장음표시 사용
681쪽
corpuscula obscurae materiei, in centro pappi euiusdam subtilissimi suspensa; unde fieri posse censet, ut semina muscorum per medium aerem in valde dissita
loca vehantur, et in earum atomorum numero sinia
quae in radio lucis in cameram obscuratam immisso ruitantia deprehendantur. Tria, quae sequuntur capita mirabilium insectorum descriptioni sunt dicata. In decimo tertio Cl. Auctor describit quinque, ut ita dicamus, nationes insectorum, in aqua pluuia, quae per aliquot dies steterat, et iam putrescere coeperat, reperiundaS. Hae nationeS mole corporum P. 2 8. valde dissierunt, licet maximae molis animalcula tam exigua sint, ut si Vel centies maiora essent, tamen oculo nudo vix conspicienda forent. Uniuscuiusque nationis animalcula deuorantur ab insectis reliquarum nationum, minora nempe a maioribus; et minimorum animalculorum, quae reliquarum nationum esca sunt, in singulis guttis ingens turba est, quo maiora autem sunt reliqua animalcula, eo minor ipso-xum multitudo obseruatur. Maxima pertinent gdspeetem animalculorum, quibus nonnulli Auctores nomen animalculorum rotis si sitorum indiderunx, p. 296. quia caput eorum instruthum est apparatu ad venandum, quo dum utuntur torrentem in aqua efficiunt
sic fere ut fit in fluuio a rotis molendini , cuius impetu minora infesta versus os illius animalculi immoti abripiuntur. Hune apparatum qui tamen nullam omnino cum rotis similitudinem habet aeque ac reliquorum insectorum membra et venandi rationem Auctor verbis ad viuum pingit.
Caput decimum quartum sistit insectum, quod parte corporis sui antica infixum est ramis plantae marinae, quae ab Aiaglis the Sra Raggia RQ appellatur, et species est fuci gelatinosae substantiae. Ratio, ob quam insectum sic infixum plantae degit, haec estssecundum Cl. M is obseruationes, quod ibi escam
682쪽
p. 3i . semper parar/m inuenit, animalcula nempe, quorum ingens copia in gelatinosae huius plantae substantia
Capite decimo quinto Auctor exponit de figura et qualitatibus insecti habitantis in foliis plantae, p. 336. quae in Anglia in aquis fossarum frequentes conspicitur, et lilii aquatiei nomine ibi cognita est ', quam tamen Auctor alibi gentium rariorem esse su spicatur, certe in Gallia, cum alioquin indefatigabilis
AEAU MURI 1 oculos insectum illud, nudis quippe oeulis etiam conspicuum, effugere vix potuisse credat. Caput huius infesti armatum .est circa os decem brachiis, quae aeque ac ipsum caput testa sunt munita, qua de causa Auctor hoc insectum ad cancrorum genus refert; reliqua eorporiS parS nuda est, et corpori lumbrici simillis. Vescitur minutis reptilibus, praesertim erueis, quae in foliis huius plantae degunt. Sequentia duo capita versantur in descriptione tum incrementi et fructificationis plantae cuiusdam exiguae marinae, tum animalculi in ea vitientis. Planta haec purpurei coloris in lapidibus vel con- p 3Sῖ- chyliorum superficie sub aquis crescit, et in persecto statu duas tertias pollicis alta est. Ex crustae lapidis aflixae centro surgit caulis singularis, qui mox iri tres ramos finditur planioris figurae, et hi rami alios Producunt, non verticaliter positos, sed paullo inclinatos, ex quibus porro aliae ramificationes nascun-rur, ut parui fruticis species appareat. Auctor hane plantam ad earum genus pertinere censet, quae Ve- p. 36S. teribus botanicis alcyonia dicta sunt. Rami, per mi ero scopia explorati, caui apparebant, et hae cauitates in extremitatibus suis ostendebant Auffor i flores stamineos rudimentis Ductuum, seu capsulis seminalibus, sic intermissos, ut plures florum stamineorum series, in peripheriis circulorum dispositae, distin-
683쪽
distinctae essent seriebus totidem capsularum seminalium circularibus, inter binas series florum semperposita una serie capsularum. Harum serierum omnium numero inito, viginti duae in cauitate unius ramuli deprehendebantur. Capsula quaevis seminalis in tribus punctis pertusa videbatur. Stamen est p. 37o.
breue cylindricum, et ex apice eius exeunt octode
cim silamenta minuti silmi, quorum quodque suam antheram sustinet, quae disrupta pollinem suum spargit, quem Auctor ex granulis minimis constar e vi- p. 373.dit. Semina ex capsulis disruptis prosilientia vidit
plana et cordata, quae in aqua fundum petebant, et mox horae sexagesima parte nondum elapsa gelatinosas crustas ex se producebant, quibus fundo adhaererent.. Ramulorum huius plantae cauitates domicilia etiam sunt animalculorum, quae seminibus eius inhiant, et quorum formas Auctor capite decimo septimo exponit.
Octauo et decimo capite describitur minutum vegetabile peculiare, quod Auctor ignoti adhuc ait esse generis, in superficie mali granati, ubi illud leuem contusionem passum erat, enatum. Constabat
illud ex permultis plantulis similibus, quarum quae' p. 39O.que ab Auctore tanquam arbusculum describitur, cuiuS caudex ornatus esset ramisidationibus se dispositis, ut simul estingerent conum truncatum, qui basin suam ampliorem sursum versam haberet. Color plantulae est albus subcoeruleus. Caudex et rami
consiti quasi sunt fructibus plantae, qui illis per in
sinite paruos petiolos adhaerent. Capsulae seminacles sese aperiunt, et seminum rudimenta haud coibsueta naturae via) exponunt antherarum pollini, p. 39s quod illa mox est foecundaturum. Stamina octo collocata sunt in cauernula quadam, quam in superiori parte capsulae seminalis efiicit iunctura quatuor valuarum, ex quibus capsula efformata est.
684쪽
Vltimi capitis argumentum est descriptio animalculi, quod in aquis subterraneis ab Auctore re-
Pertum est, et ram ob singularem corporis consormationem, quam ob miram methodum, alia animalcula minora, in eodem fluido natantia, venandi dignum ipsi visum est peculiari commemoratione.
XI. Philosophiae naturalis primae lineae, editio au
Theol. Nat. P. P. O. Societatum Regg. LOndin. et Goetting. Membro. Gottingae apud Abraham. Vandent, oechii Viduam 17S3. S. pl. 19. In usum auditorum editum est compendium, igitur palmaria physices capita breuiter, et si fieri potest,
Conclusiones tantum continet, principiis lectionibus ipsis seruatis. Ita saltim primam libelli editionem comparatam fuisse monet Cl. Auctor, hanc paulo prolixiorem esse. Vberius vero omnia in noua operis sui maioris editione persequetur. Nos pauca delibabimus. Experientia constare fatetur i8ὶ corpus nullum moueri, nisi ab alio, sed qui hinc inserant non moueri posse, nisi ab alio, esseque mere passivum quid, plus habere in conclusione, quam in praemis sis. Etsi g. 19 in rationem quoque nullam adhuc
noscamuS, Vim, nisum aut conatum ad alia vel ad semet ipsum mouendum corpori tribuendi. Ce tum vero est corpora resistere motui g. ao . Sed qui hine ac tuam vim aliquam, et reaciliovem exscu1punt, in vocibus ludunt g. 22). Frigus num in solo caloris desectu consistat, an positivi quid sit, in dubio relinquit g. i O monet tamen stupendos illos frigoris effectus, de quibus experimenta floren-
685쪽
tina, parisina er russica testantur, vix a solo calor defectu pendere polle. Minimam ditiantiam, in qua constitutum esse. possit corpus, sonum reflectens, ut echo inde formetur, sic definit g. isq): si uno minuto hoc uno hexsoni distincti formari p sui, a quorum vitimo solum,
quinque prioribus fultis, ecbo aliqua immediate posiporcipiatur quoniam sonus eodem temporis interuasio Per t73 brx vocas gallicas msturtur, pro quolibet fouore' ' V pedes paris. relinqvcntur, quorum dimidium pedes paris. distantiam corporis minimam dabitia quo senus refrxus flue ecbo aliqua oriri possit; id,
quod experientia ipsa quoquc non Parum cou'm tur. De illo tamen castri hoc solum valet, quo corpus sonorum cum aurr audientis in eodem loco constituta flut quo si auris audientis, inter corpus sonorum et obicem refcctcntom, sit posita, siue in eadem redia ceterum constitu- fuerint, fur angulum quemcunqur acutum stut Obtu sum interceperint, obex reflectens multo propius distarcab aure audientis potest. Attractionem, etsi phaen menon esse non dissileatur g. I9o seqq.) ramen, cum eius origo penitus noS latear, non idoneam esse ad causam reddendam contendit, ut quae essectus saltem nomen sit. Nobis, si addere sententiam nostram licet, attractio videtur nomen proprietaris alicuius corporum generalis, et pluribus in locis in nifestae. Vt, qui phaenomenon quoddam ex attractione explicar, nihil aliud dicar, quam esse illud ea- sum aliquem particularem, sub lege generali con
Aquae et aeris grauitatem g. 2 I in comparauit inter se, reperitque martii die δ. I7Sa aquae GDev tingensis, tophi subtilioris aliquantum continenti gradu thermometri Eahrenheltiani calentis, grauitatem, ad grauitatem aeris gr. ψ8 calenti S relatam. ut 8i81: I existente barometri altitudine af 9S 'ped. lond. D. 2s martii aqua calente gr. - , aere gr. 83
686쪽
gri. 3 et altitudine banornetri m 28' 89 ratio gra uitatum erat, ut 882ς: I et d. aa. tulit aere gr. TI, aqua gr. S6 ealente, bar0metri altitudine exsistente zy' s erat 8 8ἱ : Ergo quam proxime aeris gradibus circiter 6 Q calentis ad aquae, gr. 4o s calorem habentis, tempore mediae circiter altitudinis baro metricae, quae Goettingae 29 a ' est, grauitatum ratio sumi potest 8so : I. In lacte carpionis, quod IO8ψ granorum pondus habet, si dimidia eius substantia pro fluido habeatur, in quo animalia, spermatica degant, eorum 2H, 986, 2SO, OOO minimum exsistere computat g. 392 . In funiculo umbilicati abortus feminini, 7 circiter mensium, Vitebergae s 72 8 vrachum ad circiter pollices patere conspexit g. 473 . Sed haec susticiant, ut offendatur, libellum, etsi tironibus scriptum, tamen vel a prouectioribus etiam non sine omni fructu percurri posse. Nihil ignorare Cl. Auctorem eorum, quae ab aliis in naturalium rerum cognitione eruta sunt, horumque obseruatis sua com-Plura addere, adeo quidem iam notum est eruditis, ut illid hic monere superuacaneum sit. Durius de LEIANI Tio iudicium legitur as ) occasione
expIicationis eius phaenomenorum barometricorum, quatenus cum tempestatibus vagis connectuntur, eam
leue et ad veri solum speciem excogitandis rebus aptumviri ingenium vel solam satis ostendere. Equidem facile veniam reperiet apud aequiores LEIBNITIVS, si non recte explicauit, quae ne nostra quidem aetate euidenter saris explicantur, tot obseruationibus et
experimentis post L His NITI v M institutis, parumque decedere, facile quiuis existimet gloriae eius, qui causam Dei egregie tuitus est, infinitique calculum aperuit, si de venti aut pluuiae praesagiiS non accurate satis pronunciauit. Illud autem de ingenio TE IANIT II iudicium, diuersum profecto ab eo, quod initio huius seculi Hanoueranis in terris de viro
687쪽
viro latum est, vellemus reliquisset Noster ignobilioribus I. E i 2ΝITII aduersarii S, qui contemnendo decus Germaniae gloriolam eaptant. H O L L M A N N VS νVel in iis, quae contra LEIHNITII sententias scripsit, iunctam insigni acumini modestiam, summuin veri philosophi ornamentum semper Ostendit.
XII. Primitiae physico medicae ab iis, qui in Polonia
et extra eam, medi Cinam faciunt, collectae. Volumen I, Lesinae 17SO. 8. Pl. IS. VOllimen
Magnam sane utilitatem magnumque scientiae medicae augmentum, exinde accessurum esse spexamus, si attenti et eruditi unius prouinciae medici in colligendis et conscribendis historiis morborum, qui in hoc vel illo climate, hoc vel illo tempore, grassari solent, ad antiquorum medicorum exempla operam suam atque studium diligentius adhibere vellent. Tot enim morbi, tot tantasque vicissitudines et mutationeS subeunt, ut medicum multoties fallant, quae ideo nunquam satis atque susticienter notari poterunt. Et ex repetitis obseruationibus aut regulae constantes formari, aut ad similes saltim casus concludendum erit. De stabilienda quadam societate medica, quae in obseruationibus physicis et medicis, in Polonia instituendis, colligendis et in lucem edendis Occupata esseti, ante harum primitiarum editionem meditatus est GOTI LGA EPHRAIM HERRMANNUS, medicus et physicus Bolanoviensis, fama et meritis clarissimus. Ad hoc autem institu- tutum, ein felicius expediendum anno I7 9 Omnes
Poloniae poliatros per schediasma quoddam emissum inuitauit iisque instituti rationem et normam palam
688쪽
fecit tequentem : ut nempe meteorologicas obseruationes et transitum unius morbi in alium, ex aeris mutatione factum, describere; obseruationes et casus clinicos reserre; in complicaris malis theoreticam considerationem addere; historias morborum indigenorum, in primis plicae eiusque curationes accuratius tradere; b0tanica, chymica et Omnia, quae medicinae scientiam, augent, immiscere et remedia incognita, in hoc Vero, vel illo morbo magnam certam ille vim exserentia, detegere, omniaque specimina lingua latina conseripta vel sibi, vel ERNEsaeo
1 E R E M I A E N E 1 P E L D , medico Lesinensi celeberrimorranSmittere velint, ut quouis anno harum obseruationuin duo volumina in lucem prodire possint. Verum hi duo viri doctissimi, cum Poloniae medici huie laudabili proposito, desiderio et precibus satisfacere et respondere non viderentur, ad hos ipsos labores utiles in se simul suscipiendos, vicinae Silesiae medicos excitare annisi sunt, cum bono hoc propo- siro, se imposterum acta medica Poloniae edituros
borum socios nullos sibi adiungere potuerint, tria
tantum Volumina hactenus nobis communicarunt, tuae etiam varia argumenta medica satis erudite Pertractata continent. Deberemus quidem rerum
Pertractatarum quaedam specimina lectoribus exhibere, sed, cum huic commentariorum nostrorum parti alii adhue labores inserendi sunt, veniam nos impetraturos esse confidimus, quod si tantum primarias traestationes nominauerimus. In Primo ergo Tolumin leguntur commentatio, de positim: et dius ricatione ari riarum ut eausa aut est deuic feci reptionis humorum: obseruatio de iciero cimi febre odiaua: damorte subitauea ex uteri ruptura: is plica pol ira ete.
689쪽
In secundo volumine obseruationes, quae exstant, agunt de noxio carbonum fossilium fumo: de velocitate Ianguinis ut causes aut cedente secretionis humorum: de lapillis inter cutem et membranam adipo sum rNemtis: de excretione aluina Per uterum: de mola in Pirginis utero reperta: de purpura chronica cortice peru- uiam curata: de cotica se modica pertinaci cortice pe
ruulauo curata. Tertium tandem Polumem tractatio
nes deussu et praestantia medicam utorum Gemicorum ris memoriar debilitate cum paralytica Eulure assectione ex se prino bacmorrhoidum fluxu : de viribus olei momordicae iternis tu sienteria: de venae fctions genuino grauios a morbis praeseruanili prasio ete. exhiber. Optandum omnino esset, ut hoc laudabile institutum ad scientiam medicam, in Polonia in primis augendam, a variis aliis Poloniae medicis su ulciretur sed cum hi ipsi adhuc studia sua ad hoc opus perficiendum conferre noluerint, et Cl. NEI-FELD, qui has primitias cura sua digessit et in ordinem redegit, propter valetudinem infirmam hisce laboribus impar esse videatur, continuationem huius ipsius operis futuram certo polliceri non Possumus.
Historia cholerae atrocissimae, quam sustinuit ipse, perfanauit aegerrime, atque in usus publicos adiectis animaduersionibus theoretico Practicis, quam accuratissime descripsis D.
dic. Vratisiau. Uratisi. I733. Sumtib. Carol. Godost. Meyeri alph. I. plagul. 2. 8. Experientissimos omni iure tune dici posse medicos illasque descriptas morborum historias, qu0Sipsi in proprio corpore perpessi sunt, Optimas, accuratissimas omnique fide dignas esse habendas, cum
690쪽
RΑΜ ATINI Cl. Auctor pronunciat. Quo itaque ipse jllius morbi atrocissimi, quem pertulit, etiam accuratam dei criptionem traderer, nihil omisit, quod ad eam illustrandam pertinere ipsi visum fuit. Candide eorporis sui constitutionem depinxit, quam a parentibus debilem et per magnam grauium morborum stragem, per molestum et taediosum vitae genus magis debilitatam acceperat. Nec animi, quem nobiliorem Deus ipsi finxit, indolem reticuit, et diae tae regimen, quod seruare semper consueuit, sedulo p. 22. annotauit. Morbum deinde ipsum, eius symptomata, mutationeS VariaS, nocentia et iuuantia fusius de-P seri p sit. Hanc autem scenam lusit morbus. Aeger primo die tormina ventris, sibi alioquin familiaria, diarrhoeam dolorosam cum debilitate summa, appetitu prostrato, nausea, vomituritionibus, frigore et aestu, cephalalgia, siti, intestinorum dolore lancinante auiti, expertus est; durantibus tormentis dolorum dirisiimis et deiectionibus, et vomituritionibus perperuis, amara, ardens, rodens, putrida et tenax bilis, eximis visceribus quasi expressa, cum nausea abominabili eliciebatur, quae omnia satis edocebanr, chole- p. 4ῖ. ram esse morbum. In disquirendis morbi causis Auctor ipse aeger, anni tempuS, aestatem et a Utumnum intercedens, aerimoniam perspiratione suppressa et motu cursuque corporis nimio sub aestiuis
caloribus alcalescentem factam, et in hepate deinde dep0sitam, iram suppressam, variasque animi aegritudines praegressas accusat. Bilis omnino in ductibus biliariis corrupta haerens, et in duodeni flexura
collecta, aerimoniam rancidam et rodentem maiorem
induit, qua ipsa intestina etiam in aegroto nostro sensilia, ita irritata fuerunt, ut stricturas, conuulsiones, t0rsiones morsusque acutissimos paterentur, quaeque symptomata eo acerbiora reddebantur, quoniam viscidum illud naturale, intestinorum parietibus adhaerens, stimulis continuis abrasum erat et