장음표시 사용
641쪽
Uationes enarrat vir experientissimus. Non in omnibus cuiuslibet corporis parribus a vi electrica sensatio excitatur, id quod a distributione neruorum naturae lusu, vario modo a regula deflectente, explicat Cl. Aut hor. Iuvenis octodecim annorum phlegma ricae rem periei hemiplex iam totius lateris sinistri Una cum aphonia pastus est, nec pedibus insistere, nec incedere, nec brachium affecti lateris manusque mO- aere poterat. Quae mala in hoc homine, etsi variis auxiliis aliquo modo sublata erant, tamen redibant. Hunc ergo per duos annOS sic aegrotantem, reperita eleffricitatis vi applicata, Auctor Cl. eo reduxit, ut primum uniuersum brachium libere mouere, deinde dis inste loqui: pedibus incedere et laesa antea manu, licet non ita agiliter uti olim, fidibu S canere Valerer. In duorum hominum brachio dextro ex praeuia hemiplexi a paralytico facto, ictus electricus primus applicatus sensationem ad carpi regionem aliqualem,iffus alter fortiorem ad cubitum usque, et tertius ictus usque ad humerum cum commotionis et incalescentiae perceptione excitauit, quem successivum
inflicti istus progressum in multis aliis sim ilibus subiectis se obseruasse, testatur Austor. In sene octogenario dextri humeri rheumarismus, qui omnem membri motum impediuerat, electricis pulsibus lenitus, et in viro quadragenario chiragra cum tumore
in carpo, sublata fuit. in homine, qui ob oculi pupillae dilatationem et immobilitatem amaurosi laborare videbatur, viribus electricis ad foramen supra orbitale, per Quod neruus OphthalmicUS W LIS II penetrat, et ad inferiorem temporum partem, angulo oculi pr0pinquam, diret his et applicati S, primum iridi mobilitas industa et reiterata operatione maior visus acies restituta fuit. Iuvenis octodecim anno xum ante duodecim annos post Variolas, visus acie amissa, in ipsam amaurosin incidit, ita, ut deXter Oculus tantillum, sinister vero plane nullum visus sen-
642쪽
sum exhiberet. Hic se inel tantum expertus Vires electricas leuitatem capitis totiusque corpori S et Visus quoddam exercitium, et repetita deinde Operatione eiuS maius augmentum recti perauit. Hoc itaque in affectibus oculorum similibus auxilium felicius adhiberi posse putat Auctor, quoniam materia electrica aetherea, subtilissima mobilissimaque per
oculi neruos et tunicaS celerrime penetrare, motus concustarios vehementissimos excitare fluidumque nerueum facilius mouere et propellere Valeat.
Relationes ab amicorum Qcietate collectae et scientiae naturalis, Oeconomicae, medicae et morum cultoribus dicatae. Px tanta copia plagularum istarum, quae nostro
hoc seculo, germanico idiomate conscriptae, qualibet hebdomade divenduntur, diarium hoc commendatione nostra non indignum sane iudicauimus. Huius volumen primum et secundum, quorum unumquodque plagulis viginti sex constat, iam accepimus, et tertii voluminis partes non nullae lucem quoque nunc adspexerunt. Relationum autem harum Auctores varii sunt amici, qui societate quadam coniuncti, variis scientiis delectantur; quibus ipsis aliis quoque utiles esse cupiunt. Ipsa argUmenta, quae lectoribus iam tradunt, et imposterum exhibituri sunt, ex scientia naturali, arte medica, Oeconomia, et ethica, uti ex ipsius tituli inscriptione apparer, petere constitutum habent; quae ita elaborabunt, ut ab
643쪽
utriusque sexus lectoribus legi intelligique possint.
Ad hunc itaque scopum eo felicius attingendum, varium scribendi genus elegerunt, et, quae secum meditati sunt vel stilo narratorio, allegorico, poetico, vel in fabulis, literis, aliaque sub specie, communicabunt. Et licet tractationes ipsae non ita comparatae sint, ut eruditis viris et in hisce do inis iam versatis ex asse satisfacere possint, id quod et promittere noluerunt Auctores, tamen partim eaS reS, quae ad vitam societatemque humanam, varias eius a Aiones et negotia pertinere Videbuntur, partim eas
scientias eaque principia a doctissimis naturae indagatoribus tantum cognita, ita proponere ipsis animus est, ut quilibet exinde aliquam utilitatem haurire queat, Ea itaque in hisce plagulis specimina inueniuntur, quae ad philosophiae generalis, theologiae
naturalis et ethicae, nec non ad historicam et physicam trium naturae regnorum Variarumque exinde arte factarum rerum, cognitionem spectant. Immixta etiam leguntur argumenti medici scripta, quae de sanitate conseruanda agunt, et morborum historias eorumque curam exponunt. Haec omnia nitido
puroque linguae patriae si il0 elaborata grataque vicissitudine ordinata deprehenduntur. Ea iam quidem omnia, quae in illis ad nostrum institui urn faciunt et imposterum saeere videbuntur, commentariis nostris inserere nolumus; sed nobis lectoribusque nostris sufficiat pauca tantum in praesenti, speciminis loco, adduxisse, quoniam multa ex his plane noua non sunt, sed in aliis libris uberius iam pertractata
et exinde collecta tantum traduntur. In voluminis
primi parte decima tertia consilia quaedam iu dy en- pirria obseruanda exhibentur. In morbi huius origine declaranda potius ad negligentiam hominum, quam ad alias causas respiciendum esse, putat Cl. Auictor. Illa dysenteria, quae mense augusto et septembri plerumque homines invadit, non a fructuum Tom. II. Pari IV. S s ho-
644쪽
horaeorum, uti vulgo creditur, usu prouenit, siquidem obseruatum est, illos, qui eius modi fructus copiose assumserunt, non adeo grauiter hoc morbo afflictos fuisse ac eos, qui ab istis plane abstinuerunt. Aliae igitur eaeque in primis duae sunt causae mali, nempe refrigerium sub aestu nimio admissum cor- P0ri, et potus copiosus minuSque conueniens intemperanter ingurgitatus. A refrigerio perspirabilis materia, calore nimio acris facta, ad intestina retropulsa eadem irritat et hunc alui fluxum producit; a p0- tu Vero vario nimioque assumto et sermentatione inde in intestinis facta, acrimonia generatur, quae pariter intestina stimulat et ad hanc excretionem praeternaturalem disponit. Describuntur praeterea huius morbi symptomata, et auxilia prophylactica et curatoria Varia, commendantur, ex quibus gumini arabicum in primis in aqua tepida solutum pro potu ordinario cum successu bibendum suadetur. p. 2O9. In parte decima quarta, is bonitate terrae ad agri hortique cut uram spectante agitur. Magnas esse terrae differentias non solum agricolae norunt, sed etiam diuersum plantarum incrementum demonstrat. Has ipsas, postquam Cl. Auctor huius tractationis ex BECHERI, LINNAEI ELLE Rique scriptis aliquomodo indicauit, bonae fertilisque terrae signa eruere studet. Haec itaque debet esse praedita nigro colore, qui nec solis calore, neque pluuia immutatur: Bona rerra porro non facile dehiscat, nec a pluuia nimium dissoluatur, sed eam potius in se quasi resorbeat, arbores proceras graminaque viridia alat, aliarumque plantarum celerius incrementum adiuuer, s0le post pluuias splendente, gratum odorem spargat, et aqua, quam in se c0ntinet, dulcis sit sapο-xis. Denique illa terra bona habetur, cuius cespites pingues sunt et tenacius cohaerent, quae aquae,
in qua dissoluitur, saporem non mutat, sed spumam ostendit, quaeque mollis, laxior, pinguis et paucosabulo
645쪽
sabulo admixto nigra deprehenditur. Acidum uniuersale, quod in aere est, cum alcati et oleo in terra latitante mixtum, saponem constituit, qui terrae particulas ita distatuit et attenuat, ut in Plantarum ea-xumque radicum poros intrare possint. In parte decima quinta huius argumruti continuatur consideratio. Mollis laxiorque terra, quae inter bonas relata fuit, ea est, quae non adeo compacta et sicca, aratro facile cedit, per quam plantarum radices libere repunt et aqua citiuS penetrat. Talis terrae indoles cultura perfici potest, cum contra leuis terra cultura nimis subtilis reddatur, et quo magis sabulosa et calcarea est, eo minus stercorationis virtutes retinet. PinguiS terra ea est, quae sufficientem salis, sulphuris et olei proportionem habet, et a qua terra sic mixta plantae suum capiunt incrementum. Diuersus in primis variarum plantarum odor saporque ex terrae salibus deducendus esse videtur Auctori. Nigra terra quidem optima est, attamen illa, quae nitrosa et aluminosa simul deprehenditur, sterilis est, siquidem suum amisit colorem, simul ad humiditas eius solis calore dissipatur. Sed
non omneS plantaS unam eandemque ferre terram, et culturae disterentiam in his omnino attendendam esse, monemuS. In volumine secundo variae tractationes, e. g. de
custodia arborum contra frigur de piscibus hieme hubgilacie conseruaudis leguntur; memorabilia is cupro; cautelae oeconomicae tu serruaudit equis obferuandar constitia de uere purganisse aliaque, quae Omittimus, Proponuntur. In parte quadragesima secunda reme P. dium quoddam tu hernia quadam umbilicati indurata et incarcerata utilis um repertum commendatur. Haec ipsa hernia satis magna, propendens, multis doloribus colicis stipata, inflammara adeoque pertinax erat, ut nullo auxilio adhibito reprimi posset. Cl. Auctor noster in auxilium vocatus fasciculum
646쪽
filorum lini non praeparati in lacte coctum, et calidum circum circa hanc herniam circumposuit, quo ipso intra aliquot horas, omnibus symptomatibus cessantibus, hernia retrocessit. Hoc ipsum remedium licet leue, notum et vulgare sit, tamen magno cum successu in similibus casibus sese adhibuisse, as serit Auctor. Ex his itaque apparet, eum Auctores Cl. sibi proposuisse finem, ut aliquam rerum naturalium cognitionem captu faciliorem magi Sque communem reddant, quo ii, qui ex ipsis fontibus bibere nesciunt, naturae tamen delicias aliquo modo gustare cupiunt, desiderium suum cum voluptate quadam exPlere possint. VI.
Promptuarium uniuersale naturae, artis et scientiarum, Tom. I et II. Etsi quidem operis huius Collectores dοόlissimi ea, quae ingenio suo ipsi docte meditati sunt, in
lingua patria elaborata et descripta Orbi erudito tradere, constitutum non habent; tamen ipsorum indui tria culpanda non est, qua exterorum scripta varia in linguam nostram germanicam tranSferVnr. Ipse autem hic liber, cuius mentionem faciendam praetermittere noluimus, ex instituti ratione tantum scriptorum utilium, ad naturae artisque cognitionem, ethicam, historiam et literas elegantiores spectanti uiri, et ab exteris cruditis variis linguis traditorum versio nes germanicas continet. Quem laborem ideo gratum
647쪽
grarum acceptumque fore sperant Nostri, quoniam illi, qui linguas peregrinas non callent, et illi, qui
magnas librorum collectiones ob caritatem pretii coemere nequeunt, in hoc promptuario ea legere et addiscere possunt, quae exteri eruditi de modo dictis scientiis cogitarunt atque scripserunt. Tractationes varias ad scientiam naturalem in primis pertinentes, ex sontibus optimis, scilicet Transactionibus angit canis. Commentariis a Bononiensi scientiarum et artium instituto atque academia editis, aliisque variis exterorum diariis se petituros esse, horum laborum socii clarisimi pollicentur. De morum vero scientia libri recenter nunc scripti, cum maximam partem iam in linguam nostram translati habeantur, Varia
huius doctrinae specimina ex veterum philosopho-
rUm PLATONIS, XENOPHONTIS, PLUTARCHI
aliorumque scriptis haurire, conuenientissimum iudicarunt. In edendo ipso hoc promptuario eum seruabunt ordinem, ut quouis anno eiusdem duo volumina in lucem prodeant. Primum Volumen praeter alias, in primis has continet tractationes : de forum pulchritudine conseruanda; de acu in infantis voca reperta; de longa cibi potusque ab linentia; de pol pis aliisque infectis aquaticis
eorumque miris proprietatibus; de corporum solutione in vacuo aereo ; de Gandis ora academia Persarum medica; de frumenti partibus constitutivis ; de intestinorum et renum obseruationibus anatomicis; de nostalia; deformatione foetus in hominibus et brutis; de remedio contra morsum canis rabidi; de vegetatione plantarum. Secundum volumen sequentes sistit tractationes : de arborum plantatione; de passerum noxa; de arte bom- ces in Gallia et aliis terrae plagis, ubi mori crcscunt, alendi; de conditione hominis in aetate infantili; de aceri per calorem aut per frigus genesi; de memorabilibus
in insediis; de vita IO ANNIs SLOANI ciusque rerum naturalium thesauro.
648쪽
optamus, ut porro illi Viri doctissimi eos semper libros easque tractationes eligant, quae ipsorum scopo lectorumque utilitati optima et conuenientissima esse possint.
IO ANNIS GEORGII ROEDERER, M. D.
eiusdemque Professoris et Societ. Reg. Scient. Gottingensis Socii extraordinarii, Elementa artis obi tetriciae in usum praeleemonum aca
demicarum, Gottingae, sumtibus bibliopolii acad priuileg. 17S3. 8. PL 2I. sine dedi c.
et praef. Non sine aliqua voluptate lectoribus nostris librum
hunc indicamus, cum inter reliquos de arte obstetricia conscriptos pauci omnino sint, quos ei aequiparare, fere nullus aurem, quem anteferre velimus. Inter omnes enim constat, totam hane artem recentioribus tantum temporibus non excultam solum, sed inuentam potiuS Vel certe ad verae artis formam
atque regulas redactam esse. Quid Z Quod plurimi
etiam, ad eam pertinentes libri obseruationes fere tantum contineant, ideoque materiam saltem suppeditent, ex qua rationale aliquod systema exstrui possit. Quodsi etiam, quod res est, fatendum sit, concedi a nobis debet, vicinas gentes eam prae nobis huc usque meruisse laudem, quod alacriori studio artem hanc non fecerint solum, sed eam alios quoque docuerint. Nunc vero ex aliquo iam tempore in Germania quoque ea felicitatis parte fruimur, ut multis in urbibus atque academiis constituti sint viri, qui publice illam tradant, mulieresque obstetricanteS suo tempore iuuent, id quod Gottingae etiam ante aliquod tempus factum fuisse, laetamur. Locus enim publicus ibi concessus est, in quem egenae grauidae Pecipiant P, ut in eo partum edant, atque per iustum
649쪽
puerperii tempus omnibus, quibus ad ipsarum sustentationem Opus esse queat, fruantur; eaque simul occasione et mulieres obstetricantes et viri iuuenes,
illius artis studiosi, hanc ipsam eiusque leges, et qua
Taxione manu tum uti debeant, edoceantur. Ea igitur prouincia Cl. Austori nostro demandata fuit, qui optimo praeceptore usus, quem ex merito laudat, CL.FRID, Argentoratensiurn medico obstetricio cel berrimo, variisque datis speciminibus haud leuenit dexteritatis, in hac arte sibi comparatae fiduciam consecutuS fuerat, quam vero nunc, editiS iis, quae iam indicauimus, elementis magi S adhuc confirmauit. Illa enim conuenienti ordine, quo omnia sunt prο- P0 sita, grataque breuitate, a qua tamen debita non abest perspicuitas, iustoque omnium, quae ad hane artem referri poterunt, rerum complexu, se commendant. Totus liber sex et viginti continet capi-rd, quorum priora ex anatomicis et physiologicis do-e rinis ea repetunt, quae ad explicandum partuS negotium, Optimasque artis regulas conficiendas, scitu
necessaria sunt; reliqua vero propius ad ipsam a tem spectant eaque tradunt, quae ipso edendi partus tempore ab obstetricante obseruari debent. Quaedam inde speciminis loco delibabimus. Primum caput de pelui ossea agit, quam accurate P. Remetitum esse Cl. Auctorem, iam e programmate constat, quod ante duos annos de axe eius edidit. Notari vero debet, de pelui tantuin feminea sermonem esse, cuius insignes ab illa virili differentiae simul traduntur. Linea per mediam pelvis cauit tem transiens, eiusque inferioris aperturae diametro perpendiculariter insistens, axis pelvis dicitur, qui cum horiZonte angulum acutum septuaginta duo circiter graduum intercipit. Os coecygis uno qua si P pollice pedis parisini et ultra longius, quam arcuSossium pubis, ab horizonte distat. Aperturam peluis et superiorem et inferiorem commode transire
650쪽
potest nascens foetus. Illius enim superioris diameter, ab uno osse ilium ad atrerum procedens longa est quasi s 4 pollices parisinos, eiusdemque coniugata, seu minor a symphysi ostium pubis ad os sacrum exporrecta distantia qἱ pollices parisinos;
quas dimensiones eae,' quas foetus caput naturaliter constitutum habet, nunquam excedunt. Vnius
quoque auris ab altera in foetu distantia minor
esse sistet si pollicibus pari sinis ; hinc ad latera
pro recipiendis humeris, quo minus alterutri Osum ilium inhaereant, sufficiens spatium remanet. p. i. Nec inferior apertura pelvis angusta nimis est, quo minus eam transgredi foetus queat. Eius enim coniugata, seu distantia ab arcu ossium pubis ad OS coccygis tendens, aequalis est illi superiori, diameter aurem, seu maior distantia, quae ab uno osse, ischium ad alterum porrigitur, licet quidem qἱ tantum pollices parisinos aequet; satis tamen adhuc amplam viam transituro foetui concedunt, quippe cuius humeri eo tempore ad se inuicem prestip- 7 sunt, ideoque minori spatio indigent. Ossa pel- utS , eum pubis, tum ilium, a se inuicem et ab osse saero in partu naturali nunquam secedunt; id ni si
forte rarissime in eo casu accidere posse existimeS, ubi propter cachecticam, veneream aut scorbuticam mulieris dispositionem, et cartilagines nectentes, et perios eum atque ligamenta valde laxa et male affecta sunt; aut denique, ubi foetus monstrosus violentam poscit extractionem. In statu enim sino tum cartilagines, tum perios eum et ligamenta, satis sortem eorum ossium nexum praestant, quem Violenta tantum vis tollere potest, quae vero in ipso partu naturali deest, cum laxius inter se cohaereant ossa foetus, nee impellentes dolores tam vehementes esse
queant, ut, si caput eius quoque solidissimum sit, articulationes istas soluere valeant. Porro etiam in omni partu legitimo seu naturali nec hiatus inter