Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

fieri potest ut nullis instructa velis , vento & aesta ubique secundo quater mille conficiat leucas Germa- nicas, & tandem illuc , unde digressis sit, revertatur. Primo quippe ad insulas Canarias & litus occidentale Africae deferetur. Hinc pertransitis promuntoriis Albo, Viridi & Leonum dicto, ad Guineae litora defluet. Inde ad Promuntorium Lopis Gonsalvi aut aliquanto ulterius procurret. Unde iterum cursum mutabit & Brasiliam petet. Quod si Australiora ejus litora contigerit, Meridiem versus declinabit,& per Australem Oceanum in Orientem deferetur. At vero si ad aliquanto Borealiora Brasiliae litora su 'rit delata , illum , quem descripsimus, aestum insistet, & superato toto illo tractu qui ad Mexicanum sinum extenditur , per Bahamae fretum denuo ad Europae litora elabetur, donec totum absolvat gy

Atque haec quidem est nostrorum marium revolutio. Idem Pacifico, idem quoque Indico contingit Oceano, idque per illos quos explicuimus motus , qui nisi in orbem revolverentur, maria ubique starent immota. Hinc satis fit manifestum quare maria meditem anea & praecipue longius a cursu S lis remota , vel nullum, vel exiguum patiantur aestum. Quamvis vero laec marium. circulatio magis esset conspicua

42쪽

o,nspicua si telluris litora aequaliter in orbem expanderentur , attamen licet id non sit, adeo tamen clare motus isti in Oceano comparent, ut quidquid cir- culo contingat, ipsum quoque hoc matium cursus& recursus patiantur. Cum circuli partes oppositae contrario semper motu assiciantur, idem etiam in Oceano videre est. Quando mare intra Tropicos ab , ortu in occasum truditur, tum maria nobis vicina & huic parallela ab occasu in ortum feruntur. Quam do mare quod Brasiliae latus Orientale alluit movetur a Se centrione in Austrum , tum maria huic omposita.& litori Cimbebete , Congi & Angolae vicina fluunt a Meridie in Boream. Quando mare quod

Septentrionale Brasiliae latus, Gu anam, Venezuelam , Honduras 3c Jucataniam praeterfluit, sertur ab Orta in occasum , tum mare quod Guineae & Be- nini oram radit, ab occasu in ortum fertur. Quando mare ab Honduris & Jucatania ad fiet m Bah, mae, Floridam & Virginiam tendit,ab Austro nempe ad Aquilonem , tum quoque mare in opposito Africae litore, quod a freto Herculeo usque ad Nigritas seu Guineam extenditur, ab Aquilone in Austru fluit.' Atque hic quidem Oceani cursus perpetuus est Sole Septentrionalia signa illustrante. Eodem vero longius digresta ac brumalia serente signa, quia tum in praedictis litoribus aut sistitur aut contrarias ut supe-D a rius

43쪽

. ' DE MOTU MARIUM

rius monuimus est Oceani cursus, eadem tamen manet circulationis ratio. Quia tum in freto Bahamae, Mexicanis ac Hondurae litoribus mare movetur ab

Aquilone in Austrum, etiam in oppositis Africae litoribus quae a promuntorio Viridi ad fretum Herculeum porriguntur, contrarius nascitur cuisus ab Austro tendens in Aquilonem. Cum mare ab Honduris

usque ad Orientalissimum Brasiliae promuntorium fluit ab Occidente in Orientem, tum quoque ut plurimum mare, quod Benini & Guineae oras lambit, tendit ab ortu in occasum, & sic porro. Quod vero ubique non aeque conspicuus. sit hic aestus, ejus rei ratio non aliunde petenda est quam ex inaequalitate alveorum per quos fluit Oceanus. Ipsa rerum natura exigit, ut ubi angustior sit canalis, ibi' intensior sit aquarum cursus. Ut enim alveus ad alveum, ita quoque celeritas ad celeritatem. Non tamen negaverim etiam a ventis terrestribusi & qui casu orti videntur hunc naturae ordinem nomi nunquam interpellari, verum nobis sufficiat generalem motum explicasse, qui adeo sibi semper constat, ut si eum turbari contingat, id non nisi statis& certis fiat temporbus. Nec in Oceano tantum, sed in remotis quoque sinubus & ubicunque marium , eadem est aestuum ratio. Ubique in circulum revolvuntur fluctus. In Adriatico sinu movetur m

44쪽

re secundum Dalmatiae Liburniaeq; litora usq; ad intimum Venetorum recessum. Inde contrario motu lambit Italicum latus, donec eo unde venit reverta- tur. Nec in Adriatico tantum sed etiam in toto Me 'diterraneo mari idem contingit. Quamvis enim cursus hujus maris non sint aeque conspicui ac cursus Oceani, vixque fiant sensibiles aestus multis in locis, & facile a terrestribus ventis interpelluntur, attamen etiam in hoc eadem deprehenditur motuum ratio. In litore Mauritano & Numidico fluunt maria ab Occidente in Orientem , propter ingressum oceani qui istic loci sertur Soli contrarius, ut jam exposuimus At vero in oppositis Italiae, Galliae, Hispaniaeque lit ribus aestus ab Oriente in Zephyrum seruntur, donec

ad fretu Herculeum oceano occurrant ubi aliqua sui parte exeunt. Alia vero parte repulsi ad Mauritaniae& sequentia litora declinant, donec totum circuitum oceano impellente perficiant.

In parte Orientaliore maris Mediteretanei , qua nempe Syriam & AEgyptum alluit, idem videre est, nam & istic maria in gyrum volvuntur licet alia raetione , sic postulante ipsa natura dc constitutione a quoris. Mare Mediterraneum quamvis separatum ab Oceano, & remotum a Zona Torrida, exiguis quidem, sed tamen iisdem motibus adscitur. Cum enim minus longe absit a via Solis, quam vel Pontus

D 3 Euxinus r

45쪽

Denique si quis omnia quotquot toto orbe occurrunt maria consideret, dummodo non penitus excludant aestus Oceani, aut non nimium a Sole fuerint, remota , ubique eandem revolutionis deprehendet ' rationem. In hoc nostro freto ad latus Belgicum a- ,

quarum cursus est: ab AustroZephyro ad Aquilonem: lin opposito vero litore Britannico contrarius est mo- tus, a Borea nempe ad Austrum. Etiam in sinubus oceant,uti in Persico, Arabico & aliis minoribus, idem observare est. Sed & eandem vicissitudinem patiuntur latiora fluminum ostia , , Mosae inquam,Sequanae, . Garumnae, aliaque innumera. CAP. VII. ' - stuo pacto is fretis O aquilas moriatur mare.

ANimus non est omnia orbis habitati freta enumerare , & anniversarios aestus & ventos qui in plerisque Oceani canalibus statis temporibus recurrunt hoc sufficiat monuisse , si probe observentur illi quos exposuimus motus, non difficulter posse exi de colligi , quales aestus & venti per singulas anni stationes in singulis vigeant fretis. Si quis seire velit qualis sit cursu Oceani ad fretum Herculeum, de quo paulo ante diximus, facile id poterit cognoscere ex motu Oceani, qui ubique t

corum Diuiligeo by Corale

46쪽

corum, in tali intervallo ab AEquatore , Soli sertur contrarius. Assidue fere per hoc fretum mare fluit in orientem, praesertim ad litus Mauritanum,uixque . quarta aut quinta temporis parte motus hic contrario motu interpolatur. Spatio diei noctisque quinque . aut sex horis ut plurimum, effluunt maria, influunt octodecim. Nec tamen propterea aliquis existimare debet maris Mediterranei molem brevi auctum iri in immensum , quod tanto tempore influat oceanus, & breve adeo habeat spatium quo effluat. Ne hoc fiat ipsa providit natura. In ea quippe freti parte quae Hispano littori adjacet, contrarius ut plurimum est aquarum cursus. Octonis enim ibi horis durat egressus, quatuor duntaxat oceanus sibi vindicat, &hoc pacto utriusque maris libramentum conservatur. Eadem propemodum est ratio freti quod Galliam , Britanniamque interjacet. Etiam in hoc venientibus

ab occidente longe facilior patet ingressus, quam sit pegressus iis qui hinc solvunt. Si quis Australis hemisphaerii Zonam temperatam adeat, idem quoque illic verum esse deprehendet. Exemplo sit fretum Magellanicum. Fugiunt hoc

nautae tanquam omnium navigatu dissicillimum, propterea quod dicantur duo ibi concurrere oceani, qui immensas moveant tempestates. Verum non intelligunt naturam aquarum qui sic existimant. Concursus

47쪽

ET VENTORUM.

cursus marium malaciam potius quam tempestatem inducit. Aqua aquae occurrens non colliditur uti corpora solida, sed absque conflictu alia aliam sibit& absque rumore miscetur, adeoque videre est duos aquarum montes sibi invicem occurrere, non tantum absque fragore , sed etiam planiorem reddere aquarum superficiem, ipsa hoc exigente libramenti ratione. Ut vero ad fretum Magellanicum redeam, alia est ratio quamobrem nonnulli tantam expet tisint difficultatem in eo pertranseundo , obluctati enim sunt maris aestui, qui, nisi venti terrestres impe diant, semper illic est Soli contrarius. Unus tantum in toto hoc freto aestus & fluctus regnat, quem Oceanus Pacificus vulgo Australis di sius efficit. Vehementissimus est hic in parte freti occidua, & praecipue in istis angustiis quae triginta circiter leucis ab Occidentali absunt ostio. Orientalior pars freti quae paulatim latius sese explicat & ad septuaginta lencas extenditur, quamvis & ipsa ab hoc aestu afficiatur , serius tamen & segnius commovetur , tum quod propter intervallum majus tardius adveniant aestus, tum etiam quod in latiore alveo impetum deponant , & adeo 'uidem ut a fortuitis seu potius terrestribus ventis facile repellantur. Non itaque mirandum eos qui per orientale ostium fretum hoc in- .gressi sunt magnos pertulisse labores. Sed vero Pe- , E trus

48쪽

DE MOTU MARIUM

trus SarmientM , , qui per occidentale ostium fretum ingressus ad suos remeavit, facile & nullo pene negotio angustias has stiperavit. AEstuum qui in fretis mediae Zonae occurrunt, ea dem omnino est condiis, nisi quod pro ratione temporum & situ litorum, statos quidem , sed tamen diverses patiantur cursus &reeursus. Fretum quod Samatram & Malaccam intercedit Sole in B realibus constituto signis, fluit ab Euronoto in Z phyroboream: eodem ad Australia declinato signa,- fluctus a Zephyroborea in Euronotum feruntur. Alterum fretum quod Samatram & Javam dirimit, quales habeat cursus , ex iis quae de Indico Oceano diximus potest cognosci Per aestatem nempe a fine Aprilis ad Octobris initium, cum Oceanus ab Oriente fluat in Occidentem difficilis est ingressus in hoc fretum. Commodus vereo tum est egressus iis qui e Batavorum colonia in patriam remeant. - At vero a Novembri usque ad finem Martii, tum facilis est ingressus venientibus ab occasu. Contra vero qui e colonia Batavica navigant in Occvim, dis. ficulter istoc tempore fretum hoc eluctantur: ade Jue si necessitas exigat, totam coguntur circumire avam. Primo septentrionale hujus insillae litus legunt ; dein fretum quod insulam Bali & promunt rium Palimboam intercedit, transeunt: inde Am. strale

49쪽

strale litus emetiuntur, ita ut nonnunquam facilius plusquam trecentarum leucarum spatium decurrant, quam enavigare valeant fretum quod aliis anni stati nibus paucis possit horis superari. Quod autem invito motu istoc annuo, omnibus sere anni stationibus classes ultro citroque fretum hoc pertranseant, id

aestus diurni seu sexhorarii beneficio contingit. CAP. VIII.

Motum diurnum sceani sequi legem motus universalis. Um non tantum utile sed etiam necessarium sit navigantibus cognoscere a quo caeli cardine ad singulos terrarum tractus accedant aestus diurni, qui spatio a horarum bis adfluunt totiesque refluunt ;utique praetermittenda non est regula generalis ad quam praedicti motus dirigi debeant: nempe scienPadum aestus diurnos ubique terrarum & marium sequi lcursus universales quos hactenus exposuimus. Lito-ra quae cursum maris selisequum excipiunt, uti Brasiliae, Guaianae, Madagalcaris' sive S. Laurentii insulae ac complura alia, in illis quoque aestus diurnus adfluit ab Oriente. Litora Americae Borealis Europaeis opposita aestum maris accipiunt ab Austro &Austrozephyro prout plus minusve incurvantur. Litora Europae Oceano exposita aestum habent ab Occidente quia talis etiam est motus Oceani. Litora E a Guineae

50쪽

Guineae & Benini similiter aestum ab occasu excipiunt. At vero illa Africae ora quae a Promuntorio Lo-pis Gon salvi pene ad promuntorium Bonae Spei excurrit,in hac aestus diurnus ab Austro adfluit. Eadem est ratio litoris Chilensis & Peruviani: etiam ibi aestus adveniunt ab Austro Deniq; in summo Septentrione ad litora Spitsbergae, Groentandiae, &c. quando cursus Oceani litora impetit, silmiliter quoq; advolvuntur

aestus diurni. Quod si contingat ut cursuum universalium ratio mutetur , tum quoque mutatur aestuum diurnorum ratio. Itaque una parte anni adfluunt, 'alia vero parte recedunt aestus a litoribus Norvagiae.

Nec alia esst conditio Indici & Sinici maris. Ad Goam & Cochinum cum Sol est in signis aestivis, aestus ad litus devolvuntur. Eodem in hyemalibus constituto signis aestus a litore recedunt. Ad Tun-chini & Sinae oras Australiores, sex mensibus aestivis una cum toto Oceano advolvuntur quoque aestus diurni Boream versus. Sole vero ad Austrum recedente , eodem quoque declinant aestus diurni. Denique ubique locorum ad praedictos universales Ocea- ni motus, conformatur quoque motus diurnus. CAP. IX.

SEARCH

MENU NAVIGATION