibi fidat, & doctorum hominum j
dicium consulat. s224. Progrediamur ad errorum causias in corpore exilitentes . Principio sensus nostri saepissime nos fallunt, non quod ipsi fallantur, aut vere nos decipiant; sed quia occasonem praebeant, cur saepissime lalumur. judicando rem ita esse, qualem sensibus accepimus. Ab oculis auspicemur. I. Oculi veram rerum magnitudinem nos minime docent. Id namque praehant oculi in capite , quod praestaret vitrum ad lentis fiῖuram conformatum: lentes autem Vitreae prout maJores vel minores sunt, magis aut minus convexae , Objecta majora, vel minora repra sentant: oculi igitur nos iri, prout magis aut minus soni convexi, idem. Omnino praviant, ut fusus dic