Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tino II. qui vulgo IV. appellatur. Hac itaque missisa fabula, qua non eget Familia Dominicana veris Minnumeris, ut ostendam in sexto Colloquio, cumulata honoribus,certum & indubitatum est apud omnes Historicos, post Nicolai m. obitum Sedem Apostolicam , ob tumultus Occasione Hannibaldensium & Ursinorum aemulationis exortos,per sex menses vacalle , & tandem communibus suffragiis electum esse in Romanum Pontificem vIII. Kalend. Martii, seu die Cathedrae Sancti Petri sacra , anni MCCLxxx I. Simonem de Bria , natione Gallum, Tituli Sanctae Caecilia Presbyterum Cardinalem , qui in Ecclesia Sancti Martini Turonensis cum olim Canonicus fuisset , & sacri aerarii Prauectus , Martinus appellari voluit. Martinus Ic iuxta ordinem Romanorum Pontificum, qui eo nomine donati

sunt, nuncupari deberet, sicut eum vocat Henricus Stero in Annalibus, usus tamen obtinuit, ut dicatur Martinus In moribus generosus O magnanimus , σ d cupiditate pro se vel juis alienus, Ecclesiasticique uris gelator, ut ait S. Anlonius, qui etiam testatur, Summum illum Pontificem fratri suo, qui statim ac audierat creationis ipsius nuncium, ex Gallia ad ipsum gratulabundus advolaverat,modica tantum munera, & itineris expensas tributili , dicendo: Bona esse Ecclesia , non sua , qua in consanguineos profundere non liceret. o sententiam auream , cedro dignam, ac marmori insculpendam lPontificiam dignitatem, quam modester de se sentiens , variis adhibitis excusationibus , declinar conatus fuerat, intrepida constantia sustinuit. Michaelem Palaeologum , Graecorum Imperatorem , a

unione cum Ecclesia Latiua in Concilio Lugdunen

122쪽

si per oratores suos iurata , & proprio deinde Sacramento coram Legatis Apostolicis confirmata graeca levitate recedentem anathemate perculit. Siculorum proditionem , & immanitatem a saeculis

inauditam , qua in ipsa Paschatis ibi emnitate, dum Campanae ad Vespertinum ossicium pulsarentur , unde Sicularum Vesperarum nomen ) omnes ad unum Gallos cujuslibet sexus, aetatis , conditionis& ordinis , indiscriminatim confoderunt, execratus est Martinus Papa. Petrum Aragoniae Regem nefariae istius conjurationis participem ,& Regni Siciliae invasorem,diris solemni Ecclesiae ritu devo vit,eumque, Ecclesiasticas Censuras contemnentem, Regno Aragoniae, & Cataloniae ac Valentiae Principatibus privatum edixit, & ejus subditos a juramento fidelitatis absolvit : Aragoniae vero Regnum , aliasque Petri Ditiones , Philippo, Galliarum Regi, adjudicavit, ut Carolo Valesio, filio suo minori, ex ipsius Petri sorore suscepto, eas armis vindicaret, sub clientela tamen Sedis Apostolicae, certis conditionibus possidendas . Anathematis sententiam tulit in Panormitanos, & in eos, qui Regnum Siciliae Carolo Regi fiduciario jure ab Ecclesia traditum invaderent, vel conjuratis opem ferrent: Pugnaturis vero pro Carolo, legitimo Siciliae Rege , si in praelio caderent, eamdem concessit Indulgentiam , quam Crucesignatis pro Terrae Sanctae recuperatione, aut defensione , sui Decestores

largiti fuerant. Felix Carolus, si Optimi illius Pontificis consiliis ac mandatis morem gessisset a Sed

ejus mandata negligens, delusus est a Petro AragOniae Rege , qui dolo rem agens , eum ad singulare certamen Provocavit,ea lege ut victoris praemium ellet

123쪽

esset SicilIae Regnum, infamia pugnam detrecta

ctis. Dolum non subodoratus generosior Carolus , Burdegalam, allignatum certamini locum, se contulit , ubi se delusum tandem agnovit, non comparente Petro Aragoniae Rege . Sic dolus virtuti prae.

valuit. Perdidit Siciliam Carolus fortitudine, ea potitus est Petrus Aragoniae Rex, minus de fama uia, cujus jam jacturam fecerat, quam de Sicilia Regno , quod invaserat , injuste retinendo Ilicitus . Obiit Martinus In Perusii, Iv. Kalend. Aprilis anni MCcLxxxv. eumque post obitum multis claruisse miraculis testantur Martini Poloni Continuator , Guillelmus Nangius, & Α uctor Vitae M S. Martino IV. consentientibus suffragiis sub- Apostolica Iacobus Sabellus,non Ditis Romanus, Sancta Mariae in Cosmediu Diaconus Cardinalis, Iv. Nonas Aprilis ejus de an.MCCLXXX voclictus in Pontificatu Honorius IV. qui Decessoris sui veitigiis insistens , Neobum, filium Petri Aragoniae Regis , paternar tyrannidis haeredem, qui Si- .iae sceptra arripuerat, es usque matrem Constantiam, filiam Manfredi Siciliae Tyranni, anathemate consixit . Ladistium Ungariae Regem, qui, repudia ta legitima uxore,cum pellicibus polluebatur, suoque familiari consortio Infideles Cumanos, Tari ros , Neugerios, & Saracenos dignabatur, acerrime redarguit, & in eum, ni Reginam reciperet, Mmaritali complecteretur affectu, atque Infideles a b sua societate ablegaret, Anathematis minas intentavit. Plures Epistolas scripsit Summus ille Pon-

X ,-referuntur ab Odorico Risnaldo , Betovio, . . Extat etiam in Bullario Romano

Musdem Pontifieis diploma , quod incipit: Olim Felia

124쪽

Felicis, anno MCCLxxxv I. datum, quo novam Me

dicantium Sectam , sub nomine ordinis Λpostol rum , a nescio quibus inititutam damnavit. Sedit duobus annis , α uno die , atque e vita migravit

Romae die Cami Domini, quae incidit in diem,

m. Aprilis anni MCCLxxxv I I. Post illius obitum vacavit Sedes Romana mensibus decem , & odi decim diebus , hoc est, usque ad diem x XI I. mensis Februarii festo Cathedrae Sancti Petri Sacram

anni MCCLxxxv I I I. qua die Romanus Pontifex electus est Hierodimus csculanus , tituli Sancta Pudentianae Cardinalis, ex ordine Fratrum Minorum aD sumptus , non vero ex Urdiue Fratrum Praedicat rum , sicut per errorem, aut memoriae lapsum ob repsit Dupino tom. Ici. Bibliotheca Scriptorum Ecclesiasicorum pag. 37. Primus fuit ex ordine S. Francisset Romanus Pontifex , dictusque est Nicolatis Inqui, suscepta Ecclesiae administratione , statim ad Componendas res Siculas animum applicuit.Siculis jussit ut ad obsequium Ecclesiae redirent, & ad AL pbonsum Aragoniae Regem Legatos misit pro Caroli, cognominati Claudi, Principis Salernitani & Siciliae Regis, quem in carcere Barcinonensi captivum detinebat, liberatione. E carcere dimissus quidem est Carolus, sed asperrimis conditionibus ei in Conventu oleronensi impositis , quas Nicolaus in rescidit, di Carolum Siciliae & Apuliae Regem coronavit . Inde tamen acrius recruduit bellum inter praedictum Carolum Siciliae Regem , di Iacobum ejusdem Regui invasorem. onsi Aragonum Regis fratrem. De Religione Christiana apud barbaras nationes propaganda multum fuit lollicitus Nicolaus Iri misitque Religiosos tam ex ordine

125쪽

Fratrum Praedicatorum , quam ex ordine Fratrum Minorum, quibus verbi Divini nationibus a fide Christiana alienis praedicandi provinciam dema davit , quorum Apostolicis laboribus apud Tartaros Christiana Religio ita effloruit, ut Argon Rex, ejusque coniux Christo nomen dederint, quorum conversioni gratulatus est Meolaus IV. Epistolis decima libri primi, & duodecima ad Argonem Regem . Causam etiam Christianorum in Syria,quorum res inclinata erat,apud Principes Christianos, praesertim apud Reges Galliae , & Angliae, vehementer sollicitavit. Quin & ad tuendam Urbem Ptolomaidem multos milites ipse proprio aere transmisit . Hunc Summum Pontificem egregie doctum fuisse, & ex omni ferer Religione viros Optimos & doctos Cardinales creasse,ac Romam pu cherrimis aedificiis exornasse testatur'oaines Steiata Venetus in suo Commentario de Uiιa oe Morib- Romanorum Pontificum . Obiit Nicolaus In die Sacra Parasceves, seu die Iv. Aprilis anni MCCxCI I. annum agens Pontificatus quintum. Post mortem Nicblai IV. Sedes Pontificia, ob Card alium disesensionem , vacavit annis duobus , mensibus tribus& die una, cum tandem die v. mensis Julii anni

MCCXCIV. Summo omnium consensu electus est Summus Pontifex Petrus de Murrone, Sanctus Anachoreta, di novae Congregationis Religiosae, quae Coelesinorum postea dicta est, Auctor. In aspera aeremota Apuliae solitudine rerum divinarum con templationi , & corpori macerando intentus erat vir ille sanctitate illustris , dum de sua electioue nuncium accepit, ac statim, ut erat vere pius &

humilis, fugam arripere cogitavit . scd a popul

126쪽

detentus, in urbe Aprutii Aquila, volens nolens, inauguratus est, dictusque Coelestinus V. qui tamen paulo post se ad hanc dignitatem minus aptum agnoscens,tantoqς oneri serendo imparem sentiens,

oneri & honori cedere statuit,adductus potissimp mconsiliis Cardinalis Benedicti Chetani, viri sagacis, callidi, & rerum gerendarum gnari, qui ipsum diuini judicii metu , ut se Pontificatu abdicaret, deterruit ; non vero, ut quidam inepte fabulantur, voce per tubum ficta, & quasi caelitus. dimissa, ei, ut Pontificatum deponeret, persuasit. Tandem , post quinque menses & dies octo Pontificatus, le-stinus Q ornamenta Pontificis in Consistorio exuit mense Decembri, & die Sancta Lucia sacra anni MCCxCIv. editaque Constitutione , qua cessionem hujusmodi fieri posse pronunciavit, stupendum humilitatis exemplum, de magnum spretae humanae felicitatis reliquit argumentum, quod omnis aetas mirabitur , nulla deinceps fortalsis imitabitur . obiit Coelestinus V. anno MCCxCvI. in Arce Fum nis , ubi Bonifatius VIII. ejus successor illum recluserat,metuens ne ipsius simplicitate aliqui ad Schisma in Ecclesia conflandum abuterentur. Eum post mortem miraculis clarum clemens V. Pontifex Maximus solemni ritu in Sanctorum album retulit. caelestinum V. in carcerem a Bonifacio VIII. ejus successore, conjectum, haec de eo pronunciasse fertur:

Intravit ut Vulpes , regnabit ut Leo , morietur ut canis . Sed id falso O temerὰ usurpatum a Maleviolis

Principum assentatoribus , plerique exissimant, quoniam Platina , .aldὸ alioqui pronus ad notandas Pontificam maeulas, nibit tale retulit, sed nec alii, qui eorum vitas descripserum inlait. Genebrardus Λ quen- Tom. V. H siis

127쪽

sis Episcopus in Chronico ad annum MCCCI M.

D. Estne hic Bonifacius ille Papa , qui, sicut in superiori Colloquio dicebas , grave ac diuturnum eum Philino Pulcbro Galliarum Rege habuit

M. Is ille ipsissimus est, qui, patria AnagnInus , ante Pontificatum dicebatur Benedictus CHeianus , Presbyter Cardinalis tituli SS. Silvestri, dc Martini ἔ vacante vero Sede per coelestini H abdicationem , a Cardinalibus ipso Natalis Domina

vervigilio anni McCxCIv.Romanus Pontifex electus

est, dictusque Bonifacius Hia. In ipso sui Pontificatus exordio , pacis inter Principes Christianos 1labiliendae curam suscepit, ac bellum acerrimum , 'acobum Aragonium Regem inter & Carolum de Regno Siciliae contendenteS ea lege composuit, ut ' facobus Aragonius omni iure in Siciliam cederet . Λt siculi Gallicae dominationis jugum omnino ex cutere volentes, carolum, legitimum licet Siciliae Regem, agnoseere detrectarunt , & Fradericum, fratrem ratori Regis Aragoniae, crearum Siciliae Reaem, eorumque contumaciam nullis beneficiis, nutris minis, de Ecclesiasticarum Censurarum fulminibus frangere potuit Summus Pontifex , donec tandem pace sub certis quibusdam conditionibus, quae legi possimi apud Spondanum ad annum MCCCII. Fridericum inter carolum, dictum Claudum inata, eontumaces Siculos ad ossicium revocaverit,&Ce

iuris Ecclesiasticis, quibus erant devincti, solverit, ut videre est in illius Summi Pontificis Diplomate, quod odorieus Asnaldus in Annalibus Ecclesiasticis

aescripsit ad annum MCCcuti mim. XXIV. Verum ,

dum paci inter Principes conciliandae totus incumis

128쪽

beret Bonifacius VIII. incidit, proh dolor i in grave ac infaustum cum Philippo Pulchro Galliarum Rege dissidium , cujus memoriam aeternis deflendam lachrymis no refricarem,nisi Historis leges ad id me compellerent. Huic exitiali Ecclesiae dissidio,quod Bonifatium VIII. inter & Philippum Palchrum Regem Christianissimum exarsit, tria potissimum c pila occasionem dederunt. Primum illius dissidii incentivum fuit Regaliae Ius, quod Rex in Ecclesiis Galliarum Regni exercebat,quod tamen veheme ter improbabat Bonifacius VIII. Secundo, hoc fer Ie dissidium , velut unguis in ulcere , auxit suscepta a Rege Pbilippo Pulchro protectio duorum Cardinalium Columnensium, quos Gibellinorum s ctioni addictos , sibique clam insidiantes , Bonis

citis VIII. habito Romae Episcoporum Conventu Purpura exutos , omnibus bonis , muneribus ,

Beneficiis, & jure ad quascumque dignitates deinceps consequendas spoliatos anathemati subjecerat. Postremo,illud dissidium acrius recruduit per Legationem Bernardi Saisseti Αppamiesis Episcopi, quem Bonifacius VIII. ad Regem miserat, ut ejus Majestatem ad Syriacam Expeditionem impelleret, indictas ad hoc Sacrum Bellum Ecclesiarum Decimas in alios usus convertere prohiberet, vacantium Ecclesiarum fructus retinere, earumque titu

Ios absque consensu Romani Pontificis conserri Regi inhiberet. Bernardus Sausettus quem rixarum σ dessensionum virum appellat Spondanus ad annum MCcxcvI. quemque recenti beneficio Ponti sex obstrinxerat, cum Appamiarum Episcopatum

iu ejuS gratiam anno MCCxcvI. erexerat, eique, in

vito Rege, priuias Insulaa tradider t) sibi demati-

129쪽

data Legatione functus,durioribus verbis ac intem pestivis minis exasperavit animum Regis, qui illum Narbonensi Archiepiscopo in custodiam tradidit , ut ab eo una cum Episcopis Provinciae canoniisce judicaretus. Multorum criminum accusatus fuit Bern ardus Salssetus Appamiensis Episcopus,quae legi possunt apud Spondanum ad annum McCCI. De his omnibus , quae in Bernardum Sahsettum Appa-miensem Episcopum in Galliis gesta erant, certior factus Bonifaeius UIR scripsit ad Philippum Pul-ehrum Galliarum Regem litteras , quibus hunc Episcopum e carcere eximi sussit, additis etiam Anathematis ac depositionis minis, quae jam nutantem & iratum Philippum Regem in harorem impulerunt . Hinc, exacerbatis vehementer animis,

asperiores utrimque scriptae Epistolae . Hinc Philippus Rex tam Legatum Apostolicum,quam Appa-miensem Episcopum libertate donatum Regno abire jussit, ac solemni Edicto prohibuit, ne quis e

Clero Gallicano Romam peteret, aut e Regno aurum vel argentum Romam inserret. Hinc publicata Gallorum ad Sedem Apostolicam, vel ad Concilium Generale provocatio. Hinc immania accusationum, seu potius calumniarum capita, quae Plesiaeus, vir nobilis, in Conventu Praesulum, Doctorum,& Procerum Parisiis habito,proposuit contra Bonifatium VHI. Hinc sententia excommunica tionis, quam in Philippum Pulabrum tulit Bonifacius VIII. totumque Galliarum Regnum sacris interdixit , Academias docere vetuit, & Gallos Sacramento fidei exoluit. Hinc denique perditissima illa conjuratio Sciarra Columna,&. Nogareti, Equisis Galli, qui secreto militari couducta manu au

130쪽

ECCLESIASTICA. IIT dax & execrabile facinus aggressi sunt in Summum

Poatificem Bonifacium Vm, quem captivum apud Ana 'niam secerunt, eique Colaphum armata ina nu Sc arram Columnam inflixisse fertur . Elapsis au tem tr bus ab ejus captivitate diebus, intra quos thesaurus Ecclesiae direptus est, Cives Anagnini, resumptis animis , quae sui ossicii erant, praestiterunt, ac Summum Pontificem in libertatem assertum Romam perduxerunt, ubi tandent paucos post dies , eorum , quae sibi usque adeo indigne obtigerant , acerrimo dolore consectus migravit ex hac

vita anno MCCCIII. cum annos octo, menses no

vem , & dies duodeviginti Ecclesiam rexisset. Ipsum muro caput concussisse, digitos corrosisse , α desperato ac furenti similem mortuum esse asserunt quidem Scriptores, inter quos est Spondanus ad annum MCCCIII. At hoc indignissimum commentum est,quod non solum falsi covincit magnanimitas Bonifaci VIII. quem Maguunimum in imperterritum aE Pellat S.Antoninus, sed etiam exploditur ejusdem Sancti Antonini, Platina,Pauli 4 Emilii, aliorumquet

illius temporis Scriptorum silentio.Bonifacium m. Virum fuisse doctissimum, magni animi, in amicos liberalem , jurium Ecclesiae acerrimum. defensOrem, integerrimae fidei Pontificem , purumqu criminum , quae ei columnenses, & Philippi Pulebri Galliarum Regis Ministri, servente dissidio, assin- Nerunt , fatentur Historici, qui a studio partium sunt alieni. Negare tamen haud possum, esse ali

quos Scriptores, quos inter censetur S. Antoninus, qui huic Summo Pontifici nonnulla vitia , praeser tim nimium consanguineorum amorem, vitio Ver ῆunt. Iubilaeum anno quolibet centesimo recur

SEARCH

MENU NAVIGATION