장음표시 사용
101쪽
ictu ait, caepisse Innocentium In laborare pleure si , qua tandem extinctus est . Sed haec omnia, quae dCobitu Innocentii In reserui Thomas cant ratensis,MMatthaeus Parisius, somnia sunt ac mera commenta, quo non solum accurati Historiae Eeciesiasticae Scri-Ptores explodunt, & ad miles fabulas rejiciunt, feci etiam falsi aperte convincuntur ex Epitaphio ejusedem Innocentii In quod legitur in Ecclesia Cath drali Neapolitana, & his versibus conceptum eiL .Hie Superis dignus requiescit Papa benignus , Latus de Aisco, sepultus tempore prisco . Vir sacer o rectus sancto velamine tectus .
ut jam collapso Mundo temeraria passo Sancta miniurari, urbs posset quoque rectificari,
concilium fecit, veteraque jura refecit . Haeresis illisa, tune extitit atque recisa . Moenia direxit, rectὸ sibi credita rexit. Stravit inimicum christi colubrum Fridericum . Ianua de nato gaudet sic clarificato , Laudibus immensis urbs tu quoq; Parthenopensis, Palabra decore satis dedit hic tibi plurima gratis.
Hoc titulavit ita umbertus Metropolita. ordinem Servorum B. Maria approbavit Innocen
tius IV. & in Sanctorum album solemni ritu retulix Admundum Cantuariensem Archiepiscopum; Guillelmam Briocensem Episcopum in minori Britannia ; Stantilaum, Cracoviensem Episcopum ac Mar- rem , & S. Petrum Martyrem ordinis Fratrum Praedicatorum , cujus vitam , a Thoma Lentino ejus ciem ordinis coaetaneo Scriptore editam , Henscbenius & Papebroebius inter Λcta Sanctorum mensisAEPrilis tomo 3. ad diem 29. reposuerunt .
D. Eo mihi charior scmper erit Ianρcentii
102쪽
tu in Pontificis Maximi memoria, quod nuper i
gerim apud S. Nomam in xv. Sententiarum, Di Rinct.xx. quaest. I. artic. Iri quaestiuncula m. Summmum illum Pontificem omnibus & singulis pro Galliarum Rege orantibus decem dierum Indulgentiam concessisse , quam postea ad centum dies
clementem VII. & ad unum annum Leonem X. extendisse testatur Durantus cap. 33. lib. a. De Ritibus
Teclame . Sed perge, si placet, alios memorar Pontifices, qui Saeculis XIII. de XIV. Romanam gubernarunt Ecclesiam . M. Paucis post unoeentii IV. obitum diebus, RaFnaldus,seu Reginaldus e stirpe Comitum Signiae, Cardinalis Episcopus Ostiensis, Pontifex electus est, Vir jugi orandi studio, abstinentiae laude, remansuetudine singulari spectatissimus', dictus in Pontificatu Alexander LRExscindendisΛlbigensium Haereticorum reliquiis, & promovendae Ecclesiae Graecae cum Latina unioni maximam sollicitud, nem adhibuit Romanus ille Pontifex. Alphonsum, Castellae Regem, sacram Expeditionem in Mauros adornantem,& Othocarum, BOhemiae Regem, contra Lituanos,aliosque Paganos in Poloniam irrumpe QS. egregie adjuvit, & contra omnes illos Catholicae Fidei hostes Crucis vexillum explicari, & sacrae militiae Classicum personare jussit. Librum Wille
mi de Sancto Amore adversus Religiosos Mendicantes editum , De Periculis Novissimarum Temporum inscriptum, damnavit Alexander m. ortas contra Fratres Praedicatores ac Minores turbas in Academia Parisiensi , cujus partem maximam Willelmus a Sancto Amore sibi conciliaverat, compescuit, eosque, quorum pietatetra ac doctrinain prober nove
103쪽
rat, Magistrorum Collegio , e quo fuerant eiecti . restituit; rescissis omnino durioribus eorumdem Magistrorum Saecularium contra praedictos R Iigiosos Statutis. Causam harumce turbarum,quae contra Fratres Praedicatores ac Minores in Academia Parisiensi excitatae sunt, aperiam in sequenti Colloquio . Hic tamen breviter observabo , uafisium Buiaam, qui tomo 3. Historia universitatis P risiensis hanc invidiosam litem repetere, & obligata jampridem vulnera de industria refricare voluit, non ea, qua par est , reverentia loqui de Alexandro In eo solo nomine, quod Summus ille Pontifex Dominicanos, & Minoritas contra eorum in Academia Parisiensi aemulos Apostolica authoritate
defenderit. Haec quippd sunt praedicti Scriptoris
verba stomachi & querimoniarum plena, quae leguntur pag.3 33. Quis non fremat, inquit, eum audit tu Balias , tam ob levem causam datas tot fulmina manu Apostolica emissa i quis non miretur', Summum Pontificem, alioqui virum optimum , ita ab inimicis vritiestatis induci pomisse, ut tam vehementer persequeretur Academiam Parisiensem , quod nollet ast rius ordinis Instituti homines in suum consortium admittere ἰ Tunc enim Academici damatum fui Guillelmi d Sancto Amore libellum minus impatientὸν
ferebant: sed violari ab His bominibus , seu Mendicantibus , sua Privilegia, libertates imminui, Statu infringi, eum inimicis in ab inimicis cogi, eonversari, omnia habere eum acerrimis perseeutoribus communia, uno verbo cum percussoribus societatem inire compelli, hoe ver), supra quam diei potes, indignanter ferebant. Et pag. 363. haec habeti Anno MCCLXI. octavo Kal. Iunii Alexander IV. morior a quo mortuo pacatiore
104쪽
fuerunt Musa Parisienses , quas toto sui Po)ificatur tempore durissime tractavit m persecutus est ob Willeiamum de Sancto Amore Mendicantium malleum , quos ille tuebatur. Itane Alexander In toto sui Pontificatus tempore Academiam Parisiensem persecutus est , quia millelmi a San Io Amore Doctoris Pari siensis libellum contra Religiosos Mendicantes temere scriptum, & erroribus scatentem proseripsit,& Dominicanos ac Minoritas injuste vexatos, praei Cipue Albertum Magnum, Thomam Aquinatem, dc Bonaventuram, fulgentia suorum ordinum , ac totius Ecclesiae Lumina strenud tutatus est, Sanctosqς. illos Doctores, qui non sanctimoniae solum, sed rei doctrinae splendore toti orbi psaelucebant, Magii strorum Parisiensium Collegio, d quo expulsi fuerant, auctoritate Apostolica restituit φ Itane , in-: quam, Alexander In Academiam Parisiensem peri secutus est , qui in suis ad eam scriptis Epistolis , i quae legi possunt apud Spondanum ad annum MCCL i multis encomtis illustribus illam celebrat, eamque, appellat Lignum vitae in Paradiso Deir Lucernam fulgoris in domo Domini, foecundam eruditionis paren tem: fulgidum Solem doctrina , qui per totum Orbem, clara intelligentia lumen fundens, depellit ignorantia tenebras, ruditatis abstergit ealiginem , aufert imperitia nubilum, promit illuminationis auroram, cognitio nis pandit serenum,m lucidum scienιiae monstrat diem, Figat documentorum suorum fluentis paradisi omnem terram , oe bonorum instaentia dogmatum instrati in imbuit universum, copiosis, in dulcibus sapientiae fructibus reficiens Et elefiam, Mundum pascens ς quia de Parisis, velut de parentis sinu partus scientiarum pia
rimi prodeunt, de ipsa recta ac perfecta disciplina soboles
105쪽
boles gignuntur. Hinc procedit incidita Doctorum pro a , binc alta progenies provenit peritorum, quibus christianus illustratur populus o Fides Catholica roboratur . Profecto, quicumque tot encomta , quibus Alexander IV. Pontifex Maximus Academiam Parisiensem prosequitur, semoto omnium partium studio, di abdicatis omnibus praejudiciis expender: haud gravabitur, confestim nullo negotio fatebitur , Summum illum Pontificem impense Academiam Parisiensem colutile , & de ea optime meritum fuisse, dum Fratrum Praedicatorum ac Minorum, qui ex ipsius gremio fuerant exclusi, patrocinium suscepit, eosque restitui iussit. Mortuus est Alexander In octavo Kalendas Iunii anni MCCLx I. cum annos sex, menses quinque, & dies totidem mclesiam Romanam gubernasset.
Post Alexandri In obitum Sedes Apostolica duobus mensibus & totidem hebdomadibus cum
vacasset, inauguratus est die Iv. mensis Septembris
anni millesimi ducentesimi sexagesimi primi Pontifex Maximus urbanus hujus nominis In dictus ante Pontificatum Iacobus Pantaleon, natione Gallus in Trecensi Urbe humili loco natus, utpote Sutoris veteramentarii filius,sed virtutibus & doctrina per inferiores dignitatum gradus ad Apostolicam Sedem elatus . Primum siquidem fuit Canonicus Tricassinus, dein Laudonensis Archidiaconus, postea Virdunensis Episcopus, Alexandri In in P meriana, Prussia, universaque Germania Legatus; mox Patriarcha Hierosolymitanus, ac tandem Summus Pontifex. Sub illius Pontificatus initium Michael Palaeologus Imperium C stantinopolitatium Latinis eripuit,& ad Graecos revocavit. Quod
106쪽
aegre ferens Romanus Pontifex, lacram Expeditio-- nem indixit, quam ut averteret Michaeι Palaologus' Graecorum Imperator, Ecclesiae Graecae cum Latinai conjunctionem se vehementer optare, missisque Oratoribus, quos summa laetitia & humanitate e ii cepit urbanus In sacrae illud unionis negotium Procurare, totisque viribus promovere se velle si-ν gnificavit. Ma redum Siciliae Tyrannum anathe , male perculit urbanus Insium in Campaniam cum i Saracenorum auxiliaribus copiis irrumpentem s. contracto Crucesignatorum exercitu fugavit, Rei gnoque abdicavit, quod in Carolum Andegavorum g Comitem, S.Ludovici fratrem,de Carditialium con- silio transtulit anno MCcLx III. Festum Corporisti Christi quotannis in universa Ecclesia ritu solemni celebrandum instituit idem Summus Pontifex .ia S. Richardum Episcopum Cicestriensem in Anglia in
. Sanctorum album retulit, cujus Sancti Episcopi vitii tam duplicem edidere Hoschenius & Papebrochius se inter Acta Sanctorum mensis Aprilis, unam exili Ioanne C gravio acceptam & descriptam ab Α . ctore Anonymo, alteram a Fr. Ddupho ordinise Praedicatorum concinnatam . Monialibus ordinisi S. Clara Regulam tradidit urbanus In mitiorem,li di teneri sexus infirmitati accommodatiorem ea sit quam eis dederat S. Franciscus . Hinc Sanctimonias, les illius ordinis, quae hanc urbani Pontificis MMst ximi Regulam profitentur , urbausae proptereas; nuncupantur. Ubiit urbanus In sexto Nonas Oct u bris anni MCCLxIv. postquam annos tres, mensem la unum & dies quatuor Ecclesiam Romanam rexis-a set, Vir sane magni animi, eximiae pietatis, & dbii gnus diuturuiori Pontificatu .. Post Interpontifi-
107쪽
cium quinque mensium ab obitu urbani IV.electus est Pontifex Maximus Guido, Episcopus Sabinentis, dictus in Pontificatu Clemens IV. Hic fuit natione Gallus, qui post mortem uxoris, quam duxerat,& ex qua duas filias susceperat, Sacris Ordinibus initiatus est, ac primum Podiensis, sive Aniciensis Archidiaconus , inderque ejusdem Ecclesiae Episcopus, ac paulo post Archiepiscopus Narbonensis , &ab urbano In Cardinalis Episcopus Sabinensis
creatus fuit, demumque ob vitae integritatem,& in rebus agendis solertiam, omnium Cardinalium suffragiis electus est Romanus Pontifex, dum absens esset, & a Legatione Anglicana, ad quam ab urbano In missus fuerat, rediret. Hoc nuncio in itinere accepto, Viterbium pervenit, & die xx I I. mensis Februarii Cathedrae S. Petri Sacra anni MCCLxv. coronatus est . Primo statim Pontificatus ingressu rerum contemptus Mundi, & incredibilis erga propinquos suos moderationis praebuit exemplums .
Scripsit siquidem integerrimus ille Pontifex Epistolam ad Petrum Grossum nepotem suum , qua ei significat, se nullo pacto velle, ut aliquis ex suis agnatis obtentu ipsius sublimationis infletur, sibiq; non licere, quod suum non esset, dare propinquis . Promittit tamen se daturum sorori Petri Gros, aciquem scribebat, trecentas libras Turonenses, si ipsa
filio simplicis militis, hoc est, nobilis, desponsaretur ; si vero altiores nuptias ambiret, nec unicum
denarium largiturum . Hujus propositi adeo tenax fuit Sanctissimus ille Pontifex, ut non solum duas filias, quas, ut diximus, ante Pontificatum susceperat , innuptas reliquerit, sed etiam filio fratris
sui Clerico , di tres Canonicatus possidenti jusseriti
108쪽
ut,duobus dim issis, quem maxime optaret, unicum Tetineret. Hujus Summi Pontificis, qui carni MLanguini nunquam acquievit, Epistolam ad Petrum Grosum de Sancto Muidio nepotem inum edidit in suis Annalibus Odoricus Risualdus , eamque Collectores Conciliorum inseruerunt tomo II .pag. 83 Verum, qui in propinquos suos beneficia sic temperabat Clemens In Pontifex Maximus , in proximum & pauperes summae liberalitatis erat, & in emergentibus temporum dissicultatibus Ecclesiasticas opes pro Ecclesiae utilitate profundebat. Siciliae Regnum Carolo Andegavensi, S. Ludovici Galliarum Regis fratri, Apostolico jure donavit,& r portatam ab eodem Carolo, novo Siciliae Rege,insignem victoriam , in qua deleti sunt Gibellini, Ma redus Siciliae Tyr nnus caesus, ejus uxor , filii, ac praecipui Duces capti, gratulatus est idem Summus Pontifex, & Conradinum Siciliae Regnum affectantem anathemate perculit. Accepto de calamitOso Christianorum io Syria statu, & Sol dani Babylonii progressibus nuncio, omnes Principes Christi nos, sed praesertim S. Ludovileum Galliarum Regem ad succurrendum , bellumque Sacrum in Syria instaurandum vehementer adhortatus est, & negotium habitum sub decessore suo urbano IV. do Unione Ecclesiae Graecae cum Latina, millis ad Miachaeum Palaologum Graecorum Imperatorem Viris Religiosis ex Praedicatorum ordine Apocrisariis, Promovere ac perficere in votis habuit. Ita Iuris Disciplinam exacte didicerat clemens In Pontifex Maximus , ut Duraindus eum Lumen juris, Platina Uurisconsultum totius Galliae sine contentione prima
riam , α On lirius Iure Uultorum periti um
109쪽
appellent . Viros doctos impense coluit, & Sancto Thoma Aquinati Neapolitanum Archiepiscopatum obtulit,quem Sanctissimus ille Doctor eximia, sed sibi congenita humilitate, constanter recusavit. Denique , omnes Sanctissimi Pontificis numeros postquam explevisset Clemens IV. obiit Viterbii ita
Vigilia S. Andrea anni MCCLxv I I I. & in ea urbe in Ecclesia Fratrum Praedicatorum sepultus est is Rexit Ecclesiam tribus annis, mensibus novem ,
diebus viginti quinque . Post mortem Clementis In Sedes Apostolica, ob varia , contrariaque Cardin Ilum studia vacavit annos duos, menlas novem dc dies duos. Tandem sex Cardinales, in quos caeteri
alii ejusdem Collegii omnem suam novi eligendi
Pontificis auctoritatem, edito Compromisso, resu-derant ἔ elegerunt Thealdum , seu Thoobaldum, Placentinum, Archidiaconum Leodiensem , qui tum temporis cum Christiano exercitu in Syria degebat . Huic electioni factae Kalendis Septembris anni MCCLxxI. omnes Cardinales lubentissime uno ore, una mente, communibusque suffragiis consenserunt, ac Thealdum Romam e Syria reversum v I. Kalendas Aprilis.anni MCCLxxI I. in Basilica S.Petri Romanum Pontificem, dictum Gregorium x inaugurarunt . In res Palaestinae plurimum intentus
fuit Summus ille Pontifex, & sicut , e Syria antequam discederet, promiserat his verbis: Si oblitus fuero tui Hierusalem , oblivioni detur dextera mea, omnem adhibuit sollicitudinem, ut subsidia nova Christianis in Oriente militantibus suppedit rentur,& ut Graeci,quibus Michael Pavologus imperabat,deturbato e Solio Costantinopolitano Baldu no, ultimo ex Latiui. Coustantinopolitano Impera
110쪽
tore,ad fidei,& Communionis Apostolics Sedis unitatem revocarentur . Metuebat quippe, ut jam Observavimus, Michael Palaologus , novus Graecorum Imperator, Principum Latinorum adversus se conspirationem, quam ut a se dispellere studeret, Gregorium X. Romanum Pontificem nova fidei profestione, & Ecclesiae Graecae cum Latina unione sibi Conciliavit. Eain ob rem, Gregorius X. Concilium Oecumenicum Lugdunense ΙΙ. celebravit anno MCCLxx Iv. in quo Graeci Spiritus Sancti a Patro Filioque procellionem festis vocibus agnoverunt, Terrae Sanctae decreta sunt auxilia , & sancita fatu herrimis Statutis Ecclesiae Disciplina. Sed de hoc Concilio Generali Lugdunensi secundo uberius in quarto Colloquio dissuremus . vdu bi ΙmperatOris electionem confirmavit Gregorius X. & Alphon-D Castellae Regi suasit, ut Imperii juribus cederet, sicut in superiori Colloquio observavimus. Italiae Provinciis ac Civitatibus pacandis, & Gibelli norum, Guellarumque factionibus, quibus tota Italia perstrepebat, extinguendis, totum se dedidit Summus ille Pontifex , & in id praesertim incubuit, ut Christianorum Principum arma stringerentur in fidei hostes, maxime Saracenos,ad quos profligan dos scripsit ad Philippum M. Galliarum Regem , ut subsidiarias copias in Syriam mitteret, eidem Regi Postea gratulatus est, quod sumptis Crueis insigni-hus, Sacram Expeditionem in Syriam mitteret, eique Gallicani Cleri decimas concessit, ad conficiendum contra Saracenos bellum necessarias. Mor
tuus est Gregorius X. Αretii in Tuscia die x. Januarii anni MCCLxxv I. cum sedisset annos ab electione
