장음표시 사용
71쪽
In melancholicis solida sicca sexe rigida, hine P. I . actio ventriculi et viscerum digerentium minus uiu, da, hinc sanguis crassus et terrestris, inde siccitas et frigus. Quicquid itaque dissiculter digerendum et facile mutationem spontaneam subit, id euitandum
est. Quo circa omnia farinacea non sermentata et leguminosa exulent. Conuenit panis bene fermentatus, caro animalium, herbis pastorum, serum lactis, vinum album istae, olera et fructus saponacei. De regimine temperamentorum mixtorum nihil est,
quod addamus, cum facile ex hactenus dictis regulae concinnari possint. Quod ad constitutionern cuius p. IS9. libet visceris in specie attinet, hic prae reliquis VCim triculus in censum venit. Attendendum itaque est, utrum iste fortis an debilis sit; inde etiam victus eo
coordinandus est. In genere tamen ventriculum nunquam inter edendum ultra modum distendendum esse, notetUr.
Caput secundum regulas regiminis in aetate di p. I 66. uersa diuersisque vitae periodis necessarias tradit. Foeminae corpus debilius laxiusque viris habentiquare etiam ventriculus illis debilior est. Itaque omne id vitandum, quod dissiculter digeritur. Grauidae parcius sed saepius alimenta facile digerenda sumant atque, quantum possunt, aromatica et salina
Infantis, recens nati, victus sit lac maternum, p. ID. seu si nutrix necessaria est, talis eligatur, quae plur Cum matre communia habet. Lac autem animali um aliusque tunc temporis victus reiiciatur. Quam litatem victus pro tenello motus determinat. Itaque ii, qui linteis inuoluuntur parcius nutriantur quam, quorum membra libera moueri postunt. Lacte ultra annum nec alio cibo nutriantur, dein alimenta alia non nisi a nutrice, nunquam autem a Ve- tulis masticata, porrigantur. Reiiciatur omnis cibus, ex farina cum aqua et lacte per coitionem Par tu
72쪽
euius potius loco panis bene sermentatus cum melle concedatur. Infantes, qui ipsi masticare postulat,
atque motu membra exercent, solidiora alimenta sumant inter quae tamen semper ea eligantur, quae fauillime digeruntur. Ast pro incrementi corpori&ue exercitati ratione alimenta exhibeantur atque oua, mucilagines tenues, bene fermentata, ut panis, pa
natellae fructusque dulces istis pro victu sint, caro
autem animalium cicuratorum parcissime, nunquam tamen serorum ingeratur. Potus sit aqua, evitetur calidus et sermentatuS.p- I9y. Qui pubertatis annos attigerunt, ei obseruens, quae sanguineis commendantur, et ad adultos quod spectat, hi secundum temperamentum, clima aliaS-que circumstantias alimenta eligant. Regulae, quae ab his obseruandae sunt, partim in antecedentibus, partim in sequentibus reperiuntur.
p. I98. Senibus solida rigida et sanguis crassus, hinc temperamentum siccum et frigidum, ut melancholicis, est. Sed duplex senectutis discrimen. Alia est incipiens, alia decrepita. Semper itaque salubritas, huiusque prolongatio indicatur. Vt hoc obtineatur, omne id vitandum est, quod rigiditatem solidorum auget et
sanguinem incrassat, ut aromata, vinum, exereitia violenta animique affectus vehementes. Diaeta autem
sit tenuis, diluens, parca, carnes sacile digerendae, panis bene sermentatus, fructus seponaeei, vinum aqua dilutum, motus in primis in agris moderatuS atque balnea. In senectute decrepita diaeta sit humectans, panatellae, iuscula, decoctum fabarum ca-cao, Chocolat dictum, nec non vinum tenue parcis' sime spirituosum. Singula horum parcius sumantur post prandium corpus quiescat, dein motus in aere humido lenissimus suscipiatur. P. zz7. Vita prolongatur si mature diaeta tenui humectante, exercitiis moderatis quis utatur, Omniaque observet, quae fibris mollitiem et humiditatem conciliant,
73쪽
cilianti Cum vero nobis nati non simus, sed ut at ter alteri inseruiat, fit inde, ut regulas, Vitae prolongationi inseruienteS, vix unquam Observemus. Itaque regulae traduntur, secundum quas in vario vitae genere diaeta coordinanda est. Duplex igitur attendatur vitae genus: alii vitam summe exercitatam, ut milites, rustici idque genus alii transigunt.
His sit diaeta dura nec victus mollis, sed disticulter
alias digerendus. Alii, ut artifices, vitam sedenta viam agenteS, constitutionem prioribus fere contra,riam habent; hinc diaeta mollis, victus facile digerenduS , nee acescens, potus aquosus vel nullus, vel vino generoso mixtus concedatur. Cumque foeminis similis fere constitutio sit, eadem etiam ab his obseruari debeant. Eruditi, qui, praeter Vitam sedentariam, ani-P. 233. mam laboribus fatigant, corpus ea propter debilius reddunt: In primis autem in his functiones, digestioni dicatae, languescunt; inde diaeta singularis obseruanda . Post prandium nec somnus nec exercitium conuenit, sed corpus quasi otiosum esse debet. Victus sit tenuis, mucilaginosus, facile subigendus, panis optime fermentatus beneque coctus. olera
magis quam fructus nec non aues iuniores et tenerae carnes animalium teneriorum, fructus cocti atque vinum album molle optime conueniunt. Motus tempore matutino OptimuS.Caput tertium de disterentiis regiminis, quod P. z 6.
climata et anni tempora requirunt, agit. Varia climatum annique temporum atque caloris in corpus mechanica actione exposita, regulae traduntur, quae, calore praesente obseruandae sunt. Vt itaque fibrarum ariditas sanguinisque condensatio praecaueatur,
alimentis liquidis, multam aquam in se recondentibus, acidis, seponibus plantarum acidulis, cibis mollioribus, leguminibusque recentibus utendum est. Diaeta carnosa parca sit, et non nisi animalium,
74쪽
herbis pastorum caro concedatur, farinae vero et quicquid fucile putredinem suscipit, euitetur, nec
unquam cibo oneretur Ventriculus. Potus, Chocolate, habito respectu corporum, interdum concedR-tur, contra Omne oleum, butyrum, iuscula atque aromata evitentur. Potus sit aquosus cum tenui vino acidulo mixtus, vel et cereuisa tenuis hisque
similes. Inter edendum potus sit parcus, postea vero haustus crebriores sumentur. Quod ad frigidos potus spectat, hi sane conueniunt, sed non nisi cise cum spei se, et rebus bene ponderatis, exhibendi sunt. Potus, golia artificiali frigesecti, inter cibandum prorsus interdicantur, de reliquo autem eadem cautione concedantur. Motus sit moderatus, de die nullus, in primis autem ad meridiem omnis labor, omnia exercitia vitentur. Tempore nocturno somno refici
P. 3or. Quando calor cum humiditate coniumstus est, regimen sere medicamentosum obseruandum est. Talis aeris constitutio putredini cum faueat, antipuir dinosa hinc, aromatibus iuncta, exhibeantur. COnueniunt etiam acida mineralia, itidem cum aromatibus combinata, motus dein moderatus, balnea fibgida et somnus breuis, exercitium vero veneris Pror sus nullum. p. 309. In frigore leuiori liquores sermentati, vinum, caro et farinacea paulo crassiora conducunt. Quando autem humiditas cum hoc gradu coniuncta est, ambulatio, frictio cum motu, somnus breuis, diaeta sicca, Vina generosa, farinacea bene sermentata beneque cocta et aromata conueniunt. Acida vero, oleosa, lacticinia et potus copiosi vitentur. In frigore magno somnus longior, victus parcus, magis siccus quam humidus, carnes attenuatae, alimenta aromatibus condita, motus crebior sed nunquam tempore digestionis, vinum meracum, potuS do re
75쪽
gore tandem extremo motus sortis, protractus, s Ornnus longus, potus parcus vinosus, alimenta pauca sicca, ut pisces et caro vel salita vel sumo in
Tempore vernali sobrietas utilis est; vinum et p. 33m omnes potus generosi, hyeme usurpati, sensim intermittantur atque, vere ad finem properante, prorsus exulent. At carnes animalium herbivororum tenerae, farinacea bene sermentata nec non herbae
Tempore autumnali omne id vitetur, qu0d ad p. 3 3. putredinem inclinat, contra fruitus saponacei, ut pyra, pruna, etc. exhibeantur. In regionibus, ubi omni die calorem magnum p. 3 S intensum sub nocte frigus excipit, mane corpus con tra calorem per antiputrida muniendum et semper attendendum est, ut perspiratio bene succedat. Tempestate procellosa vel nullus cibus vel paucus ad modum assumendus est. Regimen tempore contagioso sequens obstrue P. S s L. tur: Vitentur omnes carnes, pisces, aromata se ti0ra atque potus acres spirituosi, in primis autem ieiunium. Contra antiputredinosa, ut Omnia acida, acidula et vegetabilia eoncedantur. UentriculuS c, bis non oneretur, sed vino albo roboretur, hilarisque de reliquo semper sit animus. Caput quartum regimen in morbis acutis tradit. p. 3 s6. Vt hoc rite observetur, morbos in principio, incremento, vigore summo et decremento considerandus est. Uictus semper tenuis indicatur. HIPPO CRATES in principio pulten, ex hordeo cum aqua Paratam, in incremento cremorem seu florem istius decocti, in vigore meram tantum hordei decoctionem vel aquam puram cum melle et aceto , sub finem vero ptisanam paulo spissiorem exhibuit. Noster, Omnem diaetam carnosam , etiam iuscula, iam orbis eiusmodi proscribens HIPPOCRATI Omni
76쪽
ex parte suffragatur, paululum tamen ab eo recedens loco hordei panem bene sermentatum cum aqua decoqui et in principio et incremento propinari iubet, inque vigore structus acidulos saponaceos commendat. Sub finem autem morbi vietum vegetabilem continuandum esse, praecipit, ita tamen ut iste nutriens magis, fortior et aromaticus paullo exhibeatur. p. 388. Caput quintum vivendi rationem in morbis chro. nieis exponit. Hic triplex morborum discrimen constituit Noster. Primo morbos chronicos activos
nuncupat, h. e. ubi natura malo se liberare annititur. Dein morbos passivos vocat, h. e. ubi natura quasi quiescit et non agit. Tandem morbos nominat, quorum radices in nullo viscere quaerendae
sunt, sed qui a tono plus minus aucto neruorum dependent et neruosi dicuntur. Regulae diaereticae generales hic sunt, ut primo alimenta eligantur, quae debilitati organorum digestionis non obstant. Dein ut alimenta. morbi diuturnitati proportionata
ingerantur, nec corpus impurum ultra necessitatem nutriatur. Tandem ut alimenta statui naturali proportionata assumantur. Singuli horum morborum peculiare regimen poscunt.
Morbi chronici afflui vel eum vel sine febre sunt. Si febris adest, ea vel salutaris vel symptomatica habetur et noxia. Vbi prior est, mucilagines sermentatae, attenuatae, facile digerendae exhibeantur. Carnes in regula vitandae sunt, sed cum consuetudo eas poscat, tales eligantur, quae ad indolem humanam accedunt, ut pulli, verveces, pisces saxatiles ete. carnes vero assatae coctis praeserantur. Ast panis alimentum praecipuum sit, cui mucilagines fructuum iungi insimul possunt. Vitentur leguminosa,
secrinacea non fermentata et omnia oleosa. Potus
sit parcus, aquosus, pauxillo vini mixtus. Vbi febris symptomatica a resorptione est , tale eligatur alimentum, quod ad naturam humanam propius .aeco dit, P. O 6.
77쪽
dit, nec adeo digestione et attenuatione opus habet; cui scopo lac animalium, naturam animalem iam expertum, satisfacit. Morbi activi, ubi nulla febris est, requirunt alimenta demulcentia et talia, ubi nullum principiorum, alimentum constituentium, emibnet. Plura hic suppeditat natura, sed valde visse se, quae attenuanda prius et praeparanda sunt. Hinc lac iterum commendandum venit, quod et alimentum et medicamentum in hoc casu simul est. In morbis chronicis passivis, h. e. ubi inertia P. zX. fibrarum est, et humores partim nimis tenues, partim nimis crassi iunt, alimenta magis corroborantia, quam vere nutrientia, ut vinum forti stimum et succus carnium valentiorum vel carnes ipsae cum lemminibus calidioribus ceu aromatibus exhibeantur. In eo autem casu, ubi actiones difficillime perficiuntur, ut in scirrhis et viscerum obstructionibus, alimenta parcius ingerantur et talia, quae facile digeruntur. Reliqua, ut in iis, qui debili fibrarum genere instructi sunt, observentur. In morbis neruosis duplex discrimen assumitur. p. as. Alii sunt, ubi extraoxdinaria tensio et ariditas fibra
rum neruearum deprehenditur. His conducit diae ta humectans, diluens, tenuis, refrigerans, balnea et exemicitia moderata. In aliis, ubi spirituum tan' tum ataxia seu influxus inordinatus, his ventriculus primo roborandus est, deinde autem aromata et corpora , particulis terrestribus valde attenuatis praedita,
et vina exhibenda; diluentia vero, saponacea P0tua que copiosi fugiantur.
78쪽
Collectio dissertationum, quibus de praemio,
in academia chirurgiae obtinendo, Concertatum fuit. TOm. II. etc. Laudandi huius instituti rationem supra 'iam, cum
primi Tomi recensionem exhiberemus, reddidimus, hinc nihil ultra monendum habemuS, praeter id, quod quaestiones ab anno huius seςuli quadragesimo tertio ad quadragesimum septimum usque propositae in secundo hoc Tomo ventilentur, cuiussu nam iam nunc expecteS. Primam quaestionem anno II 3 de remedii remollientibus, eorum agendi ratione, diuersis Oecieburetusis, quem in morbis praestent, propositam explicauit et anno sequenti praemium obtinuit Cl. G R A s- P. S. so T. Quaestionem hanc in quatuor partes Cl. Auctor diuidit et primo quidem disquirit, quid sub remediis emollientibus intelligendum sit. Emollientia dicuntur, quae partibus solidis, nimis tensis, mollitiem conciliant, dolores mitigant, inflammationes sedant et liquores inspissatos fluidos reddunt, eOS-demque vel ad resolutionem vel ad suppurationem. disponunt. Horum omnium tres a Nostro constituuntur classes, quarum prima emullientia anodyna, altera emollientia resoluentia et tertia maturantia comprehendit. Emollientia anodynam vim praestant, si fibrarum et filamentorum nerveorum tensio remediis applicatis cessat, quod fit, dum multae particulae= vid. Commenti nostr. Vol. IV. P. III. P. ψ' .
79쪽
ticulae, valde fluidae, per poros se infirmant et fibras relaxant. Remedia, quae id praestant multum aquae et olei, paruam vero portionem salis continent. Emollientia resoluunt, si quando, fibrarum tensione P. I O, sublata, obstrusta ob auctam vasorum diametrum reserantur, et humores crassi ita attenuantur, Ut ruptura vasorum praecaueatur. Remedia, quae huc spe ctant, minorem aquae portionem, ast oleum magis attenuatum magisque penetrabile ac maiorem salis copiam, quam prioris classis remedia, continent. Emollientia maturantia sunt, siquando materies P I obstructionum, non resoluenda, talibus applicatis eo disponitur, ut liquores crasti obstruentes, ruptis vasis, emissi, una cum his miscentur, attenuantur et in pus bonum mutantur. Remedia hue spectantia
parum aquae, multum olei, maximam autem copiam substantiae mucilaginosae, gummosae et terrestris, nec adeo multum salis continent.
Quod ad ipsas emollientium species pertinet, in P. Ι 8. signis copia a Cl. Auctore adducitur, e quibus pauca
duntaxat exempli loco commemorare liceat. Ita ad primam classem, an Odynorum nimirum, talia rese runtur, quae et multum aquae et olei simul habent, ut solanum, mandragora ete. atque ex compositis aqua liliorum, rosarum vel et oleum numpheae, su-lani, hyoscyami ete. Alteram classem constituunt, quae minus aquae, contra plus olei eum pauco sale continent, ut ex simplicibus, melilotus, cham Omilla, sambucus, ex compositis Oleum rosarum, unguentum neapolitanum, emplastrum diachylon etc. Tertia classis maturantia comprehendit, talia nimi-xum, quae paruam copiam aquae, magnam olei et maximam mucilaginis cum sale volatili continent, ut ex simplicibus maluae omnes, althaea, porrum, at lia etc. ex compositis oleum lini, unguentum populeum, emplastrum de inucilaginibus etc. Remedia P. 29.
haec emollientia varia sub forma, ut in balneo, fo
80쪽
mentatione, iniectione, cataplasmate, inunctione etc. applicantur, eorumque usum varii inflammationis gradus determinant. Cumque ipsae inflammationes pro diuersitate partium atque etiam temp0re diuerso varient, diuersa proinde emollientium applicatio attendenda erit. Ita v. g. in principio erysipelatis aqua calida in somentatione applicatur, et si inflammatio et symptomata augentur, i mentum ex malua, meliloto, chamomilla etc. cum aqua decoius adhibetur, sique symptomata celsant, seque ad resolutionem determinat erysipelas, emollientia resoluentia et lenissime spirituosa conducunt, sin vero ad suppurationem tendit, emollientia maturantia applicanda sunt. Sed supersedemus his, quae exempli loco tantum adduximus; summa enim eorum, quae
diri hic sunt, absque iactura vix tradi potest. p. 3. Eandem quaestionem declarauit Cl. GuYΟΥ, et primo quidem, quid emolliens sit, exposuit. Quie-
quid partes corporis humani, duritie aut tensione contra naturam praeditas, emollit et relaxat, id omne a Nostro dicitur emolliens. Ut autem emollientium amo clarius intelligatur, non nulla prius de humorum corporis humani natura, deque solidorum indole et actione praemittuntur, dein autem ostenditur, quomodo omnis tumor aut durities vel a vitio solidorum, vel humorum, vel ab utrisque simul dependeat. Si solida peccant, omnia humectantia, relaxantia , anodyna et stimulantia in hoc casu emolliendi vim praebent, sique fluida in caussa sunt, emolliendi facultatem exserunt, quae euacuant, diluunt,
p. 32. Omnia emollientia sunt vel simplicia, h. e. talia, quae natura largitur, aut composita, si plura simplicia inter se inuicem miscentur. Simplicium quatuor constituuntur classes; diuiduntur nimirum in aquosa , oleosa et pinguedinosa, mucilaginosa tan-