Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

61쪽

prosundas subire cavernas, cum tanten tibicunque snt charybdes, aut syrtes, aut similia in m ri loca quae Belgae vocant Mael stroomen , etiam quo ad visum aquae eleventur. Nec depressor, aut cavernosus est illic maris fundus, sed elevatior , subsuntque ut plurimum scopuli, qui efficiunt ut mare adsurgat. Ubicunque enim intumescit fundus maris, ibi quoque intumescit maris superficies . Quia vero navigia altius petunt libramentum , hinc fit ut talia loca funesta ut plurimum sint navigantibus nisi in tempore prospicant. Quapropter illi qui in talibus versantur periculis , quum sarcinas projiciunt hoc tantum adsequuntur , ut quanto,

magis exonerant sua navigia , tanto vesocius nam fragium patiantur. . o.

vero rarefieri & dilatari quamvis exempla, & emperimenta quotidiaera satis luculenter evincant, neg tur tamen a nonnullis , idque ob duas potissimum irationes. Inquiunt enim si aquae moles minui & constipari possct, fore si duo sint cylindri aequalis cap citatis sed inaequalis altitudinis, ut plus aquae com

i . tineaturi

62쪽

tineatur in altiori, quam in breviori, propterea quod aquae inferiores minus in hoc premantur , atque in altero longiori cylindro. Verum haec ratio erronea est, cum nullum corpus fluidum & homogeneum seipsum premat. Itaque aqua in aqua, & aer in aere nullum habent pondus. Alterum argumentum inde petitur, quod si Oceanus & maria a calore rarefierent & intumescerent, fore ut navigia mare aestuante altius deprimantur, quam subsidente aestu. Verum neque hoc argumento aliquid efficitur. Maria enim etiam aestu serventissimo, ne sexmillesima sui parte altius adsurgunt, uti inserius clarius ostendemus. Etiamsi itaque aliquanto profundius navigia mergantur , insensilis est. nihilominus ista discrepantia. Falsum quoque hoc quod dicunt, aquam nulla vi

in minorem posse comprimi molem. Etiam ad aerem comprimendum vis aliqua requiritur. Sed vero cum aqua millies sere densior sit aere , utique etiam millies fere major vis requiritur ad aquam, quam aerem

Comprimendum. Nec in liquidis tantum , sed & insolidis quoque corporibus hoc locum habet. Quanto enim unumquodque corpus gravius est & compressius, tanto major debet esse potentia quae compressius hoc corpus in arctius spatium constringat. Si itaq; ponamus aurum esse vicies millies aere compressius,

63쪽

.pressius, etiam vicies millies major vis esse debet, quae , aurum , quam quae auem comprimat. Eadem est ratio dissolutionis per ignem. Quanto compressius fortiusque colligastim sit unumquodque corpus, tanto potentior esse debet calor seu ignis qui corpus istud diuolvat & rarefaciat. Porro aquam etiam modico calore aut frigore dilatari & constringi manifeste patebit si quis vitrum amplioris uteri & angusti orificii aqua frigida plenum calidae aut tepenti tantum aquae immerserit. Post primam coarctatiom, quae momerganea est,& aquam frigidam ad substum contrustum paululum facit subsidere , eadem mox adscendet, idque ad legem & proportionem calidae foras ambientis. Bod si aquam vitro contentam modice calefeceris , ac frigidae immeIseris, contrarium videre est. Pr,mo quippe aliquantisper adscendet aqua propter repentinum frigidae contactum , qui dum calorem inclusum per orificium expellere conatur, una quoqe inclusam propellit aquam. Pera sto hoc momenta neo motu sensim contrahitur moles aquae & ad inferiores orificii partes paulatim descendit. G CAP. XII.

64쪽

CAP. XII. - Mensura O locus maximae marium intumescentiae: CUm itaque aqua , perinde ac caetera corpora, pro intensione caloris & frigoris, ac etiam pro ratione alius corporis prementis, dilatari & constringi possit, superest ut mensuram maximae marium intumescentiae declaremus. inamvis vero in

quibusdam locis, uti in sinu Bristoliae, ad montem S. Michaelis & alibi, aestus ad septuaginta & plures

pedes nonnunquam attollantur, non tamen exinde

argumentum sumi debet, utpote cum in nostri m ris sinubus motus ille aliunde proveniat , ut mox ostendemus; sed vero ut primariam aestus mensiiram teneamus, inquirendam est quantam intumescant maria quae Tropicos interjacent, idque non in lit re , sed in medio alveo & ubi profundissima stant. At vero ex universali observatione constat Oceanum illic ne ad duos quidem aut tres pedes assurgere, imo inter maximum decremςntum & incrementum vix duarum spitharnarum differentia occurrit, non tantum aqud Hispaniolam, Cubam, &Jamaicam & Caribicas , sed & plerasque sere medii Oceani insulas, sive illae in Pacifico , sive Indico, sive etiam in Atlantico stae sitit Oceano. Et tamen

etiam

65쪽

. ET VENTORUM. Detiam illic altius aliquanto ascendit aestus, quam in libero faciat pelago, ubi nullae occurrant insulae. Si itaque recte calculum subducamus, inveniemus imter maximum minimumque maris tumorem vix unius pedis intercedere discrimen. Quod si tantillum Oceanus intumescat ubi pro- sundisiimus est , utique imperceptibilis est ille tumor qui in litoribus contingit , in quibus tamen maxime conspicuus est aestus. sit fundus seu alveus maris ABC, superficies vero maris sit Λ D C.

Maxinius tumor D E sit unius pedis. Maxima profunditas maris D B si bis mille passuum seu pedum Hopo. Jam vero si totum mare , qua profundisii- .mum est , non intumescat nisi ad unum pederri, ma-mifestum est quod prope litueputa ad F H uel I K in sensum vix cadat aestus elevatio. si enim D p hoc est Ietooo pedes dent D E, hoc est unum pederli; & GH statuatum pedum centum jam tumor in GF non superabit centesimam & viceumam pedis partem. G i Patet

66쪽

DE MOTU MARIUM

Patet itaque quare fluetus e medio Oceano intumescente semper ad litora tendant. Sed tamen objiciunt hydragogi.& practici aquarum libellatores, ut fiat hic decursus , non sufficere mathematicam istam declivitatem, sed ut fluant aquae in singulis mille passibus minimum requiri sex digitorum declivitatem. Sed praectici isti quid dicant, ipsi non intelligunt, dum cursum IIquarum oculis & sensibus mstiuntur , & cognita velocitate fluxionis, declivitatem quoque alvei notam sibi esse existimant, ac si aqua defluens & descendens eadem semper haberet celeritatis momenta. Nulla est: tam exigua superficiei aquarum inaequalitas , quae ad inducendum non sufficiat motum, & utcunque is in initio sensim effugiat, spatio tamen & progressu auctus satis fiet conspicuus, praesertim si per aequalem minim que scabram declivitatem aquae ferantur. Verum

utut in fluminibus, in stagnis aliisque aquis brevi alveo contentis aliquando locum habere possit practicorum regula , nihil tamen haec ad prcesens facit institutum , cum longe dispar si Oceani ratio. Quamvis enim hic in medio praecipue turgescat, quia tamen Sol non eidem semper imminet puncto , sed succcessive semper in Occidentem Vergit, ideo non in singulis tantum quae adspicit spatiis, sed etiam in singulis punctis. , idem tumor & eadem ubique seqvit

67쪽

ΕΤ UENTORUM.quitur & perstat declivitas et manente nihilominus priori tumore propter adfluentes utrinque sacced neas , quas diximuI , aquas ; ita tamen ut quanto magis a medio recedat, & quanto magis decrescat maris profunditas, tanto 'uidem minus attollatur sequens maris superficies, ii saltem litoralium aquarum intumescentiam spectemus, si aquas motu progressivo e medio maris adfluentes consideremus , etiam altius intumescat Sc velocius fluat, quam medius faciat Oceanu

CAP. XIII. stuare aestus major in litoribus quam in medio maris. SEd videamus num aliquanto clarius reddere poς

simus rationem, quare aestus alte adeo in litoribus attollantur, cum modice adeo eleventur in medio oceano. Mirum proculdubio & staticae legibus contrarium nonnullis videbitur , quod cum punctum unde defluunt maria uno saltem pede silpra retia quam exstet superficiem, in litoribus tamen ubi im- . pingunt fluctus , ad octoginta & plures nonnumquam extollantur pedes, cum libramenti ratio non permittere videatur, ut vel ad unum pedem adsurgant. Verum ex iis quae paulo ante monuimus patet duos esse considerandos motus. Prior est ille quo

68쪽

maria ubique & praecipue in medio intumescunt,qui quidem, si solus spectetur, imperceptibilis omnino esset aestus in litoribus. Alter motus est quidem esi sectas prioris, longe tamen illo citatior & sensibilior' evadit, dc quidem tanto magis, quanto longius ab

origine sua recesserit. Q rando enim maria accede te Sole turgere incipiunt, continuo in Occidentem moventur , nempe ad declivius libramentum. Quia vero non cessat Sol, sed continuo initat, & successsive sequentes Oceani partes adspicit, necessario etiam ac celeratur motus iste solisequus. Cum enim ad singula puncta quibus imminet sidus restituatar & renovetur declivitas, fieri aliter non potest , quin cursus aquarum semper intendatur. Esto superficies maris A G, que imminenis te Sole intumescendo at

tollatur usque ad B. Manifestum 'est aquas per declivitatem B D defluere. Sed vero dum undae sc d Volvuntur , jam quoque singula hujus declivitatis pundi a adventu Solis intumescunt. Sole itaque imminente puncto D, jam quoque intumuit ista maris portio elevaturque usque ad C , ita ut planum inclio natum,

69쪽

ET VENTORUM. nnatum BD ascendat in BC, & fiat parallelum superficiei AD. Sole desii illustralite declivitatem CF, haec quoque intumescit donec ideclivitas CF elevetur in CE, de fiat parallela sperseiei DF. Eadem est ratio declivitatis EG, simili modo etiam illa intumescit, & sic porro. Cicuum est igitur aestum maris instar uoehleae Archimedeae descendendo semper ascendere. , cum

vero omnia pravia descendendo motum accelerent.

etiam hoc patet quare in litoribus elevatiores & magis conspicui sint aestus , quam in medio Oceano unde fit decursus. Non tamen existimandum est hunc Oceani m tum eadem semper ratione accelerari atque corpora quae per planum inclinatum devolvuntur. Obstant vastae continentes, obstant instulae mundi inaequa litas, obstat motus in gyrum, de aliquando aquarum quae succedant inopia, quae decursum hunc aut mo- .rantur aut sistunt. Et tamen licet nullae obstarent terrae aut insulae, Oceanusque universum tegeres o bem , & pen planam & mathematicam decurreret superficiem, semper quidem accresteret aquae fluentis celeritas, nunquam tamen tanta essent incre menti momenta , ut Oceanus tantundem quantum

Sol adselvat spatii, singulis nempe horis gradus

quindecim. CAP. XIV.

70쪽

D E MOTU MARIUM

CAP. XIV. majores fani aestus in zonis temperatis, quam 'in zona Torrida. xstus majores concitari in Temperata , ac sint cui in Grrida fiant Zona, opus qon est multis adstruere, cum id apud pleroique rerum gnaros pro confesta habeatur. Exemplo sint maria non multum 4 nostris remota. Ad montem S. Michaelis, ad Bristoliam, aliaque orae Gallicae Britannicaeque loca', aestus ad septuaginta pedes & nonnunquam etiam altius attolluntur. Eadem est ratio Tonae Temperatae in Australi hemisphaerio , Ad flumen dictum Gallegos, ad Fretum Magellanicum,adstaque ei litora terrae dei Fuego, ad sexaginta & plures pedes extolluntur maria. Sed vero qui in Tona Torrida contingunt aestus, cum plurimum, longe

tamen infra hanc mensuram adsurgunt. Ut autem.

haec ipsa accuratius aliquanto intelligantur . distinguendi omnino sunt aestus qui ad insulas in medio si ins Oceano contingunt, ab illis qui in litoribus planis , ac item istis qui in longe recedentibus sinubus

deprehenduntur.

Insulae itaque in medio Zonae Torridae Oceano sitae, qualis est illa S. Helenae, aliaeque quas superius

SEARCH

MENU NAVIGATION