장음표시 사용
71쪽
memoravimus, quando maria maxime iritumescunt, non tamen satiuntur aestum altiorem uno cubito aut duobus ad summum pedibus. Quod si contingat ut nonnunquam altius provehantur fluctus, id aut ec- nephiis aut aliis imputandum ventis , qui ipsi tamen in maribus longe a continente remotis rarissimi sunt. At vero in iis insulis , quae longe a media Zona distant, quales sunt Hellandia , insultaque duodecim, Fero vel Faro dictae, aliaeque complures in medio Tonae Temperatae Oceano sitae, aut saltem longe a continente aut majoribus insulis remotae, aestus maximi ad quatuor circiter pedes adsurgunt. In litoribus non sinuosis, sed recta fronte Oceanum Tonae Torridae excipientibus, tam in Brasilia, quam passim alibi, aestus raro supra septem vel octo pedes evehuntur. At vero in nostris litoribus, ac item in Galliae Lusitaniaeque ora altero tanto sunt
In Zona Τorrida quamvis complures sint sinus longi , qui cum lata fronte Oceanum excipiant, postea in angustum admodum spatium coarctentur, magnosque proinde efficiant aestus , duo tamen prae- cipue memorantur, unus ad Cambajam , alter vero sinus est is, qui a Martabano oppido usque ad urbem Pegu extenditur. Affuente Oceano in nos sinus evehuntur maria ad pedes quadraginta duos. At hi vero
72쪽
vero in Normanniae litore ad Montem S. Micha lis & oppidum Auranches aestus attolluntur ad pedes octoginta & aliquando etiam altius. Eadem fere est mensura aestuum a d Bristoliam. Quamvis vero ratio, quamobrem aestus majores snt in Zona Temperata quam in Torrida, & quan to longius a suo principio recedant tanto magis intendantur ex iis quae superiori capit e diximus, clare satis haberi possit, accedit nihilominus etiam alia consectanea causa , unde id ipsum necessario seri evidenter. probari potest. Duo nempe considerandi sunt motus in Zona Torrida, tumor, & motus progressivus. Licet vero prior efficiat posteriorem, si proprie tamen loqui velimus, non est tumor qui aestus istos in litoribus efficit, sed motus progressi,vus. At vero motus iste progressivus imbecillior &segnior est in Zona Torrida quam in nostra Tona, non tantum quod propior sit ruo principio, verum .etiam quod motus ejus istic non finiantur, sed vel ad latus declinent, vel peracto brevi gyro retro tendant, & resorbeantur ab illa quam pone reliquerunt cavitate. Exeispli gratia semamus litora Brasilia . Oceanus licet ad illa tendere videatur, non tamen sortiter ibi impingit, sed vel ad latus declinat ut superius ostendimus, vel abseluto orbe una cum aliis
lateralibus aquis refluit ad implendam quam post se
a in reliquit Diuitigeo by Cooste
73쪽
reliquit cavitatem. Qui itaque & istic , & alibi in Tona Torrida contingunt aestus , illi ut plurimum
non reciprocantur motu progressivo & regressivo, uti in nostra fit Zona , sed ab aquis a latere adfluentibus compensantur, minusque propterea sunt violenti. At vero ilice aquae quae non refluunt sed ulterius progrediuntur, & eam quam declaravimus insistunt viam , quamvis etiam hae absblutis magnis gyris tandem ad principium redeant, quia tamen majores describunt orbes , quorum partes sigillatim consideratae propius accedunt ad motum rectilineu, ideo etiam harum motus longe prioribus sunt vehementiores , & quidem tanto vehementiores, quanto sunt rectiores & magis vicini termino ad quem tendunt. Notandum tamen si nimis longe a principio suo versus Septentrionem vel Austrum recedant, paulatim flaccescere, cum experientia constet,aestus in summo Septentrione minores esse , quam qui apud nos contingunt. Illuc tamen etiam Oceanum
cursum suum diritare exinde patet, quod qui vere&aestate ad capturam bal narum proficiscuntur,duarum hebdomadarum spatio aut etiam citius ex Bata via saepe Spitsbergam attingant, cum ut plurimum duplo sere longius spatium in reditu exspiret. . Quaerat forsan aliquis, cum motus Oceani tanto
rapidior sit in Zona Temperata & frigida quam in
74쪽
Torrida, unde flat ut ubi celerior est motus, non tiam celerior sit naγigatio. Sed vero hujus rei satis manifesta est ratio. Cum in media Zona aquae semper in Occidentem vergant, nec unquam in medio Oceano refluant,ideo ut plurimum aequabilis est cursus. At vero in aliis ZOnis, cum maria eadem qua fluunt via , eadem quoque refluant, fieri aliter non potest , quin a contrario cursu quantumvis exiguo plurimum retardentur navigia.
CAP. XV. de fui ui in quibistam litoribus vel nulli veIemus, in aliis vero magni O pene incredibiles fiant aestus. DIximus de discrepantia aestuum qui in Temperatis & Τorrida contingunt Zonis, superest ut universalem explicemus causam unde fiat ut ubique terrarum in vicinis tractibus &in vicitus pliam litoribus, alibi magni , alibi vero insensibiles pene sint cursus & recursus Oceani. Observavere complures , maximos aestus fieri in iis sinu bus qui cum lato ore , maria excipiant postea in angustum contrahuntur spatium. Quamvis haec ratio vera sit, sela tamen non susscit, utpote cum compertum sit plurimos passim reperiri sinus, qui ex vastissimis angustissimi fiunt, in quibus tamen exigui admodum aestus depre-
75쪽
henduntur. Ut itaque integram hujus rei causam habeamus, notandum est quctum Oceani intendi quLi' dem & remitti a situ utrinque adjacentium terrarum, sed longe magis a situ & qualitate fundi subjacentis. Ubicunque fundus litorum profundus est, Ac non molli, sed arduo & praecipiti adsurgit clivo, ibi mi nimi omnino fiunt aestus. Ubi vero litora quae inumdat Oceanus leni clivo adsurgunt, istic altissime attolluntur maria, & quidem tanto altius quanto planum Loc mollius fuerit inclinatum. Esto mare A B C D , tendens tota sua mole, & quando aestus in- tensissimus fuerit 'ib A B versus C D. Utiq; si occurrat littus prςceps C D,aut nihil aut parum admodum elevabuntur aquae in puncto D. Quia enun fortiter hoc punctum percutiunt undae, utpote cum ad rectos pene incidant angulos, ideo omnis earuul vis ibi absumitur,unde fit ut parum aut nihil attollantur, idemq; fere quod prius maneadaquarum libramentum. Quod si alveus per Mem aestus accedunt fuerit declivior,
nec ad B.C D , ed vero ad B C E terminetur,minus
76쪽
quidem violenta fit allisio ad littus CE, sed vero altius adsurgent aquae versus F quam ficiant ad D, idque tanto magis quanto major est angulus B C Fangulo B C G. Si vero alveus per quem sertur mare adeo mollem declivitatem habuerit, ut fundi B C H extensio in recta propemodum fuerit linea, jam maximus omnino fiet aestus. Quamvis enim , si selum spectemus libramentum, mare non debeat ul- . tra H ascendere, tamen quia motus maris tendentis ab A versus H, non frangitur aut labefactatur in 'puncto H, sed integer perseveret, imo etiam ipso progressu acceleretur , quia quanto aristiori spatio comprimuntur aquae , tanto celerius fluunt,ideo toto impetu pergit ad Κ , & non longius tantum , sed etiam altius ibi provehitur quam vel ad D, vel ad E. Ista vero aestuum ascendentium & descendentium ratio non mensuranda est ad legem corporum quae per determinatam vim aut pondus vel protruduntur vel attrahuntur in planis inclinatis , noc enim si esset, multo altius attollerentur aqpae, cum qualis
77쪽
st proportio perpendicularis ad planum inclinatum, tale quoque sit semper pondus attrahens aut vis protrudens ad corpus protrusum aut pondus attractum, unaque proinde libra in perpendiculari sufficiat ad extollendum in plano molliter inclinato quodcunque pondus ad quamcunque altitudinem; sed vero hic quem diximus aestuum adscensius exigendus est ad legem corporum project6rum & ad plana iuclinata aliquousque tantum adscendentiu m. Sit planum horizontale A B, eique .insistens recta C D , mani-
lam aut quod'cunque spnaeri a cum corpuscu- tum projeceris ex Aversus C, non adscenserues ad D, sed in eadem qua venit recta linea rediturum versus A Quod
si illa ipsa pila, simili impulsu rotetur ex ' A ad pla.
num inclinatum C E, impinget quidem in'C , ali- quousque tamen adscendet, puta ad E. Quod si eadem vi pila ex A missa adscendat planum C E non longius tantum, sed etiam altius feretur, nempe ad F. Quod si quis diligentius haec ipsa aut experiri aut expendere velit, inveniet semper ad mensuram anguli, ad quem pila aut aliud projectum impingit, crescere quoque vel decrescere motum projectorum. . Ut
78쪽
Ut vero ad institutum redeamus, adeo haec sibi constat ratio, ut etiamsi quis omnes orbis terrarum peragret oras, non tamen Vel unum facile inveniat locum, ubi pro ea quam indicavimus litorum no ma , non etiam librentur aestuum adfluentium mensurae. Ubicunque profunda sunt litora & praecipitibus scopulis armata, qualia sunt illa Normagiae &complura alia , . illic vix ultra sex vel septem pedes supremi aestis ascendunt; eadem si vadosa fuerint, illico quoque altiores efficiunt aestus. Nec hoc in litoribus tantum locum habet, sed & in Syrtibus &Brevibus passim observare est , ut quanto planiore
tractu intumescat fundus maris, tanto altius excrescat maris superficies.
Hinc quoque patet unde fiant insistiti illi aestu, qui ad Bristoliam , & Fanum S. Machlovii, & praecipue ad oppidum Abrincatuorum, Vulgo Auranches dictum , Ec montem S. Michaelis in Normani iactntingunt. Litora illic molli clivo adsurgunt de plana sunt instar speculi. Recedente aestu nudantur ad septem vel octo saepe passuum millia , adeo ut e
consperiu evanescat Oceanus non tantum litoris ac
colis , ted & ipsis quoque S. Michaelis habitatoria
bus , sui cum alias in continente virant, accedem te aestu & ad octoginta aut plures nonnunquam se a tollente pedes, fiunt insulares.
79쪽
Nec aliunde deducenda est ratio admirandorum aestuum qui ad Cambajam & civitatem Martabancontingunt, quorum superius mentionem fecimus. Dignus est uterque qui memoretur, praesertim cum in iis explicandis complures ingenium suum frustra fatigarint. Sinus itaque Camb ensis lato admodum ore se expandens, ab arce nempe Lusitanorum di ta frau , quod insulam notat, usquci ad oppositam insulam, cui a vaccis nomen inditum, ad viginti quinque minimum leucas patet Germanicas. Paulatim dein colligit latera, quae longo utrinque tractu versus Aquilonem & Euroboream excurrunt, donec apud Cambajam & ostia fluminis Carcarii, quae perperam cum ostiis Indi confundunt, in angustissimum confluant angulum. Longitudo sinus ab ostio usque ad intimum recessiam excedit triginta leucas Germanicas. . Interior hujus sinus pars aestu recedente sicca fit penitus, &nisi quod in fluminum alveis rarae compareant aquae, ingens quaquaversum conspicitur planities ad aliquot leucas extensa. Luna vero ad quadraturam properante, tum demum O-'ceanus tota sua mole ingruit, cujus adventantes impetum vigiles ab excelsis speculiis eminus prospe tant, ac tuba signum dantes praesignificant. Adeo quippe velociter e etsi isti aquarum vertices advolvuntur, ut ne equus quidem quantumvis citato cursu pernicitatem harum possit effugere.
80쪽
Magis etiamnum mirandus alter ille quem diximus cellus , qui conspicitur in sinu qui Mareaban &Pegu civitates interjacet , in quem Gangis orientalissimum ostium exonerari perperam existimant, cum flumen quod Peguen se oppidum praeterlabitur, nihil cum Gange habeat commune, ut alibi monuimus. Sinus hic longior est: praedicto Camb ensi, porrigitur quippe ad quinquaginta & plures leucas
Germanicas. Pari ratione extenditur ab Austroge-phyro in Euroboseam. Molli clivo & quae proxime ad planum horizontale accedat medius ejus canalis adsurgit. Latera scdpulis& modicis collibus intumescunt. Ubi defluxit pelagus nuda esst propemodum tota illa planities quae ab ostio usque ad intimum ejusjacet recessum. Adfluente vero pelago &ad quadraturam jam vergente Luna, tantus fit fiagor
illabentis aquae, ut tota circumquaque tellus contremiscat. Quod primo adfluit mare id violentissimum est . Medius accesssus & ipse quoque Vehemens valde , quique quaecunque navigia possit convellere, minor tamen euo priore. Quod ultimo adfluit mare, sinu jam repleto & alveo patentiore , id multum de impetu remitti, donec elapso sex horarum spatio fluctus fiant pacatissimi. Adventante postremo hoc
fluxu , quem Belgae vocant Aciter-PAeι, sinus fit navigabilis, tumque naves a Martabano ad urbem Pegu tendentes oram solvunt. Cum vero in inserio-
