장음표시 사용
91쪽
tsi istius, quippe qui ὀ pueritia in Academiis Pari-
sensi & Bononiensi operam litteris impenderat, O
in virum non minus probum, quam doetum evaserat . Quo autem zelo , quantave animi constantia Ecclesiam rexerit Innocentius III. facile ex his , quae
jam in praecedentibus Colloquiis observavimus, colligerς potes . Ille quippe est, qui Philippum MGalliarum Regem cognomento Augustum monitis, obsecrationibus, Censuris, ad Inseburgim repudiatam uxorem recipiendam, di Mariam, Ducis Moraviae filiam, superductam, compulit dimittendam . Ioannem, dictum sine terra , Angliae Regem tyrannidem in Ecclesiam & Clericos exercentem anathemate percussit, ipsiusque subditos a Sacramento fidelitatis absolvit. Ottoni hujus nominis Inde Imperio cum Philippo Sueviae Duce decertanti constanter favit, eum que, postquam Sacramentum praestitisset de obedientia & reverentia Romanae Ecclesiae, de servanda Canonicarum electionum libertate, de Haereticis delendis, de omnium possessionum Ecclesiae restitutione facienda &c. Imperatorem coronavit, quem tamen postea insigni perfidia praestitum Sacramentum violantem , &castra plurima Ecclesiasticae ditionis , urbesque Apuliae invadentem anathemate confixit, & ejus subditos ab ejus fidei Sacramento solvit, ut constat ex Rigordo , & ex variis Innocentii III. Episto lis , quas duobus Tomis collegit Stephanus Baia-aius. Siciliam, fiduciarium Romanae Ecclesiae Regnum , summa diligentia tuitus est Innocentius II eoque Constantiam Imperatricem & Fridericum ejus
filium investivit, postquam ipsi , ejusque SuccesiOribus, fidelitatem iurasset. Marcualdum Siciliae Ty
92쪽
rannum anathemate contrivit , & conscripto exercitu armis fregit atque fugavit. Regem Λragonum propriis manibus coronavit Petrum , qui suum Aragoniae Regnum Romanae Ecclesiae fiduciarium ac vectigale constituit. Bulgaros ad Romanae Ecclesiae obedientiam revocavit, effecitque, ut Ioamnitius, seu calojohannes, Bulgarorum Rex ,humilem obedientiam Sedi Apostolicae professus , se ac Regnum suum illius Sacro Principatui sub ecerit. Λrmenorum Catholicum , & Leonem, minoris Armeniae Rege in devotionem suam ac obedientiam ergat Romanam Ecclesiam scriptis litteris profitentes paterno affectu excepit, & Armeniae Ecclesiam cum Romana conjunxit. Nihil etiam intentatum reliquit, ut Ecclesiam Graecam cum Latina uniret, missis ad exium Angelum orientis Imperatorem Legatis, qui Graecos ad Ecclesiae unitatem revocarre satagerent. Antiquam litem inter Ecclesiam Turonensein & Dolensem , de qua in praecede libus nostris Colloquiis sermouem jam fecimus . finivit Innocentius III. sanxitque ut Dolensis Ecclesia tanquam suffraganea Ecclesiae Turonensi ceu Metropoli, in perpetuum subjaceret. Ad cxscitis dendam ac penitus extirpaudam Λlbigensium haedi resim, sacram Expeditionem indixit, Ris mundum Comitem Tolosanum eorum fautorem anathemate perculit,& Synodum Oecumenicam Lateranensem quartam anno MCCxv. celebravit, in qua Albi gensium haeresiun Ioachimi Λbbatis libellum, divicum damnavit, sicut in Colloquio quarto opera ostendemus . Obiit Innocentius III. Per ψ-sii xvi. vel xvH. Kalendas Augusti an. MCCAYI. cum annos duodeviginti, menses lex, di dies novemio
93쪽
Ecclesiam rexisset. Nonnulla scripsit Opera , sed praesertim doctissimas Epistolas per annos singulos in Regesto digestas , quas ad Historiam Ecclesia- sicam illius temporis illustrandam , & ad Ius C
nonicum excolandum plurimum conserre postas ,
una est omnium eruditorum sententia.Sed de operibus & Epistolis Innocentii in. plura dicemus ita Colloquio quinto, ubi de viris Illustribus. qui saeculis XIII. & XIV. floruerunt, disseremus. Gesta , seu Vitam Innoeentii M. Romani Pontificis ab Auctore incognito , sed coaetane destriptam Stephanus Balvetius praefixit fronti Tomi primi Editionis accuratissimae, quam adornavit, Epistolarum Innoeentii III. Post obitum Innoeentii m. cum Sedes Pontificia vacasset unum tantummodo diem , suia sectus est ibidem Perusii m loςum ejus cincius S bellas, ex nobilissima Sabellorum familia oriundus, patria Romanus , vir doctrina & morum probit te conspicuus, dictus Honorius m quem Coelestiuus m. Diaconum Cardinalem & Camerarium, MIanocentius M. Cardinalem Presbyterum antehac' creaverant. Hic decessoris sui vestigiis insistens , nihil tam curae ac cordi habuit, quam ut Sacram contra Saracenos Expeditionem promoveret, missis ad Philippum Galliarum Regem, aliosque Chrisianos Principes, Legatis, qui illos ad eamdem
ineundam expeditionem adhortarentur. In Syriam prosectionem adornarunt Crucesignati, tantumque suo adventu terrorem Saracenis iniecerunt, ut
multos ex illis trucidarint, castra divitiis reseristissima actutum occupaverint, di Pelusium, seu Damiatam , nobilissimam AEgypti urbem, obsede-rtur, atque expugnaverint . Λῖ, Orto Damiatae inter
94쪽
inter Christianos dissidio, eorum Classis a Sarace
nis combusta est, & Damiata ad deditionem compulsa . His auditis , Pontifem Honorius, ne Sarace-ni fortuna sua uterentur, Friderisum II. Imperato
rem ad Expeditionem Syriacam impulit, ted se stra. Hic siquidem Imperator, qui de manu Hon νii III. Insignia ceperat Imperii, fidemque jurej rando obstrinxerat Expeditionis adversus Sarace nos suscipiendae , innumeris usus tergiversationsebus , moraS consulto nectebat, & postquam inanibus promissis , suis commodis unicὰ studens , RO- manum Pontificem diu delusisset, in apertas a versus ipsum simultates erupit, illius ditionem vexavit, Episcopos diversos per Apuliam & Sic, Iiam constituit, depulsis his, quos Summus Pomtifex iisdem praefecerat Ecclesiis. Ioannem Hier solymorum Regem, Socerum suum ejus quippe filiam Iolam, seu Iolantam, uxorem duxerat Frideri
eus II. Regno exuit, sicque inutiles omnino redis didit optimi illius Principis conatus , qui totum pene occidentem peragrarat, ut sacram expeditionem promoveret . Tuendae adversus Mauros Hispaniae, & exscindendae Albigensium grassanti haeresi, traducendisque ad fidem Catholicam haereticis Honorius Pontifex curam omnem adhibuit . Henricum III. Angliae Regem post annis patris obitum in tutelam Sedis Apostolicae suscepit, ni hilque non egit, ut hunc Angliae Regem cum Philippo Augusto , ejusque filio Ludovieo , qui ei negotium facessebant, conciliaret ordines Religiosos Fratrum Praedicatorum, Minorum, & Eremitarum Beatae Mariae de Monte Carmelo confirmavit, sicut fusius exponemus in Colloquio sexto,ubi de Mon Tom.V. F itica
95쪽
stica Disciplina Ssculorum XIII.& XIV. sermonem habituri sumus. Obiit Honorius III. Optimus Pontifex, xv. Kalend. Aprili S auni MCC xxvII. cum annos decem , & menses octo Ecclesiam rexisset. D. Innocentium M. decessorem Honorii LII.
Sanctissimum fuisse Pontificem, ac multa ad utilitatem Ecclesiae magno zelo praestitisse observasti,&tamen nudiustertius audivi a viris eruditis, eum post mortem ingenti flamma cinctum visibiliter apparuisse Ludgardi Virgini Sanctissimae, eique iignificasse , se ob tres causas cruciari, quae etiam aeternis suppliciis illum addixissent, nisi per intercessionem piissimae Matris Dei, cui Monasterium condiderat, in extremis ipsum poenituisset. Hanc de Innocentii III. post mortem apparitione Historiam , an fabulae loco habere debeam i Dubius adishuc haereo . .
M. H nc de Innocentii III. post mortem apparitioue Historiam, quam graves referunt Scriptores , videlicet noster Thomas Cantipratensis in Vita , quam descripsit, Ludgardis Virginis, Bellar- minus lib. a. de gemitu Columba cap. 9. & Spondanus in Annalibus ad annum MCCxvI. falsi insimulareis non audeo , sed potius cum Bellarmino crediderim, id ad timorem Praelatis , si iam piis, incutiendum,
sapienter fuisse a Deo ordinatum . Si enim , inquit doctissimus ille Cardinalis , tam laudabilis Pontifex seu Innocentius M. qui in oculis hominum non probus O prudens solum, sed etiam Sanctus o imitatione digni1simus babitus est, tam parum fuit a gehenna , O usque ad diem judicii purgatoriis incendiis atrocissimis puniendus est, quis Pralatus non trepidet i quis noα, accurati imς conscicutia suae secreta rimetur i Ego. enim
96쪽
enim facili mihi persuadeo, tantum Pontificem non potuisse Lethalia peccata committere , nisi sub pecie boni deceptum ab adulatoribus O domesticis , de quiabus in Evangelio dicitur : inimici homines domestici e)us . Itaque hoc tam magno exemplo discamus omnes sollicitὸ scrutari constientiam nostram , ne fortὸ erronea sit, cum nobis recta, oesina esse videatur. D. Quem in Sede Pontificia Successorem ii, huit Honorius III. qui, ut mox dicebas , obiit xv. Kalend. Aprilis anni MCCxxvΙI. M. Honorio m. in Pontificatum successit Molinus , patria Αgnaninus , ex Illustrissima Comitu ni Signiae prosapia oriundus , Ostiensis Episcopus, &in Pontificatu dictus Gregorius m. quem sempiterna laude, & immortali memoria dignissimum esse, animi magnitudine, & vitae sanctitate clarissimum' Di .ini humanique iuris consultissimum , author, talis Ecclesiasticae assertorem constantissimum, tein statur Ciaconius in vitis Pontificum. Ut primum Pontifex Maximus inauguratus fuit Gregorius M. Imperatorem Friderisum II. vehementer adhortatus est, ut promissam jam olim in Palaestinam contra Saracenos profectionem maturaret, eum qui tergiversantem sacrorum communione interdixit. Eo fulmine territus Fridericus, in Syriam navigavit , ubi, nullo edito praelio, cum turpe , & exitiosum Religioni Christianae foedus iniisset cum Sullano , & in Italiam inglorius atque infamis regressusiuisset, iterum ab eodem Summo Pontifice anathemate percussus est,ejusque subditi Sacramenti, quo erant ei obstricti, religione fuerunt absoluti. Tunc audacia furens , & scelus anhelans Midericus Imperator , totam Italiam odiis & factionibus replevi e
97쪽
Gibellinorum, qui ejus partes acerrime sustine-ihant, & Guelphorum , qui a Romano Pontifice stabant. Constituit etiam in Longobardia Ducem Ecelinum Gibellinae partis & stirpis Teutonicae Tyrannum perfidum & immanem , qui annis triginta quatuor Patavium, Veronam, Brixiam, Tridentum, Tarvisium, & alias urbes oppressas tenuit, tamque belluinam in Longobardos crudelitatem exercuit,ut nonnulli eum ex Daemone genitum sibi persuaserint. Nihil antiquius habuit Gregorius o. Pontifex Maximus , quam ut Principum ac POpulorum pacem procuraret. Hinc inter Florentinos& Senenses , inter Romanos varias in factiones divisos , inter Longobardos & Fridericum ImperatOrem,inter Angliae & Scottae Reges pacem conciliare summopere studuit. Litterarum cum esset amantissimus Summus ille Pontifex , Academiam Parisiensem impense coluit, ejus Leges ac Privilegi arenovavit in Epistola x m. lib. v. in qua eamdem Academiam appellat Sapientia ossicinam, er Scientiarum parentem . Academiam etiam Tolosanam a
Radimundo juniore Comite Tolosano institutam approbavit . Redimendis Christianis apud barbaras Nationes captivis, & proferendis Ecclesiae finibus
intentus Gregorius M. Ordinem Beatae Mariae de Mercede Redemptionis captivorum confirmavit , de ad Gentes in tenebris, & umbra mortis sedentes spargendi Evangelii praecones misit, praesertim Dominicanos, q i, velut nubes in aera sublatae, Infidelium regiones non solum Divino Verbo, & Evangelii copioso imbre, sed etiam proprio sanguine largissime irrigarunt. Obiit Gregorius Inprope cente uariu anno Christi MccxLI. postquam annis
98쪽
annis quatuordecim, & mensibus quinque Eccle-- siam rexisset. Trigesimo a Gregorii IX. obitu die , Pontifex electus est Gaufridus Castilonaeus , morum integritate , eximia doctrina, in tractandis Ecclesiasticis negotiis experientia diuturno rerum usu Comparata multum commendatus, & ex ordine Cisterciensi ad Cardinalitias Infulas a Gregorio IX. assumptus, qui in Pontificatu Calestinus IV. fuit appellatus . Sed hunc Pontificem tantae dignitati obeundae parem,post septemdecim ab inito Pontifica. tu dies, praematura mors rapuit, sicut testatur Ber nardus Guidonis in Chronico Romanorum Pontificum . Mortuo Coelestino In vacavit Sedes Pontificia annum unum , menses octo, di dies quindecim , eo quod Friderisus Imperator aliquot Cardinales Amalphitano carcere detineret, qui postea, adnitentibus S. Ludovico Galliarum Rege , & Balduino Imperatore Constantinopolitano premissi, elegerunt Anagniae cum aliis Cardinalibus Sinibaldum de Hisco, Genuensem tituli Sancti Laurentii in Lucina Cardinalem, qui in Pontificatu Innocentius In dictus est, & propter eximiam, qua pollebat, doctrinam, Pater juris , & Pater veritatis passim appellatus . In exordio Pontificatus sui concordiam Sacerdotii & Imperii statuere pro viribus studuit Summus ille Pontifex , & in eam inclinare videbatur Fridericus Imperator , missis ad Pontificem Legatis , & propositis ineundae pacis legibus, quas
Matthaeus Parisius recenset ad annum MCCxLIv. At
Friderisum, superbi, levisque animi Principem, cito Paenituit, quod se ad parendum Summi Pontificis
mandatis , praestito per Oratores suos Sacramento,
99쪽
noluit, Summo Pontifici paravit insidias , seseque
apertum prodidit Ecclesiae inimicum. Quapropter , Innocentius IV. ut evaderet insidias, quas implacabili odio ei it ruebat Friderieus Imperator , in Gallias, solitum Romanorum Pontificum Αχilum, se recepit, ubi a Ludovico, Rege Sanctissimo, Summa , qua par erat, reverentia, ac magnifico apparatu exceptus , Oecumenicam Synodum Lugduni indixit anno MCCxLv. in qua in contumacem Fridericum Imperatorem excommunicationis & exauctorationis fulmina vibravit, sicut latius expe demus in quarto Colloquio , in quo de Conciliis habitis Saeculis XIII. & XIV. operosius disseremus.
Mortuo Friderico II. Imperatore anno MCCL. Inn
centius In Lugduno discessit, S in Italiam reversus est , ubi multos populos , qui Friderici Imperatoris partibus adhaeserant, ad ossicium revocavit , Ecelinum tyrannum , & Fridericianae persecutionis in Marchia Tarui sina incentorem &.administrum , tanquam haereticum prorsus vitandum, & Fidelium armis petendum , palam denuntiavit . Conradum, Imperatoris Friderici filium , haeredem paternae tyrannidis , ut e Sicilia , quam Occupabat, expelleret , Siciliae Regnum Carolo , Andegaviae &Provinciae Comiti, Sancti Ludovici Galliarum Regis fratri, certis conditionibus in Diplomate sex pressis , in studum possidendum obtulit Innocentius In qui tamen susceptum consilium , ob absentiam Sancti Ludovici Regis cum perficere haud p tu illet, Siciliae ac Apuliae Regnum Henrico Angliae Regi in seudum obtulit pro Eadmundo, minore ipsius silio , ut testatur Matthaeus Parisius ad annum
MCCLiv. Maximo fidei apud gentes barbaras propa
100쪽
gandae studio flagravit Innoeentius IV. In Prussiani siquidem , Norπegiam , Graeciam, Bulgariam , AEthyopiam, Indiam , ad Iacobitas , NestorianOS , Tartaros , Saracenos , nec non ad Turcarum Sullanum misit Virosi religiosos , praesertim ordinis Fratrum Praedicatorum , qui Fidei Catholicae doctrinam eis praedicarent atque instillarent. Qgos vero fructus in istis Missionibus tulerint Religiosi illi Viri, opportunius ostendemus in Colloquior sexto , ubi de Monastica Disciplina nobis sermo erit. Hic dumtaxat breviter observabo Innocentium In ad reprimendos Haereticos, qui in Lombardia, Romandiola, Marchia Anconitana , dc Taruisina id aetatis grassabantur, Sacrae Inquisitionis munus Fratribus Praedicatoribus demandasi . obiit optimus ille Pontifex Neapoli anno MccLIV.
die vir. vel , ut scribit Ciaeonius , die x III. Decem bri S, cum annos Ix. menses v. & di xiv. sedisset. Noster nomas Cantipratensis lib. I. De Apibus c. X. num. XXI. asserit, hunc Summum Pontificem , ob
rescissa Fratrum Mendicantium Privilegia a suis Decessoribus concessa, divinitus percussum fuisso
paralysi, ac vocis ossicium ad mortem usque amisisse. Duplicem causam mortis Innocentii In assi . gnat Matthaeus Parisius. Prima est, quod aegerrime tulerit Summus ille Pontifex , exercitum . suum a conrado , Rege Siciliae, adversario suo , victum ac dissipatum fuisse . Altera est , quod ubertus Lincolnensis in Anglia Episcopus quem oderat Inuocentius IV. & cujus ossa e tumulo eruere, dc 'insepulta relinquere decreverat , nisi obstitissent Cardinales in vitione nocturna cuspide Baculi sui Pastoralis ipsum in latere iratus pupugerici eX quo
