장음표시 사용
651쪽
ossa, quae semoueri posse creduntur, reperitur in puerpera, neque haec post partum editum impediri
obseruatur, quo minus sustinere corpus queat. Og' p. Io. gerunt quidem contrariae sententiae auctores, mu- cum, tum temporis copiosissimum, emollire cartilagines fibrasque relaxare, ut impulso capiti cedant: regeri autem iis potest, huic muco, ad uteri orificium et in vagina secreto non dari viam ad ipsas cartilagines nec, si quoque talis inueniatur, emolliendis earum fibris susscere; quid Z quod in eo casu, ubi
praesentia eius quam maxime foret necessaria, partu
nimirum difficili, plane desit atque secerni desinax, partibus istis inflammatis et rigidis factis. Sed adhuc alia datur obiectio. Ad uterum enim grauidum maior accedit humorum copia; quidni etiam ad ossa Vicina, eorumque cartilagines, inde facilius elongandas ξ In semina vero sana atque adulta, monet Cl. Auctor, humorum appulsui aequalem esse illarum partium resistentiam, ideoque earum etiam eandem manere mensuram. Quod si vero etiam talis accidat
diductio, maior inde tamen ossis pubis a sacro non fit distantia: horum enim ossium inter se coniunctio est lateralis. Nec os coccygis in omni partu, Vel p. Id certe parum, extrorsum cedit. Cedere quidem potest, quippe mobile a natura factum, sed non est, cur in naturali partu id necessario fieri debeat. Foetus enim, cuius vertex axi pelvis respondet, intacto osse coecygis, transire potest inferiorem pelvis aperturam. Quod si illud vero tantillum cedat, cedit demum ad perinaeum atque anum facilius reprimendum. Bina, quae sequuntur, capita, uterum tam Virgin Vm, quam grauidum exponunt, et prae reliquis continere videntur varia, in quibus alii dissectores, ni fallimur, aliquantum dissentiunt; Urerum V. C. medium in pelui habere positum; anterius eum esse leuiter arcuatum; uteri axem eundem esse, quem
652쪽
pelvis habet; et quae sunt alia; de quibus tanaen ita saepe iudicari posse existimamus, ut frequentis illius inter dissectores dissensus causam in ipsa potius disi
sectorum corporum varietate, quam uniuS alteriuSue
haud sussiciente attentione atque studio, quaerere debeamus. Nobis interim in neutrius parteS J- eundum est: quam ob causam varia adhuc alia tan-P Ι8. tum enarrabimus. Quem ad modum quidem obseruatio, in Virgine atque naturali partu capta, pelvis uterique axem esse eundem docuit; ita e contrario Vaginae axem cum illo petuis minus conuenire, sed
cum eodem angulum versus corporis anteriora facere, mensura probat, ex qua nimirum constat, orificii vaginalis centrum ab arcu ossium 1' i , a centro autem aperturae inferioris i s distare ; quod quidem
ultimum cum ani centro coincidit, ita, ut pelvis axis per ani centrum transeat. Fibrae motrices, praecipuam uteri substantiam essicientes, insigni et post mortem adhuc superstite elatere, vique irritabilitatis peculiari praeditae, eo magis compactae sunt, quo longius ab uteri fundo distant, in quo tamen laxissime cohaerent, arctius in corpore; stipatissimae vero et cartilagini fere aemulae in orificio deprehenduntur. Oxificii uteri virginei diameter quinque linea-xum aut ultra; longitudo autem septem vel octo solet esse linearum. In iis, quibus menses fluunt, Vel frequentior est veneris usus, magis illud descendit, liberum quidem intra vaginam pendens, VersuS OS
sacrum Vero, propter vaginam ibidem ascendentem et altius ceruici uteri adhaerentem, longius est, qua P ao, versus OS pubis. Rima eius transuersia, in vaginam hians, apertura orificii uterini externg ς interior autem eius finis, ipsam uteri cauitatem respicienS, up
tura orificii uterini interna Cl. Auctori dicitur; uti is etiam bina illius tabis iii auterius, os pubis respiciens, et psorius, ossi sacro obuersum, diuidit, quod utrumque in virgine penitus connivere, et, nisi externe,
653쪽
ab extremitate unguis pauxillum semoueri posse dicit. Post conceptum foecundum, ouulum, eum P. 2I. fibrilla sua nutrimentum ducente, ab OVario abruptum inque uterum deductum, cum eo in omnibus
contactus punctis minima vi cohaerere, fibrillam Vero, ceu leuissimam partem, superiori illius loco, furido scilicet, saucia sua vascula applicare, eaque Cum illo, uti Vulneratae partes solent, nectere Cl. Auctor quidem asserit: sed non docet, quo modo una' pars sauciata cum altera adhuc integra aeque connecti queat, ac in binis vulneris recentis labiis fieri obseruatur; nec in eam incidisse videtur dubitationem, num placenta, ex fibrilia ista successu temporis orta, tam facile, ae in naturali partu fieri notum est, a
fundo iterum separari foetumque sequi posset, si
nexus antea iam dicto modo fallus fuisser. Primo P. 2 2.p0st conceptionem factam tempore parum aut nihil
immutatur orificium uteri, sed virgineo simile manet, nisi sorte maior inuet copia rimam obducenS, disserentiam quandam essiciat; uti et ipsa uteri ceruix eadem esse deprehenditur. Vteri autem corpo- p. zq-ris expansione et grauitate sensim aucta, orificium eius ita descendit in vaginam, ut tertio mense, UIR alteraque digiti phalange in vaginam intromisia, attingi queat; cum tamen ante impraegnationem integer digitus eum in finem demitti in eam debuerit.
Post tertium autem mensem, crescente utero, eoque
supra pelvis superiorem aperturam locato, illud ite rum ascendit. Ad hunc etiam usque mensem substantia eius non immutatur, post illum autem prim crassior, deinde mollior fit; ideoque nunc etiam firma ceruicis uteri compages magis diduci indicatur. Versus sextum deinde mensem eo usque diduci cer uix incipit, ut cum uteri cauitate communi tribus eius confundatur, ideoque orificium fiat breuius, figuraque eius cylindri ea deleatur, labiis ad exteri rem aperturam diductis. Vltimis tandem septima-
654쪽
nis et versus interiorem aperturam labia dehiscunt, p. 26. ut rimae loco nunc tubus appareat. De grauidi uteri crassitie multum inter medicos disputari notum est, num ea scilicet augeatur, an imminuatur Z Eam igitur quaestionem ita Cl. Auctor dirimit, ut substantiae crassitiem minuendam quidem esse arbitretur, si eadem substantiae quantitas maneret; hanc vero augeri dicat, cum in eadem ratione humorum copia augeatur. qua capacitas Uteri increscit: ideoque con- P. 28. cludat, sic in eadem quoque ratione semper uteri crassitiem manere. Porro ex crebro institutis sectionibus apparuisse monet, maximam, quin et ipsius uteri virginei crassitie maiorem, esse crassitiem fundi, minorem corporis, minimamque illius partis, ubi Olim ceruix fuerat, pro maximo nimirum sanguinis influxu in fundum, minore in corpus, minimo in ceruicem, indeque fieri, ut, si quando uteri fiat ruptio, hoc ultimo in loco ad aperturam pelvis superiorem ea contingat, cum ipsa basis tenui charta ante Partum crassior non sit. Quae etiam nisi ira se haberent, sed crassities decresceret, metum semper esse inuenit, ne in quocunque partu aut instituenda Dpe- Tatione uterus rumpatur. Ab aequali etiam influxu sanguinis, eadem vi et ouuli et uteri vasa distenden-ris, prouenire dicit, quod ouulum increscens expandat uterum, nec ab hoc crescente comprimatur. Nonne autem vis Oui debet esse maior utero semper
elastico, seu perpetuo se contrahendi nisu praedito ZQuaenam vero sit illa vis, et ex quo fiante prosiliat, nos sorte semper latebit. p. 3O. Praeter amnii atque chorii membranas, foetum inuoluentes ac ouum, cap. t V essicientem tertiam adhuc nominat Cl. Auctor, flamentosam ipsi dictam, quae est extima, flocculenta, cellulosa, crassa, opaca, albida, versus placentam crassior, in hanc ipsam intrans, sub ipso partu saepissime dilacerata, ita, ut aliqua eius filamenta saepius in utero remaneant, cum
655쪽
iochiis demum excernenda. Ea mediante laxius
cum utero cohaeret Ouum, praeter eam ipsius filamentosae membranae partem, quae plura et maiora
vasa in circulum posita habet, ubi nexus firmior fit;
is autem firmissimus est, quem cum utero habet placenta, et quem magis adhuc inter huius lobos firmant sulci, eminentiis uteri respondentes. Cellulas,
quae in fune umbilicati inter vasorum eius intersti- p. 32. tia deprehenduntur, gelatina repler, quae, si nimis abundat, funiculum facit crassum, pinguem vocant obstetricantes, quo fit, ur, licet eius ligatura satis arcta facta fuerit, sanguis tamen, nisi summa cura adhibeatur, facile dein essiuar, quando stanis, exsiccata eius suu stantia, contrahitur. Sed gelatinae eius sufficiens quoque deesse poterit copia. Tenuis inde sit ac rubicundus funiculus; filo, nisi latum satis suerit et cautissime applicatum, facile si indendus, sau-guineus igitur di clus. In diuersam de situ embryo p. 37.
nis in utero sententiam abire solent aridiores; Noster autem eam interim astuta ut hypothesin, ut omni alia leuioribus dissicultatibus obnoxiam, qua asseritur, caput illius post conceptionem locum petere superiorem, sensim Versus anteriora prolabi, tandemque infimum locum occupare. Obseruatione etiam constare ait, plerumque sexto demum grauiditatis mense finito caput tactui offerri, tangenti tamen digito libere adhuc cedere; tandem vero, grauitate eius specifica liquorem amnii superante, infimae uteri 0rae incumbere, reliquo corpore in axe uteri sus
Ipsam inde partur theoriam in capite quinto sic p. o.
explicar, ut, praeter vim elasticam, adhuc aliam specialem utero tribuar, qua fibrae ab irmitatione quadam externa ad sui contractionem stimulantur. Velim minura igitur resistetitia, vel irritatione accedente, uteri fibrae orbiculares, sortius se contrahendo, ipsius diametrum seu axem transuersalem inamb
656쪽
nuunt, atque ouum cum suis contentis ab omni ambitu versus axem longitudinalem aequali vi pellunt; longitudinales autem, a fundo uteri ad ipsius orificium decurrentes, se contrahendo et axem longitudinalem breuiorem reddendo, contenta versu9 orifi- p. r. cium deprimunt. Irritatio autem modo dicta accidit, quando ouum pondere suo auctum, praeuiumque caput in uteri segmentum inferius nititur, idque, fibras eius dilatando et longiores reddendo, in vaginam profundius detrudit, hinc illa varia fibrarum strata comprimit, eaque ipsa compressione ad fortiorem illa contractionem irritar. Ad eundem quoque finem fibrae in longitudinem eo usque ex-
Pansae, ut absque elongatione, Vel rupturae metu, amplius elongari nequeant : prout quidem ex frequentiore gemell0rum partu praematuro, et abortu Periodico, coniicere licet. Iis igitur continuis uteri contractionibus repetitis, aecedente simul diaphragmatis et musculorum actione, maxima vi in axem pelvis ideoque in uterum impensa, orificium eius PenituS aperitur, atque Detus cum secundinis expellitur. Nono mense solari abso luto, partum omnino edi, statuit Cl. Auctor; quaenam vero determinatae huius periodi causa sit, se ignorare fatetur. p. 48. C p. Vt Praesentem cuiusuis examinandae seminae statum, virgo sit, necne, et quae aliae eiuS generiS moueri possunt quaestiones, Utexini quidem orificii sinusque externi habitum declarare posse: nihilo tamen minus, quamuis regulam admittere putat exeeptiones, licet rariores, ex circumstantiis diiudicandas; hymenis autem praesentiam et integritatem praecipuum virginitatis signum haberi debere com firmat, licet grauidarum, hymene adhuc munitarum, exempla dari, concedendum esse arbitretur. Qua ratione vero orificium urethrae penitus in virgini-P. 3.bus clausum esse queat, haud intelligimus. Inter
signa partus iam editi, in hemina disquirenda, praeter
657쪽
ter disruptum fraenulum rugasque abdominis, illud praecipue referendum erit, quod conica Orificii uterini figura in cylindricam mutetur er magiS crassam,rimaque eius rransuersa inaequalis fiat, inque su is labiis incisiones quasi seu cicatrices nanciscatur, quae quidem, si copiosae sint, et sectionem crucialem praese ferant, indubitatum editi partus signum dare di
auiditatis cap. VII) fame signa ab initio p. ys. saepissime fallere, fuse docet Cl. Austor, simulque
tradit regulas, quas medicuS Obstetricans, si quando, ut de feminae statu iudicium ferar, consulatur, Obseruare debet. Ex his patet, certum grauiditatis signum ante tertium mensem non dari; post hune vero grauidum uterum extra pelvina eminere et abdomen distendere, hinc sequenti modo a reliquis abdominis tumoribus tactu distinguendum esse: Cu- p. 6 .rundum est, inquit Cl. Aucator, ut femina irimus urinuem et aluum de Ponat, supina cubet, lumbis depresis, capite pedibus quσ eseus is, calcibus ad nates retractis, ita ut abdominis regio laxetur. Tuur medicus abdo mini Zalmam imponat transversem, auricularem digitatum versus os Prebis tendat, pollicem exaduersum ad umbilicum. Calida re seiratione fomius abdomen cou-cutiat, atque medicus Aub imo exspirationis niseu ab δε- meu leniter imprimat. quod si eo momento duram, atque supra os pubis bac cutem, refit trutiam tangit, drutero tumido certus esso potest. Sicubi vero alius tumor abdomeu eleuat, alio loco is deprehenditur, v I et totam abdominis regioncm aequalis atque perpetuus quidam tumor occupat. Differentiae deinde speciales, inter hydropem atque grauiditatem OccurrenteS, e X- ponuntur, qude Vero mutatio, si utraque simul adsit, dissicillime, nec, nisi orificio, uteri explorato, dignoscuntur. Ea vero, cuius inuestigationem descripsi- p. mus, Ureri mutatione deprehensa, cum menstrui fluxus suppressionς continua, symptomatum morbos
658쪽
rum, si adsuerint, remissione, mammis intumescentibus, iisque pressis lympham, lacteis striis distinctam, emittentibus, orificio uteri crassiore, molliore, spongioso inuento, tandemque ipso embryonis motu pereepto, de grauiditate amplius dubitari nequit. Pergit post haec Cl. Auctor a capite octauo ad finem usque libri ea cuncta, quae ad partus eiusque diuersorum generum negotium explicandum pertinere Videntur, proponere, e quibuS Vero, ne iustos limites nostra recensio excedat, nihil adducere possumus.
Iconiam anatomicarum, quibus aliquae partes corporis humani delineatae traduntur. Fasciculus VI. Arteriae pectoris et brachii.
Auctore ALBE RTO v. HALLER. Gottingae
apud viduam Abram. Vandenti Oeck, I7 3 sol.
Verum est, quod nemo dubitat, corporis humani
vasa, tum maiora, tum minora in suis truncis aeque ae rami S mire multisque variare modis; qua
de re etsi ubiuis exempla possint haberi, in extremitatum tamen, quae vocant, vasis copiosissima extant, ut ea propter dissicillimum sit, constantiam inuenire, et inuentam apte describere. Idem euenisse lil. Auctori, susscienter declarant operosae Vasorum arte-xiosorum descriptiones, in quorum tamen saepe repetita disquisitione adeo eum felicem sui sie obseruauimus, ut quaedam in minoribus vasculorum rami sicationibus stabiliri possint regulae, quibus natura persaepe utatur. Prius autem ad brachii arterias describendas quam accedit, quidquid ab aliis de iis memoriae fuerit proditum breuiter recenset, immo, Luna earum Origo paullo altius repetenda sit, ab arcus a0rtae descriptione incipit, varietateS et US exponit,
659쪽
P0nit, reliquorum anatomi eorum figuras percenset, atque, quae in tanta naturae conuenientia minuS recte ab iis dicta sunt, adnotat. Deinde ad hub claui se dextrae sese conuerrit contemplationem, quae sinistra plerumque maior est,' hinc dextro etiam brachio robur aliquid addit. Ad primam illa costam super pleuram essertur, versus scalenum musculum, et hic saepe minorem in pectus ramum dimittit, cum
variis iterum anastomosi iunctum. Porro ex hac, magis tamen anterius, Glyroidra arteria tuferior nascitur, cuius tamen explicationem uberiorem alibi iam Cl. Auctor suppeditauir, ut itaque nunc eas tantum, quae ad scapulas pertinent, arteriaS recenseat:
nempe seuperficia cui scopulae, cuius origo et rami varii sunt, dorsalom scapulae, quae et externa serapidaris Vocatur, seu, quod magis ipsi conuenit nomen. f putarem superiorem, quae suis circa scapulae baseos Partem superiorem et musculos, ibidem sitos, ramineationibus ludi r. Ex maioribus huius supe spinati rvamus est, qui ad spinam scapulae procedit, et nutritias etiam in eam arteriolas dimittit. A thyroidea inferiori quoque, aliquando a subclauia, dorsalis sese prema nascitur, quae ad basin scapulae accedit, et
cum prioribus communicat et adhaerentibus musculis vicinisque partibus ramulos largitur, quos aecura tissime adnotatos esse deprehendimus. Sed min0ris Phaudquaquam momenti alter ramulus est, mammaria interna arteria, cuius uberiorem et repetitis Obseruationibus confirmatum decursum hic prop0situm et delinearum legere licet. PrimuS eiuS, non tamen perpetuus, ramus a clauicula descendit ad quintam vel sextam costam, variis anastomosibus iunctus, sequuntur deinde alii constantiores ad uniuS- cuiuscunque costae interuallum procedentes rami. Adnotat autem Ill. Auctor, mammariam arteriam ad tertiam costam introrsum, inde extrorsum dirigi, ad quartae costae interuallum ex hac saepe psi uico
660쪽
superiorem oriri, ad septimae musculo Q phrenicam abi p. 8.re. Truncus porro ad abdomen descendit, seb costa
octava emergens, ubi ramum, trunco non multo minorem ad musculos abdominales delegat. Describuntur etiam hic in ramulorum recentione praeterea annuli, ex ramulis in costarum interuallis efficti, et anastomos es cum epigastrica, sursum adscendente, arteria. Monetur simul ex eodem mammariae loco proficis ei interco lena superiorem arteriam, . et nonnunquam aliquam spinalem, quarum vero historiam amplius non persequitur Cl. Auctor, sed subet auiae continuationem in axillari coli siderat, qua denominatione runc demum illa ipsi digna esse videtur, a media si recesserit clauicula. Ex hac phoracicae exteris Nae deriuantur, quarum quatuor potissimum sunt, licet non neget CL Auctor, magnam in his esse varietatem. Seruant autem hunc Ordinem, ut exinde proueniat primo, thoracica superior, cuius rami ad costas earumque interualla accedunr, annulos constituunt, anastomos es tum cum mammaria, tum cum
aliis thoracis arteriis estorinant, et in i uiculos inter- costales serratumque magnum deducuntur: secundo, thoracica altera maior siue longior, quae ramos spargit ad glandulas superiores axilla os, costas, per quarum interualla etiam progreditur, anastomos es, Ut prior, varias format, sed ad qui lar in usque costam descendit: tertio, thoracica humer m ia seu acromialis, cuius rami accedunt ad serratum maiorem superiorem, aliosque pectoris musculos, porrigit quoque illa nutritiam clauiculae, circumfoxam, quibus et articulationibus scapulae et clauiculae prospicit et vicinis arteriis in osculatur: quarto. alaris, glandulis alae destinata, ex qua etiam ramuli musculis pectoris communicatarur, alii ad septimana costam descendentes P. I . tandem in cutem terminantur. Descendens quidem, a supra dicto loco axillaris arteria, minores ad litici ramulos exhibet, tunc autem, ubi ad oram inferiorem