장음표시 사용
671쪽
mone, quae ova sua in corpus insecti huius, dum a bori aflixum est, immittit, quod tamen sine incommodo insecti fieri Auctor perhibet.
In secundo capite repertinus elegantem et aecuratam descriptionem plantae marinae, cuius imperfectam ad modum notitiam adhuc habuerunt historiae naturalis scriptores, et quam ipse Cl. HILLIVS in Voll. II. historiae naturalis ', ubi eius sub titulo corallinae latae denticulatae mentionem fecit, indicauit magis quam descripsit. Crescit haec corallina in p. 2 fundo maris. Basis eius est paruus et tenuis in superficie silicis vel testae ostrei discus, substantiae si scae et aliquanto pellucidae, a cuius centro surgit truncus singularis, nouem cum dimidio pollices altus, cacumen habens in duas partes fistum; hic truncus e medio sui, et superioribus partibus, emittit ramos singulatim, quorum longissimus quatuor polliceS non excedit, parallelos fere ad truncum, et ab eo
haud ultra digitum distantes, atque apices habentes obtusos. Totius plantae substantia est uniformis, laeuis, pers et te pellucida, coloris e badio et flauo misi. Sed haec singula ita se tantum habent, quamdiu planta sub aquis maris viget; quod si enim eloco suo natali in aerem translata est, rami situm horizontalem affectant, et substantia fit alba et prorsus
opaca. Ceterum truncus et rami lati sunt et complanati, ita ut eorum latitudo saltim triplum crassiti ei adaequet; profunde sunt incisi, dentibus alternatim
positis ex utroque latere; intus autem omneS caui
sunt, haud quidem continua existente cauitate, sed rota planta in valde multas cellulas per diaphragmata seu membranas transuersas diuisi. Accuratior per microseo pia contemplatio docuit Aue forem, id, quod hactenus descripsit, veram esse plantam, e0Sque
in graui errore versari, qui, BERNARDl IVS SI EVM p. 27.
V. C. auctoritate induini, omnes corallinas pro Opem xibus ' History of planis P. I 6. Londini IIS T. fol.
672쪽
ribus insectorum habent, in illis commorantium. Quam praeiudicat in opini0nem, quae per se ipsa purum probabilis est, nunc omnino eliminari ex hi- hqria naturali oportet, p0stquam Cl. solertia tum secundam experta est fortunam, ut fructificationis in hac corallina modum detegere ipsi licuerit. Namque in Ouatis illis corpusculis cauis, quae
in alis ramorum dentiumque suorum corallinae nonnunquam gerunt, et quae non nullis visa sunt vesicarum aeris plenarum vice fungi, ad ramos plantae in mediis aquis erectos sustentandos, in his nimirum vesiculis vidit Auctor inelusa organa fructificationis tam. 3o. masculina quam feminina. Illa, quae sunt nuda stamina sine inuolucro, ex ipsa vesiculae membrana enata, quUrum unumquodque tribus antheris ornatum
es , per internam superficiem vesiculae disposita sunt in linea spirali, quae in summitate vesiculae incipit, et in plano ab hac summitate, duas tertias totius ve-sieulae altitudinis distante, desinit; sub hoc plano, et in aliqua ab eo distantia, sunt seminini flores, per circulos dispositi, qui omnibus florum ornamentis curent, et non sunt nisi rudimenta fructuum seu ouaria, in scrobiculis superficiei internae vesicularum impressis delitescentia sub tribus corpusculis pyramidalibus, quae ex margine cuiusque scrobiculi versus
Centrum eius extenduntur, coeuntibus ibi eorum apicibus. Sed hae pyramides exiguntur, et fructum,
quem antea eontexerant, retegunt, quam primum
Pulvis ex antheris eiicitur. Fructus autem illi, qua lium unus in unoquoque scrobiculo haeret, sunt capsulae, quae multitudinem minutissimorum 1eminum continent; et postquam maturuerunt, velle ullis disruptis, serobiculos seos relinquunt; fundum maris perentes, ubi si in arenam inciderint, pereunt, sed in
silicem vel aliud corpus solidum delaps crescunt. 39. In cellulis huius corallinae habitat genus insectorum admirabilis structurae, sed a nemine adhue
673쪽
descriptae Haec insem, ut sunt voracillitana, saepe magnam partem corporis sui exserunt istis cellulis, quarum quaevis unana in medio aperturam habet, ad venandum minutissigna animali tibi; quibus aqua maris abundat. Quam venarionem. Pariter aestructuram corporis horuna insectorum Cl. H I L L I V Sin tertio capite accurate deseribit In quarto capite agit de arena, quae in littore ma- p. 63 ris circa minorem Balearidum reperitur, fer gemmarum ad instar resplandet. Constat ex particulis irregularis figurae, quarum aliae albae sunt, aliae trides, aliae rubellae, et Quae ortum debere videntur
pulcherrimo lapidi, in illis littoribus latenti, qui aeri expositus dissoluatur. Caput quintum versatur in descriptione iamscae p. 72.
cuiusdam ichneumonis, quae o la sua in alicuius erucae corpus inseris, ubi exelusi ouulis vermiculi per aliquot dies vitium et crescimi, quibus elapsis, cutem eriacae corrodendo erumpunt, et in chrysalides eu ad Unt. Sexti capitis argumentum est minutorum animantium genus in seminum stranionii insulione vitiens, nondum descriptum. Pertinet ad clasiem ma p. 98.iorum animalculorum microscopicorum, corpus habet pellucidum ac planum, figurae ovatae, spinis quasi constum, et margo corporis totus cinctus est fibril- lis ad instar pilorum. Membra, facultateS, et uiuen di modum huius animalculi CL Auitor fusius eXpo Dit. Ceterum varias memoratu dignas Obseruationes adiiciti Negat experientiae consormem esse p. 9S.
opinionem, quod singula uni plantarum infusiones
' Dissierunt haec insecta ab incolis cofallii rubri, a VITAL 1 AND DONAT i in Saggio della storia naturata marina deli' adriatico, in Veneria II So. 4. p g, 43
numero praelertim radiorum seu brachiorum, quorum quatuor tantUm habent imius corallinae incolae,
sed corallii octo. vid. quoque Comment. nostr. Vol. s. Part. III. p. 48I.
674쪽
peculiaribus animalculis scateant. In infusionibus
amplius triginta diuersarum plantarum, quae in ea dem fenestra collocatae et singulae animalculorum
plenae erant, octo duntaxat genera animalculorum
deprehensa sunt; et animalculum, in hoc capite descriptum, in infusionibus etiam seminum nicotianae, P. 96. nec non lycopersici, est repertum. Attamen obseruauit Auctor, earum plantarum, quae ad idem genus pertineant, vel in sapore aliisve qualitatibus conueniant, infusiones eadem animalcula producere, dissimi Ilium autem plantarum diuersa. Eandem infusionem in duobus fictilibus vasis, quorum alterum vesica uda erat clausum, alterum libero aeri patebar, eadem animalcula tulisse vidit. Sed in anemones infusionibus aeque ac in aliis frustra quaesiuit animalculum, in cuius dorso faciem satyri expressam
p. 96 e ise perbibuit Auctor aliquis Gallus, in quem No ster
seueriUS animaduertit, quoniam idem et in aliis infusionibus finxit magis phantasia, quam oculis usu pauit animalcula, a se descripta; cui vitio, cum magno physices detrimento coniuncto, et alios plerosque illius nationis scriptores indulgere dicit, et propterea suae nationis auctores non veretur Gallis longe an-P. 6 teponere, de quibus et alibi hoc paullo asperius habet iudicium, nihil eos magni momenti multis suis
molimentis ad scientiam naturae contuliste, RE AU-M URIO excepto, quem indefatigabilem et immortalem auctorem merito appellat.
Septimum caput subtilem continet descriptionem mucoris, quem una praedillarum infusionum, quae per aliquot dies in vaso clauso steterat, in superficie contraxerat. Compositus erat ille mucor ex P. II 6. plantis valde minutis, quas Cl. Hi LLIus ad genus fungorum refert. BasiS, in qua hae plantulae crescunt, est crusta rotunda, cuius superior quidem superficies aspera est et granulata, inferior autem,
quae innataos, laeuis, ad instar pergamenae. Haec
675쪽
ex punius parum a se inuicem distantibus emittit
radiculas, ex unoquoque tres, quae sunt albae, pellucidae, subtilas, breuesque fibrae, et extremitates suas in vaginis habent reconditas. Hae radiculast non ad perpendiculum descendunt, sed a centro versus circumferentiam divergunt. Inter granula superioris P. I I 8.
superficiei exsurgunt petioli, qui sunt cylindri caui,
pellucidi, politi, et tenui muco insecti. Eorum petiolorum unusquisque sub maturitatem capitellum sustinet vel pileolum, compositum e fibrillis, radiorum instar, e centro divaricantium, positis, ut speciem globi efiiciant. In hoc statu plantulam simillimam Auctor refert esse denti leonis semina serenti, praeter quam qu0d huius caput papp0sum magis compactum sit, eiusque radii apices minus a se mutuo distantes habeant. In illius autem plantulae pileolo sunt tantum radii circiter viginti sex, qui constant ex aliquot globulis aequalibus, subcoeruleis, muco praedicto testis iunctisque. Circa bases ho-p. Ia O. rum radiorum, in summitate petioli, sunt pediculi adhuc breuiores et subtiliores, . cetera petiolo similes, quorum quisque etiam suum capitellum habet, sed siccum et subflaui coloris, quod antherae nomen sibi postulat. Ex his capitellis eiectus puluis, quem Auctor sub fumi specie vidit, adhaeret globulis radioxum ; ipsa autem il la capitella, suo puluere dimista, in stellulas octogonas explicantur. Globuli porro, P. I 26.
simul ac pulverem antherarum exceperunt, colore
subflauo incipiunt tingi; et in eorum superficie hinc
inde in conspectum prodeunt tubercula, figurae triangularis inordinatae, parum eleuata, in quorum cuiusque medio comparet corpusculum, figura segmenti sphaerae praeditum, et innumeris in punctis pertusum. Hoc pro stigmate habet Auctor, et obse uauit in eius modi semper stigmate magis quam alibi accumulatum antherarum puluerem, quem ipsum per maximae virtutis microscopium vidit constare
676쪽
ex granulis figurae ordinatae ovatae, inter se aequalibus et similibus, et multo maioribus, quam ut per P. I aperturas stigmatum postent transire. Hinc coniicit, haec granula, dum in stigmatis haereant, rumpi, et subtilissimam quandam materiam proiicere, quae per stigmata ad semina penetrali foecundationi matura; eundemque hunc roeeundandi semina modum naturam semper in maioribus etiam plantis sequi, non temere sibi habet persuasum. Stigmata in quouis globulo seu capsula seminali numerauit quatuor et viginti. Paullo post foeeundationem peractam tota enim plantulae huius vita septem horas vix ' excedit in globuli decidunt de radiis petioli, et mox disrupti semina, quae continen dispergunt per aquae P. 13 . superficiem innumerabilia, alba, rotunda. Haec post paucas horas dehiscunt ad unum latus, et ad libellam aquae, eoque loco protrudunt oblongum corpusculum, quod, post quam sese ad longitudinem diametri
seminis triplam, haud mutata figura, extendit, explicatur, et in circuli aream expanditur, adeo, ut mox ipsum 'semen inuoluat, et oculo subdueat. Qua ratione formatur ea crusta, in qua tanquam basi hasceptantulas crescere, ab initio diximus. In capite octauo habentur Cl. HILLII Obseruationes de quodam arborum fructiferarum morbo,
quem Angli Bilbi appellant, latine uredinem dici
posse putamus. Arboris, hoc morbo laborantis, folia flaccescunt, crispantur et contorquentur, cortex fit rugosus, et hinc inde finditur, atque ingens multitudo insectorum exiguorum alatorum, viridissimo colore, in foliis et cortice simul conspicitur. Quibus insectis causam mali vulgus quidem attribuit; sed ea p. I q. huius criminis absoluit Auctor, demonstrans origianem vitii in circulo succi, vel per totam arborem, Vel per aliquot eius ramos impedito, quod variis de causis, maxime tamen ob verna frigora, accidere solet. Stagnante autem et putrescente succo insecta
677쪽
illa allici arbitratur, quippe idoneum ipsis nutrimentum praebituro. His seside demonstratis, genus quoddam infestorum, uredinem concomitatium, exacte describit. Non ο capiti materiam praebuit planta marina, ad
alcyoniorum genus.reserenda, quam IMPERATUS et alii sub nomine aurantii marini, vel mali marini, vel bursae marinae memorarunt quidem, sed neutiquam, prout Auctor noster iudicat, satis descripserunt. Quam ipse tradit, huius plantae descriptio, breuiter sic se habet. Planta haec sistit figuram p. I Q
sphaerae vel aurantii minoris, ex quo paruum segmentum demtum est. Superficiei externae color naturalis est obscure flavus, plerumque tamen Obducta est lentore viridis coloris, sicut alia corpora, in littore maris sub aquis nata. Scopulis, quos aestuans mare alluit, adhaeret basis planae margine, qui multas fibras tam introrsum quam extrorsum emittit in rimas lapidum; medium autem basis planae apertum est, crusta, seu mem ana, quae reliquam plantae superficiem serinar, eo usque non extensa. Altitudo plantae est circiter unius pollicis cum quarta parte, et diametro per mediam plantam extensae aequalis, crustae autem crassities circiter quartam pollicis pa rem aequat. Haec composita est ex ingenti multitudine cauliculorum, e margine basis assurgentium, et per ramulos suos plexum densissimum, seu quasi re-riculatam membranam effingentium. Horum ramulorum extremitates intro flexae in cauitate globi absconduntur, ut externa membranae superficies satis laeuis appareat. Iam in huius cauitatis superiori P. I 63. P/rte, quae per duas tertias partes altitudinis plantae extenditur, e diuisuris ramulorum enascuntur staminei flores, singularis structurae. Quilibet nimirum horum florum oritur cum petiolo lato, complanato, qui ex se producit duos ramos, qui ambo in multos alios xamulos diuiduntur ; omnes ramorum ho-Vu a rum
678쪽
rum ordines ornantur foliolis trigonis valde exiguis, ex quorum basibus proueniunt stamina singula profunde sulcata, quorum quodque paullo pone ex Orium in decem fila finditur, aeque sulcata, et horum singulorum extremitates in tres antheraS desinunt. Quibus antheris, Auctor annotat, perfectam similitudinem esse cum fructibus Hurae, non quoad fguram solum, sed etiam quoad modum dissiliendi in decem partes . Denique in ima parte superficiei internae et cauae aurantii huius maxini sunt semina seu potius rudimenta fructuum, quae etiam ex diuisuris ramulorum instar tuberculorum enascuntur. Sunt ea sphaerulae cauae, duabus terminatae membranis, inter quas pulposse materia inter ieita est, et superficiei cauae plantae adhaerent margine plano, haud P. Ι73. secus ac tota planta scopulis adhaeret. Superficiem habent rugosam, et multis soraminulis compunctam, quae materiam foecundantem pulueris antherarum excipere videntur. Crescunt post foecundationem in ipsa plantae cauitate, donec haec annua enim est emoriatur et marcescat, quo facto planta motu undarum a basi sua diuellitur et dissoluitur, ut fructibus nunc e ventre quasi matris in lucem exitus permittatur. Liberi tunc fructus magno agmine sub autumnum in superficie maris natant, et in scopulos undis deuecti crescere, illis adhaerentes, pergunt. In superficie externa non nullorum aurantiorum marinorum nidificat familia insectorum carniuororum, seu quae alia insecta deuorant, quibus in his p. l8o. suis nidulis insidiantur. Quo in statu plantae talem
formam et faciem conciliant, ut inexercitatuS. Ol
seruator facile induci posset ad credendum, plantam hanc inter offandria hexagynia LINNAEI esse reserendam '. Horum insectorum, seu polyporum,
679쪽
quatuordecim brachiis armatorum, pleniorem descriptionem, qui desiderauerint, eam in capite decimo
reperient. Caput undecimum est historia nauseae, quae ex
ouo in flore plantae cuiusdam deposito progignitur. De planta hac ipsa Auctor nihil dicit praeter hoc,
esse eam exoticam, et ob odorem florum appellari cadauerosam Angli de thr Carrion Plant ): muscae p. I97. autem in flores huius plantae ouula sua inserentis, quae alias, quando istorum florum compos fieri ne- qciali. cauni Morticinae committit, amplissimam tradit deseriptionem. Caput duodecimum de generatione et fructi sic tione singularis speciei musci inscribitur. Huic in sco, qui in via sabulo grata repertus est, Auctor eo consilio peculiare caput libri sui destinauit, ut palam faceret, res etiaris admodum inles et despectas habere suam pulchritudinem, nostro studio et indagine dignissi triam. Et est sane non leuidensis accessio, quarri historia naturalis ex hoe Cl. HILI. II consilio impetrauit. Primo in hac musci specie detexit, hoc p. 23 si genus plantae esse compages inextricabiles minurarum plantarum, mirifice sibi inuicem implicitarum. Deinde, postquam arte singulari unam harum plantularum a reliquis separauit, eiusque incrementum obseruauit, radiculas eius exire vidit ex uno puncto p. 236, seii casiae, in per aream circuli dispergi quaqua Versus, super his. autem extendi aliquot strata fibrarum subtilissimarum, discum quasi quendam estis an p. 239. tium; porro ex centro huius disci surgere quatuor
vel quinque penicillos, qui aliquam diu erecti quidem maneanr sed certam longitudinem nacti concudant, et fibrillas suas super disco illo dispergant, sic V u 3 ut
dari non unum genus, sed plura, quibus similis dece
ptio locum fecerit. Num, recte iudicet confirmabunt aliorum obseruationes.
680쪽
ut nunc superficies plantulae ostendat plures quasi conos fibrillarum, quorum vertices iuxta se inuicem positi in centro, bases autem in peripheria circuli dispositae sunt; denique extremitatem cuiuSque horum conorum vidit diuidi in duas partes, quarum unaquaeque, postquam aliquo usque producta esset, ramos ex se emittebat versus utrumque latus, qui similiter alios ramos producebant, omnes praeditos figura coni truncati, seu penicilli ex pilis divergen-ribus compositi. Postquam plantula hoc singulari crescendi modo limites magnitudinis suae attigerat, Auctor in divaricationibus illorum ramorum anim- P. 2 3. aduertebat tubas conicaS cauas, quarum aliquaS enm dilacerasset quod ob earum paruitatem saepius frustra a se tentatum fuisse dicit , in fundo earum tria P. 2 6. corpuscula rotunda reperiebat, quoxum singula iam edio erant annulo quodam cincta, et superficiem habebant politam quidem, sed multis punctis pertusam. Haec eorpuscula intellexit post ea esse caps laS semina continentes, eaque matura vidit sic dissili- P. 2 7. re, ut annulus cingens capsulam rumperetur in medio sui, simulque ambo capsulae hemisphaeria vi elastica inuerterentur ita, ut superficies eorum internae,
antea concauae, fierent conuexae quo Violento motu minutissima, quae in iis continentur, semina ad magnam distantiam in aerem proficiantur necessu P. 24 . est. In filamentis denique ramificationum, quae proxime super qualibet praedictarum tubarurn sitae eranr, visae sunt antherae, quae se manifestarunr, quae pressae pollinem eiecerunt subtilissirnum, constantem e globulis similibus et aequalibus, quorum superficies spinis consita apparebat, sed volumen multum excedebat aperturas seu puncta capsularum
seminalium quod et in aliis plantis Auctor saepius
animaduertit . En itaque muscos perfectarum plan- p. 2 9 tarum classi a Sertos. Semina huius musci, quem Auctor examini subieeit, erant vehementer minuta