Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 778페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Ρraeter hoc vero, a celeberrimo pii fore, EI SEN-BER GERO, NOribergae evulgatum opus, alia adhuc'

plura, et splendidiora forte, hactenus incepta, partitisque vicibus ab aliis in sua arte claris viris ibidem quoque edita fuerunt. Ita ad regnum Vegerabile tria pertinent; cuius prioris sequens est titu luS:

XU. Hortus nitidissimus omnem per annum super biens floribus, sue amoenissimorum florum imagines, quas magnis sumptibus collegit D.

CHRIST. I A C. TRE , in aeS incisas, vi-uisque coloribus pietas edidit IOH. MICH. SELIGMANN. Noriberg. IJSO. sol. regat. Quamquam nulla planta suo caret flore, vulgo tamen bulbosa modo, tuberosaque radice sussultae plantae, floriserae appellari solent, quarum

flores forma sua concinniore, colore speciosiore, Odoreque interdum gratissimo prae reliquis sese commendant. Fluxa vero horum florum est amoenitas,

neque ulla impedire possumus cura, quo minus illi, quibus hodie delectamur, crastino die flaccescant; neque bulbus, qui hoc anno laetius floruit, subsequenti similem in modum denuo efflorescit, neque reddit semper semen eorum, quos perdidimus. Hi necepermoti florum cultores, artis pingendi ope, bre-Hem eorundem vitam stabiliorem reddere, annisi sunt. TRE II itaque beneuolentia adiutus, de eius modi opere moliendo perficiendoque cogitauit dexterrimus Auctor. Ill. enim TREM Ius libenter OmneS cum eo communicauit nitidissimorum florum

imagines, Atias suis, iisque haud exiguis sumptibus per peritissimos artifices pingi curauerat. Est itaque

omnino,

82쪽

omnino, quod florum cultores. sperare possint, se naintros esse editoris opera plenam speciosissimarum

tu liparum , coronarumque imperialium, hyacinthorum et narcissorum, rosarum, caryophyllorum, leucoiorum , tiliorum , fritillariarum, ranunculorum, auricularum, anemonesque specierum collectionem, per interualla edendam. Ita vero opus hoc debet

dispertiri, ut quaelibet pars viginti quinque constet

tabulis, singulique flores sistaritur naturali in magnitudine, natiuisque suis coloribus ita expressi, ut, licet ipsae eorum imagines aeri sint incisae, picturas tamen potius reserant, quam figuras. Cuilibet tabulae superius nomen adscriptum est genericum latinum, in serius autem illud, quo florum cultores, quos floristas dicunt, eandem varietatem adpellant, ea in lingua, in qua innotuit. Ipsi vero commentarii germanico atque latino sermone conscripti sistunt, praeter historicam de quolibet florum genere narrationem, praecepta potissimum ad culturam eorum apprime spectantia. Harum nitidissime delineatarum tabularum octodecim vidimus; praefatio unam implet plagulam, et commentariorum una

hae enus comparuit plaga, hyacinthum explicans. Alter, regni vegetabilis thesauros explicans, liber inscribitur:

Wolffg. Knorr. fol. In hae collectione et hortenses vulgo dictae plantae,

earumque aliquando Varietates, et aliae exoticae

rarioresque, ut obeliscotheca integri solia, cotyledon flore umbellato coccineo, vivis coloribus, et ut pluri-

83쪽

plurimum nitide depictae exhibentur, quandoque etiam florum fructuumque partes, ut in persca,

pruno, Viola, etc. separatim adponuntur. Editae hactenus fuerunt eius modi tabularum centum et triginta sex, nullo vero seruato ordine, nisi ut tabulis singulis littera quaedam sit adscripta, ita ut finito tandem opere secundum alphabeti seriem omnes collocari postini. Hac etiam ratione textus Prodit , eum ius sex obtinuimus plagulas. Tandem quinque plantarum decades, quas Cl. MARTYN delineatas et vivis coloribus ilIustratas Londini 17as edidit, sequenti nunc titulo iterum exhibentur.

XVII.

Io ANN IS MARTYN historia plantarum rariorum ob praestantiam denuo edita studio atque

opera Io ANNIS DANIELIS ME FERI, Pi

ciuescente; 8ὶ Niruri barbadensi, folio ovo i superurg auro, pediculis florum breus ir; 9 Lychnides carotiniana foribur quasi umbesiatim dispositis, foliis lucidis , crastis, oculis s Io) Alor Uricana foliis planis, cou-juggiis, carinatis, Perrucos, calde et ' nr corallii color'. Non quidem negandum est Cl. Auctorem in his tabulis, nostrae enim ad archetypum accurare expres ae sunt, naturam ipsam non adeo studiose imi- Tom. II. Pari I. F rari,

84쪽

tari, in paucis stxuctura florum internaeque partes conspiciuntur, sic n. 7. Paristaris ex flore vix cognosceretur; tol P quae quinque stamina habet, plura in idone expressa sistit; n. a.) Protum et n. q.) brunnus colores in caule soliis et floribus naturalibus vix similes ostendunt; in primis vero color viridis in omnibus ferme plantis parum vividus est, attamen cum figurae nitide satis descriptae sint, non tantum in hae deeade, sed et in sublequentibus non nullae rariores occurrant, quarta quintaque decas artificiosissima E HRETI manu pictae fuerint, et sparsim in descriptione, quae latino aeque ac germanico idiomate traditur, utiles et culturam etiam spectantes obseruationeS Occurrant, continuationem Omnino expectamus, florumque amatoribuS hoc opus commendam . Quarnuis etiam Cl. MARTYN praematurus obitus in

causa sit, quod collectio haec ultra quinquaginta tarbulas se non extendat, ex indigenis tamen aeque ae exoticis illis plantis, quas societas hortulanorum Londini edidit, plures adhuc se additurum esse promittit editor, si hae tabulae applausum botanophilorum

obtineam. Praeter vegetabile Vero regnum, animalium

etiam historia variis operibus illustrata fuit atque locupletata. Prodiit itaque primus liber sequenti

85쪽

i. e.

Deliciae utiles, in contemplatione iconum, quae

varia animalia Una Cum s CeletiS eorum re praesentant, positae. Auctore Io H. DAN iELM E Y E R.

Cum ipsi im hoc opus omnibus iam satis cognitum

sit, eiusque titulus clara indicet, quid in eo praestitum fuerit, id modo in praesenti monemus, alterum tomum, nunc inchoatum quoque fuisse, cuius septem tabulae ad nos missae fuerunt, titulus praeter ea alterius huiuS tomi paululum mutatus comparu it , inscribitur enim: i stellium afferband Thiere mit grru Scrinem. erter Thrit. Numb g. I7Sa. fol. mai.

h. e.

Detineationes variorum animalium una cum sceletis eorum. Pars ΙΙ. Alterum opus non nouum est, sed ex anglico semmone tran Statum iterumque editum. Illa enim avisum historia , quam ED ARDVS euulgauit, et praeter ea illud , quod in CAI EssY splendido opere, quo Carolinae, Floridae etc. tradidit naturalem descriptionem, ad eam animalium classem pertinet, uno hocce in libro continetur, qui certe eo magis naturalis historiae cultoribus debet esse gratus atqu*accePtus, quo rarius eiusmodi opera ad nos adpo F lautus

86쪽

rantur, et quo maiori cariorique pretio venduntur. Liber ipse huncce praefert titulum:

Hoc est: Collectio variarum auium exoticarum et rario rum , quas Viuis coloribus depictas atque descriptas dedit io H. MICHAEL SE ELIG-

Praefationem operi praemisit physicus apud Nori-

bergenses clarissimUS, D. GEORG. LEONH.

HvTH, sub cuius etiam dioectione illud ipsum ab

artifice elaboratur, quique ipse versionem anglici textus in germanicam lingliam cum eodem communicauit. Hanc praefationem sequitur alba, quam EDWARDVS primae parti suae historiae adposuit; germani ea vero nomina, ex KLE INII allium pro dromo desumta, huic editioni accessere. Quo Vero haec editio, licet CATESBY et ED ARDI icones simul proponerentur, etiam citari possit, in singulis tabulis annotatum fuit, ex quonam auctore ea fuerit mutuata. Secundus huius libri tomus aia. I7SI. iam ineeptus fuit, et strenue continuatur, ita ut tabula nonagesima secunda iam exarata sit. Cum itaque pretiosi illius, a CATEss Y euulgati, operiS qUaedam particula denuo nunc exhibeatur, alii fuerunt viri,

87쪽

qui unitis viribus reliqua omnia in eodem tradita simili ratione edendi ceperunt consilium; hinc germanice atque latine prodiit. XX. Piscium, serpentum, insectorum, aliorumqcle non nullorum animalium, neC non plantarum quarundam imagineS, RUaS Μ ARCUSCAT ESBY in posteriore parte operis, quo Carolinae, Floridae et Bahamensium insulserum tradidit historiam naturalem, eiuSque ap pendice descripsit, additis vero imaginibus piscium, tam nostratium quam aliarum regiΟ- num auxerunt, Vivisque coloribus pio fas ediderunt, NICO L. FRID R. EIS EN BER GER et GEORG. LICHTENS TEGER. Noribergae.17SQ. fol. reg. Huius operis plagae septem, tabulaeque visentifex nunc prostant. Quarto nune indieanda est:

A. i. ROES ELII historia naturalis ranarum n stratium. si dem animi propensio, qua insectorum hactenus, felici admodum cum successu, scrutatus fuit naturam Cl. t Auctor, ranas quoque curatiuS ut examinaret, illum incitauit. Per partes itaque n0ster, et in experimentis instituendis ingeniosissimus, inque illis describendis studiosissimus, et arte denique delineandi pingendique facile princeps, edidit plagulas tredecim, in forma regali, in quibus ea, quae ad ranarum histoxiam spectant, germanico de-

88쪽

que ac latino sermone dilucide explicantur, aliorum inuenta vel corroborantur, vel, si falso fuerint assur ta, refutantur, iconibusque illustrantur. Tabulae vero semper duae sunt, quo singula distinctius exhibeantur, una ranas, earumque parteS ViuiS coloribus picis S, altera vero adumbrationem figur rum coloratarum cuiuslibet tabulae,seliteris fignatam, refert. Duplicatas eius modi tabulas duodecim vidimus, de quarum praestantia, ut nunc quaedam moneamus, superfluum omnino esset, ideoque nonnulla modo ex ipsa descriptione mutuata, repetere liceat. Sectione prima de rana terrestri fusca, huiusque primo capite de coitu et generatioue Eur disserit Cl. Auctor. De generatione itaque locuturus, pri

mo recenset S WAM MERDAM 1, MENTII, atque

ENTII hypotheses, quibus ea addit, quae ipse hae

in re obseruauit. Tres consumsit ann0S, antequam viderit, qua ratione oua huius semellae ranae foecundentur; licet enim generationis negotium in illa diutius duret, breuissimum tamen est temporis spatium, quo ipsa foecundatio celebratur, et ne hoc elabi patemur , plura harum collegit paria inuicem iuncta, et quodlibet pax in vitrum, aqua ad dimidiam parrem repletum, immisit, atque tandem non solum coitus finem, sed etiam semellam oua sua parientem vidit,

ex quibus temporis etiam successu reneras obtinuit ranulas. Mas et semina quoad abdominis colorem differunt; prioris enim abdomen conspersum est maculis, ex cinereo albescentibus, alterius vero ex fauo rufescentibus; dorsum vix generationiS temp xe variat; lutulentus ipsis tune est color, qui ramen post ea in variegatum magis abit. Solent enim ranae singulis flere hebdomadibus cutem mutare, exuuiaS-que, mucum tenuem referentes, deponere. In pedibus porro aliqua est differentia. Mas amicos Pedes aeqae ae posticos longe crassiores habet, quam semina, et tempsere coitus pollex illius singulat D

89쪽

situs est came nigra, multisque papillis aspera; ambae illo tempore ventrem habent turgidiorem, in femina quippe ouulis scatet, in mare vero haeret tunc cutem inter carnemque pellucidus mucuS, qui, finito coitu, evanescit. Brachiis femellam amplectitur mas sortissime, et in primis illa exasperata pollicis cute firmiter ipsi adhaeret. Curis haecce Ve-TO nigro colore tincta, non constans praebet masculi indicium, ut S WAM MERDAM II est opinio, sed, finito coitu, evanescit denuo, pollicesque gracilescunt. Vera ranarum coeundi ratio ea est, ut masculus femellae dorso insideat. Cum itaque per plures dies

ranas hasce attentius contemplaretur Auctor, nulla notabili obseruata mutatione, tandem eas inquieti Oxes este deprehendit; grunniebat masculus interdum suis instar, semella interim sursum deorsumque sese mouente; tandemque vidit ille, eiaculare masculum ex postica sui corporis parte liquorem, quem semen esse ideo credidit, quod aquam, cui ranae innatabant , turbidam reddidit; non autem ita multo post

deseruit semellam, eum ipso antea iunctam. Hoc facto, cum nulla a femina edita ouula obseruaret, cultro utramque ranam subiecit, et inuenit in femina uterum, ex parte OUiS repletum , reliqua vero oua haerebant partim in Ouario, partim in uteri tubis. Masculus ostendebat vesiculas seminales prorsus ex NanitaS. Oua, in utero reperta, in limpidam iniecit aquam, nullos vero exinde obtinuit vermiculos. In- foecundum itaque hunc coitum fuisse, eoncludit. Alia vice vidit duas ranas ani aperturam momenta-ΠeO tantum motu coniungere; cumque statim postea femina ova parere inciperet, non derelinquebatur amasculo, donec omnia illa essent exclusi, quae ipse iteratis vicibus semine suo perfudit, foecundavitque ita, ut ex iisdem post modum tenellae prouenirent xanulae. Alia et similia plura quoque recenset e Perimenta Cl. R o E s E L 1 ν S, quae ostendunt, ins e-

90쪽

cundum esse ranarum coitum, si prius finiatur, quam singula ova in uterum sint delata, fierique ranarum inecundationem ano potius, quam alia quacunque corpori S parte. Utrum vero ipsum semen in semellae uterum inliciatur nec ne, affirmare non audet Cl. Auctor. Ranas, post ea ex ouo prodeuntes, Variasque, quas, antequam veram ranae adipiscuntur formam, subeunt mutationes, describit. Notamus hic modo caudam harum sensim minorem reddi; defluebat enim non

solum pinna eius perspicua, sed decrescebat cauda

ipsa notabiliter in longitudine aeque ac crassitie. Dedidere autem illam frustulatim, vel integram, Obseruare nunquam potuit, multo minus figurari pedes, cauda findente se in posteriores, ut PLINIrfuit sententia, deprehendit. Vero simile potius

Auctori videtur, nutriri per illam ranunculum, donec perfectam ranae induerit formam. Mutationibus hisce indicatis ea deinde recenset, quae ratione incrementi ipsius porro obseruauit. Crescit prima aestate in autumnum usque magnitudine rana, dum Vero frigus ingruit, ex terra in aquas recedit, ibique

in vernum USque commoratur tempus; hoc enim

appropinquante ex suis rursus elicitur hibernaculis. Altero sic transacto anno externis adhuc destituitur illa sexum indicantibus signis; omnibus enim ranis tune est alba inferior corporis superficies, neque eae speciei propagandae *ptae sunt, nullaque cum alia, coitu iunm, deprehenditur, quippe quae non nisi post quartam hiemem huic negotio aptae eUadunt, in quo etiam aetatis anno sexus ex signis externis dignosci potest. Exacto hoc quarto anno nondum ranae proprius Vitae suae instat terminus, videtur potius diuersa earundem magnitudo indicare , vivere easdem duodecim fere annos.

SEARCH

MENU NAVIGATION