Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

tium generationis disquisitionem, quam in figuris coloratis declarat, sine his indicare vix possiimus, nec ullus erit, qui eandem diiudicare valeat, nisi disiectiones ipse repetat. Obseruatio decima septima tandem, de corde reti- Ρ-IPq- quisque visceribus limacis disserit, et usum horum an

malium in alimentis et medicamenti S exponit. In titulo Cl. Auctor affirmat hoc opus arcana a tis, noua inuenta, et disceptationeS philosophorum et artificum recentiorum complecti, num vero hoc praestitum fuerit, aliis diiudicandum relinquimus. Nos quidem in his, quae proposuit, ordinem desideramus et perspicuitatem. VI. ERRNESTI ANTONII Ni COLAI, Consit. Aul. Med. Doet, et Pros. Publ. Extr. Systema materiae medicae ad praxin applicatae. Halae apud Carol. Herm. Hemmerde, Tom. I. IPSI. I. alph. 2O. pl. Tom. II. II a. I. alph. I 6. Pl.

Materia medica, cum crassiS occulsa et circumfusa tenebris, insigni erronearum opinionum copia reserta bonaeque methodi expers etiam nunc Cl. Auffori visa sit, nemini quoque mirum videri poterit, eundem in tanto librorum, qui iam de materia medica prodierunt, numero, nouum de eadem libbrum in lucem emisisse. Ut igitur errores aliorum euitaret, in tomi primi parte prima, de materia medica in genere , in sellionibus sex, systematica quasi et in thematica methodo, et ex certis indubitatisque principiis, medicamentorum partes constitutivas disquirere, eorum agendi modum demonstrare et virtutes explicare in genere annisus est. Medicameninm, quod P si consideramus, in sensu latiori est instrumentum,. quo

272쪽

quo corporis humani vires ad sanitatem diriguntur ; in sensu vero strii fiori est illud corpus, quod humanum

P. 2. corpuS morbosum in sanum mutare valet. Hae mintationes, ut rationem suam habeant sufficientem, quae vel in corpore humano vi , vel in medicamento latet, neceste est. MutationeS in corpore humano ubuo productae ab actione medicamenti dependent, adeoque id, quod rationem existentiae astionis susticientem continet, est Pirtur medicamenti. Virtus medicamenti producit essessum. Ille medicamenti Orctur qui est resolubilis in alios, dicitur compositius, qui non, dicitur simplex; et ideo vis medicamenti etiam est vel p composita, vel simplex. HS medicamenti, quae exbstentiae suae rationem susticientem in alia vi habet , dicitur fundata, quae non, dicitur fundamentalis. Si

inter virtutem medicamenti alia vis intercedit, dici, tur ea mediata, si non, dicitur immediata. Medic p. 7 mentum particuliS certis constat. Illae medicamenti particulae, quae a suo toto non, nisi magnitudine et figura disterunt, Amitares, quae vero praeter magni, tudinem et figuram aliis quoque qualitatibus a tofo suo distinguuntur, constituentes seu constitutiuae appellantur. Partes medicamenti constitutivae, si partes alia rum partium sunt, remotae, si non, Proximae nominantur. Medicamenta in corpus humanum agendo P, Ι vel euacuationeS producunt, vel non. Hinc omnia medicamenta sunt vel euacuantia vel alterantia. Quae utriuSque generis ab effectu vario, quem edunt, ite rum in speciales classes diuiduntur, quarum explicationem amplam Cl. Auctor exhibUit, et sunt V. c. VO-mitoria, purgantia, diaphoretica, diu retica, sialagoga, emmenagoga, resoluentia, roborantia ese. p. 28. Inter la tes medicamentorum constitutivas, salinae, p. 4 i. sulphureae, Oleosiae, spirituosae, resinosae, saponaceae, gummosae, mucilaginosae, gelatinosae, pingues et terrestres reseruntur, quarum mixtiones, ex aliis parti bus constitutivis denus compositae, examine chemico

273쪽

et sensuum ope disquiruntur. Sensus, quibus medicamenta cognoscuntur, sunt gustus, olfactus et ubsus. Gustu diuersa salia, et partes quoque, hi S admix' p. s9.tas, percipimus. Olfactu sentimus medicamenta, quae p. II. odorem alliaceum spargunt et auidum salis communis cum phlogisto combinatum, in se continent. Visu cognoscimus effervescentias, praecipitationes colo-Tumque mutationes. Chemia medicamenta disquirit per Hastrumenta, quae partium mixtionem et indolem non destruunt, sed in partes constitutivas proximas resoluunt, ad quam operationem idonea sunt memstrua, aqua et spiritus vini rectificatissimus, vel in solutione vel destillatione applicata. Medicamentorum actiones quod attinet, illa tanquam corpora in corpu' humanum agere neqUeunt, nisi id attingant, et licet vel sub minutissimarum particularum sorma applicentur, vel in ipso corpore in minimas moleculas resol- Uantur, vi tamen cohaesonis cum corporis humani partibus, vel motu ex hac cohaesione oriundo, agunt et effectus suos producunt. Hae actiones ex medic, P. IOS, mentorum et corporis humani particularum magnitudine, figura, grauitate specifica et pondere absoluto

aucto vel imminuto, ex actione et reactione ulterius explicantur et mutationes tam in solidis, quam in sui- dis inde ortae, iuxta leges mathematicas Hambergerianas demonstrantur. Vires medicamentorum vel ex effectibus, ipsorum usum sequentibus cognoscuntur, vel ex partibus eorum constitutivis iusto ratiocinio deducuntur. Uerum minime putandum est, p-Ι Ο quod, dum medicamenta certam quandam vim exserunt, haec ipsa ab omnibus eorum proficiscatur paribbus , sed vis vel ab una tantum parte similari aut comstitutiva, vel aliquot saltim partibus oriri posse videtur. Vnde porro assumitur, medicamenta aliaS quoque Virtutes, praeter virtutem ipsis competentem ex hibere posse. De his omnibus breuiter tantum a nobis recensitis, postquam Cl. Auctor uberius et logica quadam

274쪽

quadam certitudine egit, tandem ad ipsit medicam emta pertractanda accedit. In his autem describendis, ante omnia ipsorum Originem et locum natalem ex fide dignis historiae naturalis scriptoribus adducit. In vegetabilibus diiudidandis celeberrimorum botanicorum in primi S TO VRNE FORTII, BAVI IN I aliorumque vestigiis insistis. Ipsam naturam intimam et pa

tes constitutivas ex chemici S experimenti S a EO EM

BOUI DUC, CARTHEV SERO et se ipso factis, examinat, ipsas virtutes ex particularum constitutivarum mixtione et indole, siue a priori declarat et determinat,

et ex optimorum praeticorum ET TMVLLERI, HOF MANNI, SCHVLI II propriisque obseruationibus et

experientiis institutis, siue a posteriori, confirmat et corroborat. Varia denique praeparata et formulas saepe satis amplas ex dispensatoriis et HoFFMANNI in primis scriptis petitas interspergit et annectit. Incipit itaque in parte secunda de materia medica in specie, et libro primo de medicamentis euacuantibus, sectione P k8Q- prima, capitibus quatuor depurgantibuS agere. PU gatici aluina fieri nequit, nisi circulus humorum ex intestinis tenuibus ad massam sanguineam atque ex hac ad illa succedens turbetur et inuertatur, ita, ut limmores minore copia ad massam sanguineam per vasa resorbentia ex intestiuiS tenuibuS redeant, quam ex p. 186. massa sanguinea ad haec intestina deserantur. Medicamenta autem purgantia agunt obstritendo orificia va sorum tam resorbentium, quam excretoriorum in lim

testina hiantium, id quod acres et viscidae partes in illis haerentes praestant. Aeres fibras intestinorum constringunt, et viscidae hiantibus ipsorum vasis ab haerent. Cum purgantia diuersis constent partibus constitutivis, etiam in diuersis morbis diuersa et apta eligenda sunt, quae morboS eorumque causaS tollunt. p. 2Oq. Quorum ut eo felicior electio institui possit,' tam simplicium, quam composit0rum tabulam Cl. Auctor apposuit.

275쪽

posuit. Expurgantibus lenioribus rhabarbarum pri- p. a Sino loco adducit, inter cuius bonitatis notas colorem sinum refert, qui vero saepe arte et fraude producibtur. Parant enim mercatores ex infuso inabarbari, Ortean et gummi tragacanthae massam, qua luteum colorem instarbaro inducere solent. In ipso auteminabarbaro in primi S principium volatile notari mero tur, a quo virtus laxanS dependet. ParteS eiuS porro gummosae permultae aerimoniam temperant et mitibgant, saponaceae scilicet eae, quae, uti ab Auctore declaratum est, tam in aqua, quam in spiritu vini sunt lubiles, reseluunt, resinosae stimulant et terreae roborant. Pro scopo roborandi vero id ipsum, non tostum, sed in pulueris substantia optime exhibendum est. Ipse quoque puluis cum extracto in pilulis non inepte dari poterit. Tinctura eius, cum aqua et sale alea lino parata, optima iudicatur et ad unciam dimidiam et ultra pro dosi propinari debet. Multi sunt

morbi, in quibus curandis medicamenti huius vinulem Auctor praedicat. Post inabarbarum lata ps et manna in considerationem veniunt et sic primo huic t0mo finis imponitur.

In huius libri tomo secundo, libro primo, sectione

prima, a capite quinto usque ad trigesimum septimum ' reliqua purgantia perlustrantur, et sectione secunda de emetieis in quatuor capitibus agitur. Λω I species P. S. varias postquam descripsit Ill. Auchor generatim notas, nihil reserre, siue hepatica, siue succotrina, siue alio nomine appelletur ea, quae ad usum medicum eligitur, dum modo sit pura, pellucida, nitenS, non ade nigra, sed fulua, russa, leuis, non nimis densa, si ist-bilis et facile solubilis, sapore amaro, odore natis osse

ad myrrham accedense, et in puluerem trita aureo et croceo colore praedita. Aloe continet parteS saponacea S, aereS et viscidas, a quibus, uti supra in genere demonstratum est, purgatio aluina dependet. Te Tom. II. Pars II. S restres,i .

276쪽

restres, quae in eadem quoque adsunt partes, fibra rum humidum absorbent et earum intersi itiis sese ap-

p. 9. ponendo mihi S robur conciliant, eaedem vero etiam calorem moderantur, dum cum corporis humani pa

tibus sulphureis cohaerent atque ea S ad resolutionem es particularum ignearum liberationem ineptas red- p. 33. dunt. Aguri Vs, quoniam eius pars retinosa et salino inuci laginosa multa salia continet, valde acris est. Et ob hanc aerimoniam et visciditatem pariter aluum vehementer purgat, in primi S autem eius viscidum, quod difficulter soluitur, ventris tormina excitat.

p. I. Colocynibidis pulpam activo salium subtilium acrium principio purgante constare, inde apparet, quoniam, si diuturna coisione pars illa volatilis, subtilis et activa avolat, eius vis purgans imminuitur. De pulpae limius usu monet Cl. Auctor, quod non in substantia, sed sub sorma trochiscorum alliandat vel extracti aquosi exhiberi debeas. Trochisci enim commodius in pul-

Uerem conteruntur, assumti per canalem intestinorum facilius mouentur et vim a gummatibus admixtis quasi correctam obtinent. In extracto per diuturnam cο- p. 8- itionem vis drastica imminuta habetur. Scammonet partem gummosam magis diuresin, quam alutim mO-

uere et in subiectis, humoribus pituitosis nondum ab tenuatis et resolutis, scatentibus, nullum saepe vel P. TO. exiguum effectum edere, Auctor asserit. Fumini gut- ta in hydrope curanda, cum vel omnibus vel pleris que indicationibus respondeat et satisfaciat, ad grana quatuor pro dosi cum massa pitularum balsami earum H OFFMANNI Vel cum puluere radicis squillae et vincetoxici commode dari poterit. Id ipsum porro, cum

ratione partium constitutivarum, tum ratione morborum V. c. in asthmate, catarino suffocativo, et febre quartana utile esse debere, Auitor noster concludit.

p. 97. Nauseosus decocti vel infusi soliorum sentiae sapor ῆ-liis serophialariae aquaticae maiori S CAS PARIS B AU

H 1 N i additis et tepida aqua digestis, integra sennae

virtute,

277쪽

virtute, docente etiam MARCHAN D, academiae scientiariam pari sensis socio, emendari et corrigi potest. Elaterium est succus amarus, ex fructu cucumeris asinini expressus et inspissatus. Illud, quod in no p. IIO. stris ossicinis habetur, a veterum elaterio, quod ex cucumeribus in Graecia multo maturioribus nati S praestantius erat, maxime differt. Auctor ipse, qui tamen nostrum per triginta annos in aegrotis frequenter adhibuit, a granis tribus ultra sex nunquam dedit. Salanglicum, quo nos utimur, arte paratur, et est sal p. na medium ex acido vitriolico et sile scalino salis cor

munis compositum. Et quoniam hoc sal, si cum oleo vitrioli miscetur, sub fumo albo tenuissimo, uti in sale communi fit, effervescentiam ostendit, et deinde eius solutio eodem modo, quo ea, ex sale communi facta, argenti solutionem sub forma pulueris albi praecipitat, id ipsum cum sale vulgari commixtum esse, apparet. Μ gusta alba, cum nil nisi pura terra cat' p. I33. carea sit, cui paucum acidi salis nitros immixtum est, nullas etiam alias virtutes possidere potest, quam

quas eiusmodi terrae habent: et alia medicamenta terrea calcinata, Ut sunt cornu cerui, lapideS cancrorum et conchae huic forte palmam adhuc praeripiunt. Turbitb seu turpet hi vegetabitis radicis effetius ideo p. 136. saepius dubius est , quoniam resina in radice inaequaliter distributa est, interim tamen nihil singulare in ea ipsa latere, credit Auctor. In mechaoc V V Qt P.I 2. bryoniae consideratione generatim Vir doctissimus notat, illam virtutem medicamenti praedicatam, quae a partibus constitutivis deduei nequit, nullo prorsus niti fundamento. Bryonia tamen, cuius odor et sypor opto analogus est et ideo opii partes sapoli ceas volatiliores habet, instar opii etiam agere debere pyintatur. Matalista seu battaga de purga est radix ameri' p. Isseana, Virtute purgante praedita, cuius tamen planta' nondum innotuit et in ossicinis nostris rarissime inuenitur. Hellebori nigri radix ampla tractatione disquiri' p. iS a tur

278쪽

tur eiusque usus iri illis morbis, qui leuia eludunt remedia, caute suadetur. Commendatur prae reliquis eius extra illam ad grana quatuor in forma pitularum dandum. Hac enim ratione eius solutio in infestinis

si iecessive perficitur, nec in tot puncta, nec tot particulis simul agere potest, cum e contrario id ipsum solutum in forma fluida datum, plura puncta tangit et

vehementius citiusque agit. Θclaminis, esulae, seminis ricini, laureolae et coccognidii usus internus ob vim caustic am, acrem et rodentem merito dissuade-Ρ- Ο tur. Ad fores laxantes Cl. Auctor resert flores tiliorum convallium , rofarum et vi larum, qui, si recentes aqua, vino vel sero lactis infunduntur, aluum laxant; convallariae tamen flores ob partes spirituosas et resinosas etiam virtutem roborandi habent. Cum ea medicamenta, quae humores resoluunt et stimulant, purgationem aluinam excitare possunt, centaurium minus ob particulas volatiles, acres, et salinis sulphureus humores resoluere, stimulare ideoque etiam recenS in primis aluum mouere, colligitur. Similem p. 227. esse inim fumariam exhibere, experientia docet. --rum fulminans a Cl. Auctore pro calce habetur, cuius tamen particulis sal acidum aquae regis adhaeret. Cum vero salia acida resoluunt et stimulant, et resoluentia et stin aulantia alui euacuationem eXcitant, aurum stliminans eandem ob causam eundem essectum

praestare poterit. Ipsi interim prae aliis securis pudigantibus nullam singularem competere VirtUtem, et,

si eodem uti placeret, probe edulcoratum et salibus liberatum eligendum esse, Auctor monet. ΡostqUam nunc Vir doctisin iis purgantia medicamenta pertractauit ad emetica in sectione secunda, capitibus quin'p- 3S- que consideranda et examinanda sese consert. Non omnis lenis ventriculi contentorum eiectio, sed ea

tantum, quae cum violentia fit, vomitus nomine ve

nit. Hic in primis a vi ventriculi vitali praeternaturaliter aucta, non exclusa etiam vi elastica, produci

279쪽

tur. Omni S porro vomituS aut ab irritatione aut extensione partium ventriculi oritur. Sic ille, qui primo grauiditatis tempore in foeminis frequens esse solet. a sanguine, in vasis ventriculi nimis abundante eaque extendente prouenit. Nec oleosa relaxando et lubri, cando vomitum excitant, sed partim vi ponderis Ventriculum ad contraflumem irritant, partim adhaesione

dilectuS excretorios et vasorum extremitateS obstruunt, unde haec intumescunt et extenduntur, extensia vero fibr s nerueas et mustulareS ventriculi ad contractio- inem stimulant, qua ipsa vomitus efficitur. Salia acria P. 2 6 ingesta primum in fibras circa pilorum sitas agunt, eu-

HS contracitione contenta non in duodenum propelluntur, sed per cardiam minus contractam egrediUntur. Ex omnium vomitoriorum numero, quae Cl.

Auctor in synopsi quasi adduxit, i peeaeuantiam et lasetarum emeticum tantum seligendum esse, arbitratur. syst ac subur radiis exsiccata et integra in multos an- P 7O nos viribus integris conseruari potest, in puluerem vero redacta, citiuS vireS perdit. Unde colligitur eius

sui fixum, quod, si ab aliis partibus grauioribus liberatur, volatile reddi. Terrestres autem , quae P r huic insunt partes, proportione gumimosas et resinis' sas superant. Huius radicis puluis in dysenteria non ut reliqua voemitoria, sed specifica quadam virtute agere videtur. Scillae species, licet variae a botanicis p. 28 .r censeantur, tamen parum inter se differunt. Illa autem , quae colore aIbo et rubro praedita est, optima et vera iudicatur Εa praeparandi methodus, qu mastis panis impastata in furno coquitur et exsceatur, minus apta est, quoniam hac ipsa multae vires abib latur. Melior est ea exsiccatio, quae non valido

ignis gradu et subito, sed sensim sensimque leni calore solis vel clibani institui fur. Liquor adidus per destilblationem elicitus cum alcati esseruescen S euincit, aere eius principium acidae esse indolis. Ratione virtutum haec radix inter heroica remedia est referenda, nihilo-

280쪽

minus famen eandem in febribus intermittensibus commendat ipsique cum aliis medicis peritis anodynam vim tribuit Auctor domisimus. Hic ergo liber multo iudicio, industria et eruditione conscriptus, ibces quoque ob multa momenta, quae Auctori ex prO- positi ratione ex thera pia generali et speciali introducenda visa sunt, in pluribus tomis subsecuturis demum perfici posse videatur, tamen erit commendam diis. Illam interim de medicamentorum Virtute cognitionem , quae ex ipsarum particularum constitutibuarum natura et experientia saepius instituta acquiribtur, optimam quidem esse fatemur, sed ipsarum harum particularum indoles et mixtio interdum adeo subsilis, tecta et occulta, et morborum natura adeo obscura sunt, ut nulla methodo scientifica nullaque syllogismorum ope aliquid certi et indubitati demonstra

xi p0ssit. VII. I. G. GΜ ELINI Flora sibirica, f. historia plan

tarum Sibi late Tomus lΙ. ContinenS tabulas aeri incisas 98. Petropoli ex typogr. aCadem. scientiarum. Ι7 9. q. mai. alph. I. pl. II. Libr S, qui ante annum huius seculi quinquages,mum prodierunt, minime recensere noS velle, it praefatione quidem, priori horum commentariorum

volumini addita, diximus, ideoque legeS, a nobiSipsis sancitas, violare, nunc videri possit, dum librum

indicamus, cuius titulo annuS quadragesimUS nonUS

est inscriptus. Ast veniam nos facile impetraturOS esse, speramus, dum certissime persuasi simus, ipsum, licet eo anno sit notatus, tamen modo proxime elapso sume evulgatum. Accedit et illud, quod liber nondum sit absolutus, futuroque tempore reliqui eiusdem quatuor adhuc edendi tomi indicari debeant; quo

SEARCH

MENU NAVIGATION