Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

51쪽

37 ET VENTORUM.

CAP. IX. inde flat ut multis in locis accessus O recessus oceani, non aequalibus spatiis absolvantur.

LIcet multis dissicilis admodum sisa sit quςstio,un, de contingat ut in quibusdam fretis & praecipue

fluminum ostiis non equalibus intervallis maria accedant & refluant, facile tamen se ex hac dubitatione expedire se potuissent, si, qui in hoc argumento se exercuerunt , libramenti naturam & motuum Oceani historiam aliquanto penitius explorassent. , Quod itaque aquarum adtinet libramentum, ipsa dictat ratio ut quanto major fiat tumor, tanto major sit declivitas quanto major sit declivitas, tanto potentior fiat motum Cum vero vehementior motus obruat minus vehementem , manifestum est si geminae aquarum moles concurrant, illum motum qui ex

altiore descendit declivitate magis conspicuum de sensibilem fore. Quandoquidem vero fluminum larsus semper sint declives aestus autem marium singulis sex horis aut attollantur, aut subsideant; ipsa libramenti necessitas exigit, ut fluminum cursus.modo acteterentur, nempe cum maria sabsident, .modo vero retardentur aut repellantur, scilicet ubi aestus in culmine constiterit. Sed vero non aequali mensura maria attolluntur, cum alibi vix ad ternos aut quaternos , alibi ad sexaginta & plures pedes Eleventur , E. 3 ita

52쪽

DE MOTU MARIUM

ita ut pro diversitate accessuum & locorum aestus singulis horis aliquando denis, aliquando vero ne uno quidem pede altiores fiant: est itaque legi naturae conveniens , ut fluminum cursus modo citius,

modo tardius vel sistantur vel repellantur. Quapropter si' sit aliquis fluvius qui tam molliter fluat ut

ad minimum maris allapsum sistatur aut retrocedat, in illo spatia accessus & regressus erunt aequalia. Sin vero non ni si una hora elapsa aestus Ocean vincat cursum stuminis, jam aestus fiet horarum quinque, aut etiam brevior,reciprocatio vero horarum septem. Sin vero non nisi ubi duae horae exspirarunt Oceani libramentum excedat libramentum fluminis , quatuor duntaxat horis maria adfluent , octonis vero recedent, & sic porro.

Quod si quis eos quos exposuimus oceani motus probe teneat, & sciat quae litora recto, quae obliquo aestu impetantur; jam quoque facile poterit cognoscere, ubinam accessuum & recessuum Oceani breviora aut longiora sint intervalla. Notandum ita que in plerisque fretis & fluviorum ostiis, ad quae obliquo tantum cuisu Oceanus fertur, in illis me-viores fieri accessas, diuturniores vero,ecessus. Ad ostia Nigri & Zenegae ad fluunt maria horis tantum

quatuor, eadem vero horis refluunt octo. Idem contingit ad flumen Canadae, ad Mosam, & denique ad

omnia

53쪽

ET VENTORUM Domnia sere fluviorum ostia , quae transverse tam tum cursu praetermeat Oceanus. Ubique observare est spatia aestuum marinorum oblique allabentium aliquam sui parte mulctari a majori fluminum

decurrentium impetu.

At vero illa freta & illa fluminum ostia ad quae

prono cursu sertur Oceanus, contrariam patiuntur vicissitudinem. Quum enim ubicunque mare tota aquarum mole litora & fluminum fauces premit, ibi necessario retundantur & repellantur obvia fluviorum agmina, fieri aliter non potest, quin aestus maris diuturniores fiant quam recessus, &quidem tanto diuturniores, quanto longius retroaguntur fluminum cursus. In Garumna quidem Oceanus adfluit horis septem, refluit vero quinis. Ad oppidum Ma- .cao totis octo vel novem horis perdurat accessus maris, tribus vero recedit. In altera Herculei freti parte & in multis aliis fretis & fluminibus idem vis

Et haec quidem de solis fluviorum ostiis velim intelligi. Nam si flumina talem habeant situm,ut imis .petum marium patulis faucibus excipiant & longe admittant, jam omnino dispar erit conditio ostiorum N partium procul a mari remotarum. Experientia si quidem docuit aestus Oceani longe propagatos dc lapsui fluminum obnitentes multo tardius adscende

54쪽

M DE MOTU MARIUM re, quam relabi, adeoque quantum octo aut novem horis absbrpsere aquarum,tantundem tribus aut qua tuor revomere. Caeterum hanc discrepantiam & inaequalitatem accessus & recessus aestuum, non in

fretis dc fluminibus tantum , sed in ipsis quoque litoribus observatam jam olim fuis e liquet ex Beda , &ex scripto de mirabilibus S. Scripturae, quod perperam Augustino tribuitur, cum ab Anglo quodam, sane haud indocto , compilatum sit anno Domini D C L X. Ledonas ii adpellant aestus minores , qui tempore quadraturae Lunae paria cursus & recursus habent intervalla. Matinas vero nominant aestus majores, qui plenilunii & novilunii tempore adveniunt, quos quinque horis adfluere, septem vero refluere adfirmant. Breviori Aiamnum spatio ad- fluunt aestus ad Cambajam & Martabanum. Verum de his postea. CAP. X.

Unde oriatur di cultas quam in superando AEquatore

experiuntur napstantes.

Π X iis quae diximus satis constat mediam Oceani regionem Zonae Torridae subjectam magis i

mescere quam caetera maria , si primarium saltem spectemus tumorem, non autem illum alterum, quem

55쪽

quem in litoribus obliquus aquarum emcit decursus, qui, si proprie loqui velimus, non tumor , sed motus progressivus & regressivus est dicendus. Hunc

porro aquarum tumorem in Tona Torrida agnoscunt navigantes plerique, cum dicunt tantam se dissicultatem experiri in superando AEquatore, ac si cumulus aliquis esset conscendendus. Verum si istic demum , ubi progrediendi dissicultas occurrit , ille aquarum cumulus inciperet, jam facilis esset regres.sus, quod tamen aliter se habet. Quidam ut hanc dissicultatem sblvant, existimant depressiorem esse sub AEquatore Oceani superficiem, navesque eo delatas tanquam in cavitate subsidere, ac propterea dissiculter se expedire. Verum horum ratiocinatio non magis succedit, quam si quis ex eo, quod in rapidis fluminibus navigia & alia innatantia corpora

medium semper teneant alveum, & aegre admodum ad ripas expellantur, argumentum peteret, humilius istic esse fluviorum libramentum , quam ad ripas. Fieri autem nequit ut in medio , ubi potissimum fluctus coacervantur, depressior fiant flumina. Quapropter alia est quaerenda ratio, quae hujus rei veritatem explicet.

Sic itaque se res habet. Qui ex nostro mari Australis hemisphaerii maria petunt , quando Tonae Torridae succedunt, facile & veluti sponte sua . ad F AEqua-

56쪽

AEquatorem deferentur. Eo ubi pervenese nec progredi nec regredi possunt navigia. aut dissiculter certe. Nec tantum ab aestu & aura perpetuo in Occidentem tendente abripi, inde patet, quod etiam cum malacia est sub AEquatore, idem nihilominus contingat, adeoq; saepe spatium trium quatuorve mensium esuxit, priusquam ex hac necessitate extricare sese potuerint. Si perpetua esset istic malacia & nullis unquam ventis interpellaretur, fatalis esset hic tractus plerisque navigantibus. Hinc nisi fallor satis manifeste patet tumorem Oceani in Tona Torrida non illic demum incipere, ubi transeundi dissicultas occurrit , sed naves postquam eo pervenere, ubi neque progredi, neque regredi valent, jam in ipso tumoris

vertice consistere.

Mirum proculdubio videbitur qui fieri possit, ut

clivum aquarum facile navigia conscendant, illo vero conscense difficulter admodum descendant: Sed

quo pacto id ipsiim fiat evidenti satis exemplo demonstrari potest. Accipiatur vasculum aut vitreum aut aliud quodcunque quod aqua impleatur usque ad A B. Si orς madefaetae fuerint , altior aliquando a superficies aquae circa marginem A B quam in medio. Immittatur dein in aquam putamen nucis aut sphaerat

57쪽

ET VENTORUM. risphaera vitrea intus cava , aut quaecunque alia res aqua levior, protinus observare est, illam ad mar nem confluere & altiora petere, idque tanto velocius quanto propius a margine abfuerit. . Amindatur dein leniter alia aqua & impleatur ub' trum, ita ut aqua protuberet & excedat crepidinem

OS A O , uti in hac altera fgura,illi-As coque videbis eorpuscula istaec

relicta ora adscendere versus medium consistere in I vel E. I Quod si etiam alia immiseris, corpuscula innatantia quae sint aqua graviora, scobem nempe ferri, peris aut alius metalli, contrarium videbis, illa quippe ad depres siorem oram A & o descendent. Et tum si1ccessivei movebuntur innatantia illa quae diximus corpuscula; nimirum quando graviora marginem petunt, tunc leviora ver1us medium tendent, & viceversa, quan- do leviora ad oram adscendunt, tum graviora ad medium defluent. Hinc patet majorem esse aquarum pressionem ad A & O, quam in iis partibus quae altius ad sargunt, utpote cum eo expellantur pleraque corpuscula quae, leviora sunt quam sit aqua - Nec tamen propterea sequitur aquam premi ab

aqua , neque enim simila patitura simili. Sed vero F 1 id

58쪽

44 DE MOΤU MARIUM

id tantum hinc confici potest, leviora corpora bremi a gravioribus, cum graviora a levioribus non premantur. Quantumcunque enim corpus aliquod aqua gravius infra superficiem aquae depresseris, tantundem patietur, hoc est nihil omnino patietur. At vero corpora quae leviora sunt aqua, quanto profundius merguntur , tanto majus sentiunt pondus & tanto velocius ascendunt. Nec aqua premit aquam, sed

tantum ea quae leviora sunt aqua, & quidem quanto majus est aquae pondus , tanto major erit pressio. Commode id sic possis experiri. Esto vas aliquod ΑΒ, in cujus fundo demittatur tabella lignea D C. Manife-Λstum est si aquam affuderis, tabellam hanc, quia est levior aqua , emerseram ad aquae superficiem Aperiatur vero fundus, & fiat foramen G, utique jam non adscendet, sed premetur a cylindro aquae CDEF, qui quanto major fuerit, tanto major vis requiritur

ut avellatur tabella C D. Quod si adplicetur statera, invenies ad sublevandam tabellam C D , pondus Hexcedere debere pondus cylindri aquei CDEF.

59쪽

Sed neque hoc objici debet quod pressio fieri de

beat in perpendiculari, non autem in iis punctis quae a perpendiculari recedunt. inamvis enim in praecedenti figura aquae moles premat subjectum aeremnareeta& perpendiculari linea, aliter tamen id sese habet in aquis clausis& quae nullum inveniunt exitum. Cum enim Omnium gravium corporum ea sit natura, ut non tantum per rectam & peiPendicularem lineam, sed etiam per obliquam & inclinatam, si aliter non possint, tendant ad centrum telluris, clarum est quare humor , vasi alicui inclusis cum exitum inferius non inveniat , protuberet & in aerem exire conetur, & cisca marginem subjecta premat corpora,eaque sursum expellat si aqua fuerint i

viora.

Atque haec quidem, si non sista, at saltem praecpua

mihi videtur ratio quamobrem navigia in Zona To rida cursa violento versus AEquatorem serantur. Quamvis vero etiam a longiori tractu raptus hic set tiri possit, a duorum tamen triumve graduum intervallo maxime observatur; nempe quanto Vicini res AEquatori fuerint, tanto velocius ad medium hunc telluris defluunt circulum. Nec hoc in eo tantum mari, quod Africam & Americam interjacet, sed & in toto Pacifico contingit Oceano. Etiam illic medium Tonae Torridae tractum Vitant navigantes.

60쪽

In eo tamen mari quod Orientale Africablatus'& Indicas intercedit insulas, si praedicta non occurrat difficultas in superando AEquatore, ejus rei ratio ex iis quae superius monuimus, facile cognosci potest. Sed neque hoc mirum videri debet, quare Sol ab AEquinoctiali recedens & ipsis quoque imminens Tropicis, non tamen idem istic efficiat quod sub AEquinoctiali diximus contingere; item qui fieri posist ut motus ille quo maria in Austrum & Boream declinant, non simul abducat aut sitiem faciat inclinare illum quem hactenus descripsimus tumorem. Sed vero hujus rei satis manifesta est causa, cum ipsa 'libramenti ratio exigat, ut aquae illuc tendant ubi motus est celerrimus, hoc est ad eum circulum qui omnium est maximus. Si quis aquam in vase aliquo in gyrum commoveat, protinus videre est 3c hanc,& quaecunque alia innatantia corpora a centro recedere , & ad maximum & altissimum circulum , hoc est ad oram vasis, confluere.

Hinc quoque facile colligi potest,quamobrem fiat

ut triremes & quaecunque aliae naves servente aestud litoribus in medium se recipiant pelagus , quod

Vulgo vocant altum mare, Cum tamen mare cum eX-

aestuat in medio sit depressius, quam in litore. Eadem & charybdum 3c voraginum, ut Vulgo Vocant, est ratio. Putant etiam illic maria esse humiliora &

SEARCH

MENU NAVIGATION