Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

31쪽

fluctus a Calisernia usque ad Nicaraguam unus semper idemque est. Contrarius huic & ipse tamen semper sibi constans, est is motus qui Cnitense dc Peruvianum lambit litus, 1 Meridie semper in Boream

vergens usque ad locum & fluvium cognominem dictum Tombes. In toto itaque Pqiuviano litore unus tantum flat Auster , & unus tantum est maris motus a Meridie in Septentrionem continuo tendens. In

medio intervallo quod a flumine Tombes & insula Puna usque ad Nicaraguam extenditur, prout Sol Borealior vel Australior fuerit, ita quoque in Austrum vel Boream fluctus diriguntur, idque ea lege quam superius declaravimus. Ubicunque vero isti fluctus ex Austro & Septentrione advenientes concurrunt , non colliduntur , sed a generali aestu abducuntur , junistisque aquarum copiis simul in Occi

dentem vergunt.

Expediamus nunc illum motum quo Africae lii raafficiuntur. Quando itaque ab Angolae & Congi litoribus maria recedunt, ne & hic teri ae & Oceani laudus nimium siccentur. duplici motu succuirunt undae maris. Qui a Septentrione allabitur fluctus, ille ab Atlantico litore L Canariis advenit insulis, &primo quidem Album , mox Viride, dein sequentia alluit promuntoria, donec Guineam adtingit, unde angusto canali totum Africae tractum qui a Guinea

32쪽

usque ad Insulam Ferdinandi Poo extenditur motu velocissimo percurrit. Hinc porro tendit ad promum torium Lopis Gonsalvi, & hyeme quatuor aut quinque etiam gradibus ulterius. Inde relicto illo litore universalem aestum sequitur , in occidentem recta

tendens , & quem paulo ante institerat cursum , cursu contrario praeterlabens, dc quanto tunc velocius

in Occidentem pergit, tanto ples quae per angustum illum quem descripsimus canalem perpetuo absor- 'bens & adtrahens: Alter maris motus in eodem Africae latere ad

compensandum medium illum , quem diximus, Oceani δ litoribus recessum, ab Austro adcufrit, & 'a Promuntorio Bonae Spei ad Angolam & Caput Lopis Gonsalvi, aut aliquanto citerius pertingit. Qui itaque ex Europa Angolam petunt, insulam Martini Uag, ac dein Austr alis hemisphaerii sequora plerunque adire coguntur, ut superius monuimus.

Inde in Orientem iter instituunt,emensique quingem tas de plures leucas Germanicas in litora Africae proram dirigoni , evitatisque vadoss quibusdam orae Australioris locis ad Cimbebae regnum, ad gradum nempe Australis latitud. 2r vel ro demum, litori se committunt ; hinc vento & aessu favente ad promuntorium Nigrum, dein Angolam,ac denique promun torium Lopis Gonsalvi brevissimo spatio deferuntur. C . Porro

33쪽

, DE MOTU MARIUM Porro uterque hic Oceani motus' ad promuntorium Lopis Gonsalvi, aut quatuor ut diximus gradiis, bus Australius sibi mutuo occurrunt , ibique juncti

aquarum agminibus in Occidentem tendunt, dc unir . . .versalem comitantur Oceani aestum.

. Antequam Vero progrediamur operae pretium fuerit annotare quare & quando praedictus iste aestus in , litore Guineae nonnunquam contrario se habeat modo , ne forsan , si discrepantiam istam praetereamus, aliquis putet non satis firma esse quae scribimus. i . Quamvis itaque nemo , qui aliquem rerum habeat usum , nesciat id quod dicturi sumus , ordo

nihilominus postulat ut moneamus. Ne dia tota ea Tona, quam Torridam vocamus, quaeque duos interjacet Tropicos, contraria est anni ratio, atque apud nos vel Antichthonas' nόstros. Cum enim Sol . nobis proximus aestatem , remotissimus hyemem faciat, illis qui in Tona Torrida habitant ubique terrarum, nis1 montes obstent , contrarium c*ntingit. Quando Sol ab iis recessit, aestum experiuntur & dies serenos: cum vero Sol iis proximus est & praecipue cum recta imminet, tum demum frigus dc pluvias patiuntur, ac propterea hoc tempus hyemen, alterum vero aestatem vocant. Sole itaque in Borealibus fgnis constituto , hyemen habent qui in Guinea dc vicinis Africae oris degunt. . Nulli tum terrestres venr. .

34쪽

ti in hoc mari sentiuntur, aut certe quam rarissimi.Repelluntur enim a marinis qui perpetuo & Continenter flant a Zephyro & AustroZephyro. Similiter qu . que mare in eo quod descripsimus spatio assiduo movetur ab Occatu in ortum usque ad promuntorium Lopis Gongalvi , uti diximus. Mense vero Septembri Sob ad Australia declinante signa, tum demum & frigus & pluviae paulatim decrescunt. Qui apud. .

illos sequuntur menses sereni sunt & testivi, December praecipue & Januarius, quando maximum patiuntur aestum, Tum quoque Sole remotissimo, ventus terrestris p aevalere incipit, ille praecipue quem Hermaniam appellant ab Euronoto adveniens. Non tamen aeontinenter flat, *d ut plurimum a pomeridiano tempore usque ad mediana noctem. Tribus quatuorve flat diebus cfm minimum; nonnunquam. tamen duabus hebdomadibus, rarissime vero diutius perdurat. Tum quoque maris ille cursus, . quem diximus, immutatur in Occidentem quippe aestus Wovetur, & quidem vehementer. Uti tangem venti, ita neque maris hic motus continuus est, interpol tur enim & repellitur indies sere a contrario vento &etessu, Itaque qui litus istude navibus sulcant raro,udent se hoc tempore infido & vento & aestui commit- :tere. . Tribus sequentibus mensibus, Martio nempe,

Aprili atque etiam Majotςrrest es di marini venti al-C a ternis

35쪽

ternis fere spirant. Licet vero sortiter flent, non ta- .men semper praevalent aestui, quamvis illum vel retardent vel suspensum teneant. Iunio demum cessor venti terrestres, & tum redeunt Zephyri & Austro-gephyri usque ad Decembrem confinenter flantes. Tum quippe Sol secundum ea quae diximus proprius constitutus, & partes Oceani viciniores in occidentem propellens, necessario canalem istum oceant; qui Guineae littus lambit, quique aquarum decur- 1um perpetuo restituit, arctiore limite constringit. Illae vero aquae sic coarctatae velocius in Orientem tendunt, & propterea quoscctque a terra advenientes ventos facile retundunt. At vero Sole Austrum verses recedente etiam declinat aquarum in Occidhntem curtus, necessario aliae istae aquae restitutrides , quia latius e .plicantur, ideo etiam minus velociter in Orientem tendunt, ac propterea minus oboris habent in exeludendis ventis terrestribus. Ut vero clarius & cercitius haec cognoscantur, Indici quoque Oceani mor 'tus ulterius exponemus.

Diximus primarium Indici oceani motum, stigmnempe qui solem perpetuo comitatur, omniumque maris aestuum praecipua & propemodum Bla est cau- . sa, terminari inre a uinoctialem & 36 circiter Amstralis latitudinis gradum. Monuimus etiam pestivam

36쪽

& hibernam declinationem; Sole quippe in Australi

bus agente signis, non ultra decimum vel undecimum Australis latitudinis gradum motus hic pertingit. Quando vero Tropicum Cancri Sol aecedit, diximus

motum imam Soli sequum non ultra AEquatorem percipi. Ratio quamobrem non ulterius sentiatur hic motus a situ terrarum petenda est. Cum enim mare Indicum qua Boream spectat undique terris ambiatur , nec ullum alium a Septentrione admittat Oceanum , quemadmodum mare Pacificum & Atlanticum, nequaquam mirum videri debet, si ubi ' minor aquarum suppetit copia quae in locum recedentis decursus succedat, ibi etiam minor & contractior fiat medii istius alvei in occidentem vergentis la- titudo. Si nullae terrae a Septentrione Obstarent, jam eadem latitudine motus hic Solis uus in Indico sese . explicaret Oceano ac in mari Pacifico & Atlantiaco,pertingeretque ad Tropicum Cancri &etiam ulte- .rius. N linc vero cum Indicum mare undique Afri-

cx, Asiae & insularum huic adjacentium litoribus tanquam sinui a Septentrione includatur , ipsa ratio postulat, ut aequor sic undique conseptum & non nisi pes exiguos insularum canales alis maria admittens , vel non moveatui vel saltem moveatur tarde& difficulter, & ut decursus aquarum fiat proportio.

nalis accessui. Quando itaque Sol Australia signa .

37쪽

percurrit, motus iste in Occidentem vergens cessat in toto Indico Oceano usque ad decimum:& undecimum Australis latitud. gradum ,& demum infra Aust tale Iavae insulae litus sentitur. . 'i . 1 IAt vero Sqle superante AEquatorem &in Boreali- bus signis sortius exerente vires suas, cuos ille aequo- ris in Occidentem usqile ad AEquatorem producitur. Tum quoque allabuntur aquae ex . Australi ineano ad compensandum decursum. . Sed & a Borea adve . 1 niunt aquae succedaneae quae decursum hunc pone impleant, absque tamen. eo ut decrescant Borealiores maris partes, vel ut Indica litora nudentur. . Nempe Oceanus ab Oriente adfluens & Eoam Africae oram petens, quando attingit & praeterlabitur Borealissimum insulae S. Laurentii promuntorium, non impingit in litus aut retrorsum resilit, sed Iechnat . in Zephyroboream , deinde Boream &mox Euro- boream . . Primi , quidem sequentia Africae radit litora, .usque ad promuutorium Guardalay, mox Arabum, ac deinceps omnes Indorum lambit erras, & sic d Crementum, quod diximus, compensat, ita ut semper maneat idem marium libramentum. ξlorro quoes stationes anni adtinet, harum eadem est ratio: in oris Indico ad litis Oceano ac si illa' quam in Guineae litoribus exp9suimus. Cum Sol Boreale petit hemisphaerium, & quando aestus de venti

38쪽

recurrentes quos diximus ab AEthiopum & Afrorum ora tendunt ad litora Araba &Indorum,tum in toto istoc Oceano & in terris intra Tropicum Cancri dc AEquatorem sitis hyems est. Ubicunq; venti isti a Zephyro&: Aus fro-Zephyro flantes praevalent, istic frigus& pluviae regnant. Incipiunt illiae a fine Aprils & desinunt Septembri ..Haec est: ibi hyems. rustas vero illic incipit a Septembri , & desinit Aprili: Decembri itaque & Januario aestatem habent intensissimam. Tum quoqur terrestres spirant venti Subsbianus mEuroboreas, non tamen continenter, sed a media nocte ad meridiem. A meridie Iaero ad mediam noctem praevalent iterum Zephyri& Ausi roZephytri,qui toto flant mari, cum illi quos diximus terrestres venti non

ultra decem leucas in mari sentiantur. l .

Quamvis autem haec quae dicimus universaliter ita sese habeant , nempe ut intra Tropicos aestus &venti Occidentales hyemen , Orientales vero pestatem adducastat, in iis tameti partibus ubi montes praecelsi intercedunt plane contraria est ratio. Quando

in ea Indiae peninsula, in qua est Goa & regnum MDiabar; hyems est ab una parte , tuna in adverse latere est aestas. Ventus quippe Occidentalis qui pluviam& frigus adfert Goensibus & Malabarris, cum non possit superare montem Gatis vel Ogatis, qui totam dispescit peninsulam, necessario 'ei declinat 'et re

. . . percutitur,

39쪽

DE MOTU MARIUM percutitur, unde tonitrua dc tempestates horrendae biciuntur. At vero in regno Coromandet adeo his' - vicino, non tranquillitas tantum sed & serena tum, viget aestas.. .

Idem contingit ad Guardasu quod est totius Asricae Orientalissimu promuntorium , & praeterea ad . - Rosialgate itidem Orientalissimum Arabiae prbmun- . . torium. Qitia utrobique vasti adsurgunt montes, idcirco etiam hic eadem ratione anni & aeris vices re-gdntur. 2Estas&hyems istic solis montium jugis dirimitur. Qui haec maria navigant adeo brevi spatio ventorum & aestuum discrepantiam sentiunt, 'in qui eadem navi vehuntur, saepius observent, velum ad proram contrario impulsu distendi, , atque illud quod majori alligatum est antennae. Denique non istic. tantum sed&passim in locis circa Tropicos ubicumque celsi montes inter Aust m & Boream porrigun- tur, idem videre est , C AP. V I.

. sum unde recesserunt redire.' Oceani intra Τropicos, atque etiam de I altero Hotu utrinque hinc cursum ambiente, . satis nisi fallor diximus. Nunc videamus quo pacto

40쪽

ET VENTORUM. '

adficiantur maria quando longius a primo illo motu selisequo, a quo caeteros dependere iXimUS, rece- , dunt. Consideremus mare sive id Atlanticum sive aliter adpellemus , istud nempe totum quod Americam , Africam &. Europam interjacet. Diximus in illo motum medium sive soli sequum continuo ab Africae litoribus versus Brasi iam & Borealiores Americae partes raptari. Eo ubi devenit, non retro resi- lit, sed bifariam dividitur , & partim versus Austrum, partim versus Zephyroboream progreditur. Quod si Syl sit in Australibus signis, tum potissimum ver- us Austrum & Austrozephyrum declinat. Si vero in Borealibus signis versetur Sol, tum ad Zephyrum, '& Zephyroboream tota fere fluit mole, primo qui- dem Septentrionale Brasiliae latus, dein Guaianae & sequentia litora alluens, usque ad isthmum & sinum

Mexicanum ; unde iterum oblique deflectens, se tum Bahamae motu violento pertransit, ac partim Floridam , Virginiam & totam Americ e Borealis oram - lambit, partim vero recta in Orientem tendit donec

Europae & opposita Africae litora contingat; unde denuo in Austrum vergit , ac ea qua diximus ratione motui primario illabitur, sicque perpetuo in circu-

tum rotatur.

Si itaque navis aliqua ineunte Vere ex Europa sobvens , puta ex Oceano Galliae Hispaniae vicino, .

D fieri

SEARCH

MENU NAVIGATION