Acta legationis Helveticæ ab anno 1723. ad 1729. Ab eminemtissimo ac reverendissimo domino Dominico tit. s. Bernardi ad Thermas presbytero Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis Passioneo ..

발행: 1738년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ios Ex CATE cur suo illud argumento est, quod, nisi opulentum aliquod ecclesiasticunt beneficium iis deseratur, nullam surri ordinis cogitationem habent ἱ hi vero sunt, quos ab Salvator noster mercenarios appellat, & quos. b) Ezechiel dicebat, semetipssis , dc non oves pascere; quorum turpitudo & improbitas non λlum Sace dotali ordini magnas tenebras offundit, ita ut jam nihil sere a fideli populo haberi possit contemptius& abjec ius ; verum etiam emcit, ut ipsi nihil amplius ex Sacerdotio coiisequantur , quam Iudas ex Apostolatus munere , quod illi se inpiternum exi- tium attulit. Illi autem ostio in Ecclesiam introire merito dicuntur, qui a DEo legitime vocati , Ecclesiastica munera ejus unius rei causa suscipiunt, ut DEI honori inserviant . NEQUE TAMEN

HOC ITA ACCIPIENDUM EST, QUASI EADEM LEX AEQUE OMNIBUS NON SIT I

POSITA . Homines enim ob eam rem conditi sunt, ut DEUM colant , quod praecipue fideles, qui baptismi gratiam consecuti sunt, ex toto corde ex tota anima & ex totis viribus praestare debent. Verum qui ordinis Sacramenta initiari volunt, hoc sibi proponant, opus est, ut non selum DEI gloriam in omnibus rebus quaerant , quod quidem cum omnibus, tum maxime fidelibus comis mune esse constat ; sed etiam, ut alicui certo Ecclesiae ministerio addicti , in stactitate & justitia illi

serviant. Nam, ut in exercitu omnes quidem milites imperatoris legibus parent , sed inter eos' tamen alius Centurio, alius Praefectus est, alii alia munera

122쪽

R o M A N o. Io obeunt ; ita, quamvis omnes fideles pletatem dc innocentiam . seerui omni studio debeant, quibus re-hus maxime DEUS colitur, eos tamen , qui Ordinis Sacramento siuit initiati, praecipua quaedam m uinnera & iunctiones in Ecclesia exequi oportet. Nam ct Sacra pro se ipsis,& pro omni populo faciunt :& divinae legis vim tradunt : ad 8 eamque promptodi alacri animo servandam fideles hortantur . & instituunt: &Christi Domini Sacramenta, quibus omnis gratia impertitur & augetur, administrant: di, ut uno verbo complectamur, a reliquo populo segregati , in omnium longe maximo di praestantissimo Ministerio se exercent M.

123쪽

EPISTOLA IL

AD EOSDEM

DE CARDINALIS

VINCENTII MARI E

EM IONE IN SP PM PONTIFICEM.

Opidi rus est tandem DEUS afflictionem

Ecclesiae Sponsae suae , & suscitavit sibi Sacerdotem fidelem, Eminentissimum Vincentium Mariam Ursinum Dominia canae Fam liae, Cardinalem, qui miro Electorum sensu, nee sine divini Numinis manifestatione et tus est Romae ad Petri Cathedram U. Kal. I nias, sibique nomen delegit Benedicti XIII. Epis copus antea vitae integritate clarissimus, & cum a liquis illis Patribus exemplo, doctrina, pietate , ac praecipue salachioris disciplinae studio comparandus; quique a prima juventute invitus Cardinatatum accepit , & in venerabili senectute invitus ac maeis rens fuit Pontifex renunciatus . Hoc cum universo Christiano orbi felicissimum , tum vobis praejucundum sore arbitror, qui sapientissimi Pomtificis studia , de quo vere dixit DEUS, quod iuxta cor suum & animam sitam faciet , in populos vobis concreditos , & Clerum praesertim , aemulabimini . Videtur sane Dominus Ecclesiae. suae

124쪽

optatissima illa tempora reduxisse , in quibus nihil tepidum , nihil inane ; sed charitate, Spiritu DEI ,

ct salictimonia fervere omnia deprehendebantur . Nostrum modo erit Sanctissimi Pastoris vestigia non sequi tantum , sed premere ; nec sessos ii, cursu sui istere , donec metam ab ipi nobis propositam attingamus . Vos autem interim, Fratres charissimi, de si haedinus hoc abunde praestitisse scio , etiam atque etiam rogo atque obsecro , ut alacriter drusciplinam urgeatis, in qua non parum proficient Clerici , si diu noctiique saluberrima illa monita re muvent animo , quae jussu meo primum edita , vobis postea mandantibus fuerunt in Dioecesibus istis summo cum Duchi, nec sine vestra, laude, recusa, ad que Apostolsum Legationis hujus Ministerium, quo mearum vinum im cillitate premor, ope, pietate, ac prudentia vestra iuvetis imposterum , vosque tandem in in mino opto bene valere Fratres Ch rissimi.

Datum Curiae Rethorum XIII. Kal. Iulias

MDCCXXIV.

125쪽

EPISTOLA I in

AD EOSDEM EPISCOPOS

AD CONFESSARIOS.

d Ah ςst , P. C., difficillimae villicationis

nostrae ratio, quam summo animarum Pastori, Christo Domino, reddituri si mus in die judicii, ut quaecumque scrupta sunt, ad nostram doctrinam scripta esse,&Om- bnes undique in nos divinae ultionis terrores perticulaque omnia impendere, videantur. Parum sertasse esset, innocentiam morum , fligam seculi , orari num instantiam , vitae conte raptum , charitatis amorem , ceterarumque virtutum consecutionem quibuscumque ordinis nostri Fratribus tot scripturae testimoniis demandatam fuisse ; nisi DEUS, qui non vult perdere quemquam , a nobis ecta- gitaret sanguinem illorum, qui culpa nostra, quod absit perituri essent . Hac enim lege munus sisc pimus, & Christo Duci sacramentum diximus , ut exemplo ejus, qui Iustus pro peccatoribus mortuus est ,' pro salute fratrum nostrorum poneremus ani mas nostras. Haec tam aperta Scripturarum oracula noti mundus rescindet , non saeculi mores infirm hunt, non hominum traditiones irrita facient; quippe Christus , cujus verba non transibunt , quique divino

126쪽

divino ore illa promulgavit, fuit heri & hodie; Nec

major est servus Domino suo, qui, confiisione contempta , sustinuit crucem , ut consummaret opus,

quod . dederat illi Pater . Quoties ergo mihi ante oculos obversatur onus Apostolici Ministerii , quod apud Vos , Helvetiamque Catholicam , a quinque iam annis gero, toties timore perculsus horreo ac reformido distrirum divini judicii censuram , ne reus negligentiae marguar ; quum non ignorem , i dicium durissimum lare iis , qui praesunt . Per-gnum siquidem negotium est , ita hoc munus prae stare , ut detrimenti nihil, plurimum autem utilit iis capiant Religio & Respublica , quarum salus

praecipue sita esse videtur in optima Cleri distiplina, quae in luce omnium posita, singulis ad beate mo- - Tateque vivendum praelucere , & veluti speculum quoddam, sinceram illam de non fucatam Christi nae pietatis imaginem exhibere debet . Nam quo . altius Sacerdotes dignitate reliquis praestant, eo in gis necesse habent aliis praecellere vitae sanctitate; cui tanta vis inest , ut hac vel parum neglecta, Prophetae non dubitaverint eosdem vocare in munsam omnium malorum . Ipsis quippe dictum est: Erit sicut populus, sic Sacerdos. Haec igitur mem ria repetens , omnia mihi tentanda esse arbitror, ut Uos, F. C., in regimine animarum , quas D minus curae vestrae concredidit , perpetuam aliquam atque constantem meae erga Vos voluntatis significationem habeatis. Quumque in tanto cinere sere

do nihil aut parum praesidii pro ingenii mei pa pertate Vobis, in hoc studio omnium maximo diu noctuque versatis, conserre possim, operae pretium . duxi

127쪽

. I Ix E p i s T. III. D a I u s r. duxi in medium afferre alienos labores , quibus vestrorum Sacerdotum labia nullo plane negotiostientiam Domini custodire , dc in aliorum utilitatem , ubi opus erit , illam valeant reserare. Decebat quidem , aureo illo opere nuper in lucem revocato , quo Cleri monita continentur , alteri manum admovere , quod ad convellenda ex populorum animis vitia maxime conducat : S MD steriorum DEI dispensatoribus tutam expeditamque sanandis eorum vulneribus viam aperiat , praebea que remedia, quibus infirmum consistident , aegrotum sinent , confractum alligent, abjectum red cant, & perditum requirant. Hoc praestabit opus illustre, quod nomini vestro inscriptum prodii e volo; cujus apud aequos rerum aestimatcres unica laus

erit sanctissimi illius viri , cum antiquis omnibus comparandi, Caroli Cardinalis Borromaei, maxima aucti,ritas . Quot ille Apostolicis laboribus in Cleri disciplina & moribus instaurandis desidaverit, re rum ab eo gestarum singularis historia , & incomparabilis Actorum Ecclesiae Mediolanensi, thesaurus, abunde testantur . Divino plane consilio factum fuit, ut ejus lucubrationes spiritu DEI refertae , non

uni Mediolanensi , sed toti Catholicae Ecclesiae

inservirent 1, inque illas animum & omnem c ram intenderent , quotquot pastoralis ossicii partes rognoscere volunt, & adimplere satagunt 3 quoniam scripta haec praeclarissima ea omnia complectuntur, quae ad fidelium institutionem Summi Pontifices, Concilia, & Ecclesiae Patres nobis tradiderunt . Quae autem prae ceteris beatissimi Praeselis Instructionibus majorem utilitatem istis regionibus

a vestris Diuiti sed by Coral

128쪽

S. CAROLI Bois. AD Cous. t r3 vestris asserre possent, illae mihi procul 'dubio videri 'ent, quae Consessarii munus ad certam regulae normam ita dirigunt, ut tanti officii momenta dili gentissime perpendant, magnumque Poenitentiae Sacramentum eo cum fructu administrent, qui maximus esse possit . Ne vero sine gravissimis causis hoc consilium a me sesceptum videatur, dicam, quid primum ad id me moverit . Movit auctoritas Sumia

morum Pontificum , qui pro suo judicio in tanta re tali nescio statuerunt , nihil magis expedire ovibus , quas ex Christi mandato pascere debent, quamst numero has ista Instruetiolara Romae publiciς

typis committendas curare. Adeo enim ipsis probata est earum doctrina, ut universis Romanae Ecclesiae

Confessariis jussu Eminentissimi Cardinalis illius, qui munere Uicarii Summi Pontificis in Urbe fungitur,

tamquam administrandae Poenitentiae norma constitueretur . Accedit Ioannis Francisci Bonomii, celeberrimi quondam Vercellarum Episcopi, exemplum imitatione dignissimum . Fuit is Sancto Carolo familiaris intimus, & ex illorum praestantium virorum numero, quibus floruit ejus domus, ex qua . .

tamquam e schola vere Apostolica plurimos exiisse discipulos tanto Institutore dignos, memoriae proditum est . Qualis quantusque fuerit Bonomius, ex gravissima illa epistola , quam Carolus a Basilica Petri ad Patrem Ludovicum Granatensem de obiatu Borromaei dedit, agnoscere licer: ubi quum L dovicus mentionem injecisset de Caroli Testainento:

Scripta sua, inquit, , cociones pertineruia, legavit Episcopo mercetunsi , quo neminem arbitror Episcopum ilia fuisse chariorem, neque etiam magis seis

129쪽

II 4 iEPUT. III. Da INsTrr. iv n . Optime ergo sacris disciplinis institutus Bono inius, & ad omnia clericalis ossicii munera egregie instruetus, Vercellensi Ecςlesiae praeficitur, qua tamen praesens diu moderari non potuit ; nam mirum hominis ingenium, mira prudentia, atque illa praecipue veteris disciplinae ratio, quam acceperat ab ore Caroli, qui dum vixit, semper ab ipsis habitus est loco amantissimi Patris, in caussa suerunt, curi silmmi Pontificis imperio plures Legationes obierit : qui quidem honor in ea temporum acerbitate, quando tot haereses grassabantur, nonnisi viris Sacerdotali quadam animi magnitudine, morum itidem sanctitate, & sacrarum Litterarum doctrina 'probe munitis, demandabatur. Bonomius hic cis Spes primus extulit librum Actorum Ecclesiae Mediolanensis , nondum in lucem prolatum; magnoque re vera , aeternumque laudando, non tam suo, quam piorum aliquot- & literatorum virorum , quibus eum legendi copiam secerat, consilio, egit, ut inde quaedam utiliora opuscula seligerentur, ex quibus gustum aliquem eorum, quae toto illo volumine comprehendebantur, capere unusquisque facile pos set. In his principem locum obtinent Tractatus insignes tres: De Munere eorum, quibus praedicandi verbum DEI: consessiones audiendi: &sanctissimum Eucharistiae Sacramentum ministrandi, onus incumbit . Quumque uberem fructum Catholicae Ecclesiae inde accessurum facile perspexisset, Enchiridii cujus tam forma, Antuerpiae & Coloniae typis eos dari permisit, quo commodius in Ecclesiarum regia mine Constituto praesto esse possent. Hujus consilium,

dum ego mihi proponerem, animum mentemque

meam Diuitiam by Coos

130쪽

ni eam confirmavit perspicax Borromaei iudicium , qui, quum hanc ipsem Urbem vicinaque loca peri strans , misere ubique Clerum populum & Reli- ionem jacere animadverteret, tot malorum doloreta his , ad Helvetiae praesidium adolescentum Collegium Mediolani magnificentissime extruxit, atque ita postmodum Vir pientissimus apud Summum Christi Vicarium consilio valuit , ut perpetua ad Vos c terosque catholicos Pagos, negotiorum Religionis caussa, Legatio a S. Sede Apostolica, aliquando i termissa, iterum imposterum decerneretur: cujus pra cipuas partes esse voluit, diligentissi1ne collapsam Cleri disciplinam restituendi . Haec omnia Ioannes Petrus Glusianiis, qui jussu magni Cardinalis Bar nil res gestas sancti Viri scripsit, & posterorum, memoriae consignavit. Quum ergo discipuli mores , animumque sibi optime perspectos Borromaeus haberet, hanc ei provinciam delegandam curavit; & licet Bonomius, veteris disciplinae memor, ab Ecclesia

Vercellensi, sponsa sua , aegre se divelli si passus; attamen Magistro, &, quod caput est, Pontifici morem gessit. Mirum est, quanta dignitate hanc Legationem obierit, quot labores curasque exceperit,

ut iisdem illis dissitis ac praeruptis locis , quibus amplissimi hujus muneris spatium circumscriptum est, sacras sitas cogitationes terminaret, de Catholicae R Iigionis indemnitate , de populorum salute, de Ap solicae Sedis gloria semper selicitus . Utinam ,

F. C., his luculentis tantarum virtutum vestigiis, ante oculos meos positis, ego hoc duce constanter insisterem; tamque illustri excitatus exemplo,

quas Vobis, quas Religioni, quas Apostolicae Sedi, P a par

SEARCH

MENU NAVIGATION