Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

ere nihil relictum esset. De iure ad Coronam Angliae contendit cum Artura Britanniae Duce nepoteruo, & filio Gaufridi, qui frater erat Ioannis natu major. Arturi jura Philippus II. dictus Augustus Galliarum Rex protexit ac defendit. Sed yoannes captum Mumra m nepotem suum & Rothoinagum abductum in Arce Nova inciusit, ac paulo post trucidavit . Haec mors Arturo injuste illata occasi nem dedit gravissimis bellis, quae Philippus Augu- Rus , ejusque filius Ludovicus VIII. Galliarum Reges contra Toannem Anglorum Regem gesserunt, de quibus bellis superius sermonem sat superquo habuimus . Aliud acerrimum dissidium habuit idem'oannes Anglorum Rex cum Innocentio III. Pontifice Maximo, qui in eum Excommunicationis sententiam tulit, & sacrorum justitium Angliae indixit , quod praedictus Rex Stephani Cantuariensis Archiepiscopi electioni obstinato animo intercederet,& Ecclesiasticos redditus sacrilega temeritate invaderet. Verum facti poenitens Ioannes Rex, ut pacem eum Innocentis III. iniret, Regna sua Angliae ct Hiberniae, Ecclesiae Romanae, seu Innocentio III. ejusque Successoribus resignavit ac contulit, ut vicere est apud Matthaeum Parisium ad ann.MCCxI II. Obiit Ioannes Rex in pervigilio S. Luca Evangelictae anno MCCxvI. Hunc Regem parum in fide Chrisiana constantem fuisse scribit Matthaeus Parisius, asserens illum de Resurrectione corporum ac d aliis Christianae fidei Capitibus male sensisse , quaedam impia ac blasphema saepe evomuiise , eumque ad ejurandam Christianam Religionem paratum Legatos misitie ad Miramolinum Africae & MarrOchiae, ut ei Regnum suum Λngliae tributarium redinci a deret.

82쪽

deret . Quae omnia fabulae siinillima videntur. Post obitum Ioannis Angliae Regis proclamatus est filius ejus primogenitus Henricus hujus nominis m. qui, praesente Gaione Sedis Apostolicae Legato, fecit homulum Sancta Romanae Ecclesia, O Innocentio Pa. pae de segno Anglia in Hibernia ; O juravit quod

mille marcas, quas Pater ejus Romana contulerat Ee-elesia, fideliter persolveret, quamdiu praedicta Regnata teneret. Sicut testatur Matthaeus Parisius. Bellum adversus S. Ludovicum hurus nominis M. Galliarum Regem infeliciter gessit maricus III. ad Talle burgum datus in fugam , ad Xantonas profligatus, obtentis demum induciis in Angliam redire compulsus est anno MCcxLIII. Pietatem Henrici III. erga Sacrosanctum Misia Sacrificium plurimum commendat Wal ghamas , aitque, eum solitum fuisse stres Missas solemnes quotidie audire , pluribus etiam privatim celebrantibus adesse , atque Sacerdotis, Corpus Christi attollentis, dexteram deosculari. Obiit Henricus III. Angliae Rex anno aerae Christianae MecLxx II. postquam regnasset annos

quinquaginta sex. Et successit filius primogenitus Eduardus, quem alii hujus nominis Latii melius In appellant. Cum Scotis acerrime pugnavit Eduardus, eosque profligavit insigni praelio, in quo sexaginta Scotorum millia ceciderunt. Quo factu aest, ut Rex, Proceresque Scotorum sese ac Regnum Scottae voluntati Eduaria Regis permiserint. Sed hoc Regno, quamdiu vixit, novis identidem emerge ntibus bellis ac dissensionibus, potiri haud potuit. Quare , sub finem vitae suae jussit filio suo Eduardo Regni iraeredi, ut paternas injurias in Scotos honorifice ulcisceretur , ejusque ossa in aliquo

83쪽

vase reclusa secum deportaret, donec totam Sco-elam pervagatus, hostes omnes superasset. Haec suprema mandata postquani filio suo dedisset superbus ille Rex, dissenteria correptus e vita migravit, pridie Nonas Iunii anni McccvII I. cum regnasset annos triginta quinque . Mortuo Eduardo IV. Angliae Regi succellit eius filius Eduardus hujus nominis V. quo regnante magnis motibus Anglia fuit agitata, ac bellis civilibus lacerata. In primis, anno MCCCx I. grave dissidium habuit Eduardus Rex cum Proceribus supremi Senatus, quem Par lamentum vocant, quod lices anno MCCCx III. .. satagentuhus Regni Episcopis,pace Regem inter & Proceres

conciliata, sopitum fuerit; actius tamen recruduit anno MCC cxxv II. Eo siquidem anno Isabella Angliae Regina,quam Regni inimicam Londini proclamari juilerat Eduardus Rex eius maritus , Comitis Hannoniae , qui filiam suam Philippam juniori Eduardo

Angliae Regni haeredi desponderat, necnon Angli canorum Praesulum auxiliis adjuta , trajecit in Angliam, eique e vestigio Proceres ac populus se adisjunxerunt . Tum ipse Rex Eduardus captus ei Duo Hugones. encerit, pater scilicet & filius, quorum consiliis ac ministerio Rempublicam regebat

Eduardra , atroci supplicio sublati sunt. Ad haec, habita suntIegni Comitia , in quibus Procerum sententia Eduardus Rex fuit Regno abdicatus , re Eduardus junior, ejus filius primogenitus, Rex salutatus. Huic sententiae acquievit Eduardus pater,

filii electionem probavit, re Regiae dignitatis Insignia, missis Oratoribus, tradidit. Denique Edua dus senior in Castro de Berkley detentus , inaudito crudelitatis genere, a Custodibus suis necatus est; Veru

84쪽

Veru scilicet candente per anum immisso conisilus& cornea fistula ad partem illam pudendam apta

ta, ne adustionis vestigia conspicerentur. Sic extinctus est Eduardus senior, cum regnasset annos n.

vemdecim . Ejus filius Eduardus junior bellum Scotis indixit, cum quibus postea pacem iniit, quam turpem Angli vocant, qua videlicet Scotia declarata est immunis ab omni jure , quod Angli sibi in eam usurpaverant, & in vinculum sancita Concordiae Eduardus junior, hujus nominis VI. Λα-glorum Rex, Ioannam sororem suam Davidi, filio 'berti Scottae Regis, matrimonio collocavit. Ve rum, turpiorem maculam Eduardo Regi inviserunt obscaeni amores, quibus implicitus fuit cam Asicia Persa, pellice impudentissima, quam licet , rogan tibus Regni Proceribus, ab Λula recedere iussiilet,

mox tamen ipsam revocavit,ad obitum usque retI-

nuit, & in ejus complexu , nullis Ecclesiae munitus Sacramentis,immortuus est propudiosissimus senex.

Hic ille est Eduardus hujus nominis UL Angloru*Rex, qui, ut superius dicebamus , magnis cladibus Gallos affecit, regnantibus Philippo Valesio,& 'oan ne, quem postremum habuit captivum, ac primus Galliarum Regis sibi nomen adscripsit. Sed , cum varius sit eventus belli, adversam fortunam sub Carolo U. Galliarum Rege expertus est Eduardus 4 ac totam , exceptis Burdigua dc Bajonas P ς' . , Aquitaniam, quae ab ipso defecit, ac Regi Chri itianissiimo se dedidit. Obiit Eduardus hujus nomi-u.S VI. Anglorum Rex die xxi. mensis Junii anni

ΜCCCLXXvi I. cum regnasset annos Li. Derunoo

Eduardo successit ejus filius Fliebardus hujus nominis H. undecim dumtaxat annos natus, cujus aetas

85쪽

cum ad Rempublicam regendam suffeere haud posset, Regni procurationem suscepere Lancastriae Dux, & Edmundus Cantabrigensis Comes , Mehardi Regis patrui. Ioannis miculi lueresis, eui nimia Eduardi senioris Angliae Regis negligentia initium dederat, late in Anglia serpere coepit sub eius successere Mehardo, cujus pueritia opportunum serendis erroribus tempus , & viam ad eos spargendos facillimam yoanni Viri luso natione Anglo , & in genii vehementis homini, superbo & ambitioso stravit , sicut ostendemus in sequentibus Colloquiis . Regnum Angliae pessi me administravit

Rebardus hujus nominis II. tamque gravi tyrannide omnes Regni ordines a se alienavit, ut Regno sese abdicare coactus fuerit anno M ccc xc Ix. Eius renunciationem non solum omnes Regni ordines admiserunt , sed etiam sententiam clepositionis, quam refert Wal ghamus in Historia Λnglicana ad annum Mcccxc Ix. in ipsum tulerunt, qua illum cum ex propria confessione , tum ex tribus di triginta Capitibus contra eum probatis , in quibus Regalis iuramenti violati, & tyrannidis convictus' erat, Regno omnino ineptum,ac subinde jure optimo exauctoratum declarabant. Confestim Angliae

Regnum sibi vindicavit Aiebardi Regis depositi patruelis Henrieus, qui filius erat Ioannas Ducis Lancaltriae, Rexque ab ordinibus salutatus est . Regno potitus Henricus hujus nominis In nefandissimum scelus perpetravit, quod Omnes Historici, etiam Angli, detestantur. Richardum siquidem, quem Remgno deponi curaverat, & in turri Londinensi capti vum detinebat, specie cujusdam conjurationis in se

a nonnullis Regni Proceribus factae . cito obtrun

86쪽

MΕc EsIA 1TICA.cari jussit . Hunc deploratissimum exitum habuit

execranda illa rebellio, quam , Auctore Henrico, contra 'ebardans legitimum Regem excitarunt in Anglia nonnulli perfidi homines, quos omni sev ritate dignos, pestes Regnorum,publicarum rerum subversores, populorum destructores, hostes dentisque Dei & hominum jure merito appellat Henricus Spondanus in Continuatione Baronii ad an.McccxcI 'Sed de Henrico IV. Angliae Rege, qui hujus rebelli nis adversus Ricbardum incentor ac promotor fuit,

plura dicemus in Colloquio I. in Historiam Ecclesiasticam Saeculi XV.

COLLOQUIUM II.

In quo texitur Serier Episcoparum , qui Illustriores Meles in Sedes Saeculis XILL

Adri tenuerunt. Idiscr- ν'' 'o Y inter procellas, quibus unive puLus. sus orbis Christianus Siculis XIII. α & XIv. fuit agitatus, potueruntne Romani Pontifices clavum EccIesiae feliciter gu

hernare, & non solum ornandae ac propagandae Religioni, sed etiam paci Sacerdotium inter & Im perium conciliandae utilem navare operam lMAGIsTER. Summi Pontifices, qui saeculis XIII. & XIV Sedem Romanam tenuerunt, in communem gloriam & utilitatem tam universae, cui praeerant, Ecclesiae, quam ad procurandam

Imperii & Regnorum pacem indefesso studio incubuerunt. Eorum pietas publica fiat ad exemplums

87쪽

plum, constans ad diuturnitatem, fortis ad debellandam impietatem , di destruendam omnem altitudinem sese extollentem adversus scientiam Dei. Bellum Haeresi, flagitiis , improbitati, lapsias in deteriora moribus perpetuo indixerunt, disciplinam legum severitate sanxerunt, constituerunt veterem Ecclesiae dignitatem, emendarunt ea, quae obrepserant temporum labe , vitia; & Imperatoribus Jura Ecclesiae violare, aut ejus pacem, inductis Schismatibus, perturbare molientibus magni S

animis restiterunt. .' ιι.

D. Macte itaque animo, mihi quidem gratum erit, seriem , gestaque Pontificum , qui Saeculis XIII. & XIV. Ecclesiae Romanae: pr aerierunt, ire praesenti nostro COIIoquio perlustrare , tanma

timque delibare. .

M. Λnno MCxcvIII mortuo caelestino IIT, Pontifice/ Maximo, sicut iam observavimuS in Colloquio secundo in Historiam Saeculi duodecimi , non vacavit Sedes Pontificia , sed eadem die , qua sepultus.est Caelestinus m. seu IU. dus Januarii anni millesimi centesimi nonagesimi Octavi Innocentius III. electus fuit Pontifex Romanus , ut testatur Scriptor Anonymus a Bosqueto, postea Episcopo Monspeliensi, editus, qui Innocentii III. ashuc viventis res gestas descripsit. Verum, quia Innocentius III. tune tantum Diaconus erat, dilata est ejus ordinario in Preiisterum usque ad Sabbatum quatuor temporum Ix. Kalendas Martii; σ sequenti Dominica , in qua tune occurrit festum cathedrae Sancti Petri die nempe xxi I. mensis Februarii fuit apud Sanctum Petrum in Episcopum consecratus, O in ejusdem Apostoli cathedra consitu tus , uti referunt idem

88쪽

idem Anonymus , & Rodu bus de Diceto scriptor Anglus in Historia , quam edidit, Pag. TOI.

D. Asseris, Innotentium III. fuisse dumtaxat Presbyterum ordinatum Ix. Kalendas Martii, seu die xx I. mensis Februarii anni millesimi centesimi nonagesi ini Octavi, & tamen, ut audivi a viris eruis ditis , extant etiamnum antiqua quaedam Breviaria ordinis Sanctissimae Trinitatis , in quibus dicitur, Sanctum Ioannem de Malba , ejusdem ordinis Institutorem,una cum Sassistito Felice Valesio, Romam anno MCxCvIst. venisse , & petiisse ab Innocentio III. recens electo sui ordinis confirmationem, & PO tifici in fesso Sancta Agnetis secundo , scilicet di xxvIII. mensis Januarii, dum in Ecclesia Laterane n si Millam celebraret, ad Sacrae hostiae elevati nem , Angelum candida veste , in cruce bicolori, spe cie redimentis aptivos apparuisse ἰ quo viso,Pontificem hoc novum Institutum approbasse. Qui igitur fieri potest , ut Innoeentius III. fuerit dum taxat , ut dicis, Presbyter ordinatus die xx I. menis sis Februarii anni MCxcvIII. cum tamen die xxvIII. mensis Januarii ejusdem anni eum iam Mistam celebrasse antiqua illa Breviaria aperte aestentur ιM. Non parvam certe proponis difficultatem , ad quam tot vendam Bonaveatura Baro in m. nalibus ordinis Trinitariorum a se Romε vulgatis asserit, verum non esie quod passim dicitur , Innoeentium III. qui Diaconus tantum erat , quando Summus Pontifex die vi II. Januarii creatus est. distulisse ordinationem suam in Presbyterum usq; ad diem vigesimam primam mensis Februarii, cum Visio , quam inter celebrandum missam die vigesima Octava mensis Januarii habuit Innocentius III.

certa

89쪽

certa sit, ideoque jam Presbiter esset ordinatus Innocentius II die vigesima octava mensis Ianuarii. Verum, ipse , etsi lubentissime fatear, certam esse banc visionem , quam habuit Innocentius III. die xxv III. mensis Januarii, existimo tamen, eum hac die necdum fuisse Presbyterum,. sed tantum Diaconum , ut diserte testantur iam citati Scriptor coaevus Λnonimus , & Mdulphus de Diceto . Sed, si

ita sit, inquis , cur igitur in antiquis Trinitariorum ordinis Breviariis legitur , Innocentium m. hanc habuisse apparitionem , dum celebraret Missam die vigesima octava Januarii ἰ Profecto , si ea die nondum fuisset Presbyter, sed tantum Diaconus, Missam celebrare haud potuisset Innocentius m. Non eo inficias , hanc difficultatem nonnullis insuperabile in visam esse, eam tamen , si consulamus Scriptores mediae & infimae Latinitatis, apud quos eelebrare in audire Missam aliquando unum &idem est,facili negotio solvi poste existimo. Unumis prae caeteris aliis , quae apud illos Scriptores suppetunt, proferam exemPlum petitum ex S. Gregorio Turonensi, qui in libro de Gloria Marorum scap. LI. referens miracula Sancti Sigismundi Burgundiae Regis, ait: Si qui nune Frigoretici idest ,

Febricitantes, uti variis exemplis explicat Du Can-rius in Glossario in ejus bonore Missas devote celebrent idest Missas audiant ejusque pro requie offerant oblationem , statim compress tremoribus , restinctis febribus , sanitati priuiηa restaurantur. Cum itaque apud Scriptores mediae & infimae latinit, iis celebrare σ audire Missam aliquando unum &idem sit, & promiscue usurpari possit, mirum videri haud debet, quod in antiquis Trinitariorum Ordi-

90쪽

ECCLESIASTICA. 77

ordinis Breviariis legatur, Innoeentium III. die vigesima o flava mensis Ianuarii anni millesimi centesimi nonagesimi Octavi Missam celebrasse , idest , audivisse, cum ea die non esset Presbyter, sed tantum Diaconus. Hoc pacto solvitur iste nodus, &eadem opera corrigitur Anachronismus , in quem lapsus est Spondous , qui ad annum MCCI x. ait, o dinem Sanctissimae Trinitatis ab Innocentio m fuisse confirmatum eo anno, & hanc Apparitionem , cujus superius mentionem secimus , contIgislatav. Kalendas Februarii ejusdem anni millesimi ducentesimi noni, dum Innocentius IV. rem divinam faceret. Hunc Spondani, & aliorum Authorum , qui eum secuti sunt, Anachoronismum aperte refellunt ea , quae mox adduximus diserta probatae fidei antiquorum Scriptorum testimonia . D. Res magnas ac memoria dignas, quas in suo Pontificatu gessit Innocentius III. Pontifex Maximus , obsecro te, ut breviter describas .

M. Cum Res propemodum infinitas in suo

Pontificatu Innocentius IV. praeclare gesserit, quas nec memoria complecti, nec observando hic notare possem; praecipuas dumtaxat, quas litteris prodiderunt celebriores Historici, compendiosdreferam. Innocentius III. natione Campanus , patria Anagninus,filius Thrasimundi ex illustrissima Comitum Signiae familia, ante promotionem suam Loibarius dictus , a Cales ino III. Pontifice Maximo Cardinalium albo fuit adscriptus, cum annum dumtaxat vigesimum nonum aetatis suae attigillet, di post Calestinum III. ad Pontificatum provectu Sest die vi II. Ianuarii anni Mcxcv I I I. Fuit Pontifex, teste Trithemio, in divinis scripturis erudi

SEARCH

MENU NAVIGATION