Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

s,8 HISTORIA

cratione Vero tres annos, novem menses, & dies quindecim. Eum miraculis post mortem claruisse. testantur Ptolomeus Lucensis, & S. Antoninus . Idem

etiam legitur in Monumentis Aretinae Ecclesiae, de in Vaticano Codice a nostro BZovio in Annalibus Ecclesiasticis laudato. D. Fuitne diuturnior Pontificatus Successoris Gregorii x t

M. Innocentius V.Hadrianus R& Foannes XX. qui post Gregorium X. Sedem Romanam tenuerunt, brevissimum Pontificatum gesserunt. At enim s . post Julta Gregorio M a Cardinalibus, ut moris est, persoluta, Petrus de Tarentasia,Episcopus ostiensis, ex ordine Fratrum Praedicatorum assumptus, vitae integritate & praecellenti eruditione praeditus, e Iectus fuit Romanus Pontifex, dictusq; Innocentius V. quem acerba mors sexto mense Pontificatus per unum alterumque diem inchoato rapuit, & spes ingentes ab Ecclesia de illius regimine conceptas praecidit die xx I I. Junii anni MCCLxxvI.Praeter singularem eruditionem, librorum, quae adhuc supersunt monumentis, contestatam, paremque morum

sanctitatem, formam & pulchritudinem dignam Imperio, qua sui Saeculi hominibus praestabat Innocentius V. Pontifex Maximus,multis aliis praeclarissimis dotibus, ex quibus quamplurima in Rempublicam Christianam bona derivarunt, in Ecclesia praefulsit, eaque in Pontificatu prudenter seliciterq; peregit, quae multorum annorum aequare & impleis re spatia possent. Innocentio V. strictus est Ottobois nus Patria Genuensis, Diaconus Cardinatis Τituli Sancti Hadriani, ob idque dictus Hadrianus V. cujus

Pontificatus brevissimus fuit. Obiit siquidem V

112쪽

i Had ritanum hi Pontificatu excepit Petrus Iuliani. Natione Lusitanus, Cardinalis Episcopus Tuscul nus, dictus Ioannes XX. Fuit hic Pontifex eximiae, eruditio ais vir,& in Physicis praesertim,ac in Medicinae Disciplina versatissimus. Ad pacem inter Priu-j ζῆ es Chraitianos conciliandam,ad debellandos Fi- dea Christianae hostes,& ad promovendum S. Uni O- i. Ecας siae Graecae cum Latina negotium omnes, curas convertit. Hinc Philippum Galliarum Regem ad Syriacam Expeditionem,quam voverat, perliciendam, missis Legatis , vehementer adhortam tus e st . Petro Aragonum Regi decimas ad propuI- sandos Mauros, qui in ejus Regnum irruperant, concessit, sicut & Guidoni Flandriae Comiti. qui Sy- riae defensioni arma consecrarat. Misit etiam idem Summus Pontifex Legatos Apostolicos Iacobum ac , Salv/um ordinis Fratru Praedicatorum ad MicbaE-' lem Pauologum Graecorum Imperatorem, di ab eo obtinuit, ut juratam a suis Oratoribus in Concilio b Generali Lugdunensi II. utriusque Ecclesiae Graecae, & Latinae unionem coram Legatis Apostolicis coni; sirmaret, ut liquet ex Litteris ejusdem Imperatoris ab Odorico Radinaldo relatis ad annum MCCLxxv I I. . Num xx I. Virosilitteratos, teste nostro Ptolomaeo Lucensi. singulari assectu complectebatur, fovebaζ,ἰ bene sicus cumulabat Ioannes xx. quem alii appel- , 't Ist K m XXI. quique tam infelici, quam ino- pim xa S praematura morte extinctus est . Solutati quidem Camerae suae contignatione , eaque subtilai; do corrucule, inter ligna & lapides collisus ac Opi, prςuu ςst, indeque aegre retractus, sex dumtaxat

G a dies

113쪽

dies post casum vixit, obiitque Viterbii mense Maio anni MCCLXXVII.

D. Ex tam deplorando pontificis casu pro-he intelligo, quam fluxae & instabiles sint res humanae , quamque lubrica & anceps sit earum conditio. Sed', ne hujus funesti & acerbi interitus intempestivo luctu diutius te detineam, perge quaeso, aliorum Pontificum, qui decimo tertio Saeculo Ecclesiam

Romanam gubernarunt, texere Catalogum. M. Protracta post Ioannis XX. obitum ad sex menses Romani Pontificis electione, tandem electus estsoannes C etanus, patria RomanuS, ex

Illustrissima Ursina Prosapia oriundus , cui adhuc puero Sanctus Franciscus supremam Pontificatus dignitatem fuerat auguratus, atque ordinem comis mendarat suum. Diaconus erat Cardinalis S. colat in carcere Tulliano , a quo sibi in Pontificatu nomen sumpsit, dictusque est Nicolaus III. Tanta fuit hujus Summi Pontificis morum aequabilitas, &in rebus gerendis singularis prudentia, ut vulgo compositus appellaretur. Eiectus est die S. Catharinae Martyri Sacra anni MCCLxxv II. & die S. Si bani Protomartyris ejusdem anni consecratus. A bouinsum Hispaniae, & Philippum Galliarum Reges inter se acerrime dissidentes,missis ad utrumque Legatis, conciliare pro viribus studuit, quod tamen exitu caruit. Florentinorum disiensiones sedavit Summus ille Pontifex , &, extinctis Guelphorum, Gihellinorumque factionibus, pacem, cujus erat studiosissimus , in Italiam feliciter revocavit. Ladis-laum Ungariae Regem, Cumanis Paganis faventem, injectis Censurarum minis ad ossicium reducere curavit. Ut Ecclesiae Graecae cum Latina conjunctio

114쪽

, in Concilio Lugdunensi facta, firmaretur; strenuam

navavit operam, datis pluribus ad Michaelem Pa- , tueologum Graecorum Imperatorem, ad Andronicum ejus filium,ad Patriarcham Constantinopolitanum, caeterosque Praesules Graecos Litteris. De Iudaeo- rum, & Haereticorum conversione multum sollicitus verbum Dei Judaeis praedicandi Fratribus Praedicatoribus Provinciam demandavit, variaque poenarum genera in Catharos , aliosque Haereticos promulgavit. Regulam Fratrum Minorum explicuit idem Summus Pontifex celebri illa Constitutione. quae incipit: Exiit qui seminat, qua rerum omnium. quae ordini Minorum concederentur, usu dumtaxat Fratribus permisso, dominium Sedi Apostolicae reservavit. Quod dominium Ioannes XXL quem alii dicunt XXII. in Extravag. ad Conditorem , ut Commentitium & nullius utilitatis abdicavit . Obiit Nicolaus III. in Castro Suriano Apoplexia ictus in Octava Assumptionis Deiparae Virg. ann. MCCLXXX. cum annis duobus & mensibus novem , minus duobus diebus, Romanam Ecclesiam rexisset. Ejus Corpus Romam delatum in Basilicam S .Petri in Sacel- Io, quod in honorem S. Nicolai excitaverat, conditum est. Sub Pontificatu hujus Papae Nicolai III.hoc est, anno MCCI xx Ix .pia Caroli II. Salernitani Principis, & Siciliae Regis filii diligentia Sacrum B. Mariae

Magdalenae Corpus in Galloinrovincia, seu in Sancti Maximιni Villa fuisse inventum testantur Ber-

nardus Guido, Iordanus, de Ptolomaeus Lueensis , quibus ipse et si lubentissim d subscribam , & praeposteram ea de re Ioannis Latinoii cui , ob nimiam vetustissimos quosque Sanctos e Coelo detrudendi Pruriginem, Sari ιIorum eversoris cognomeu adhae-

115쪽

sit dubitationem explodi merito debere censeam; non possum attamen, ut libere dicam , quin ceu fictilium repudiem miraculum, quod bivester Prie.

ras, & BZovius ad annum M CLxxx III. referunt, Iiberationis Caroli II. Salernitani Principis e carcere Barcinonensi, in quo ab A bono Aragonum Rege detinebatur, ejusque Narbonam usque mirabilis translationis, nulla ope humana factae, sed sola virtute B. Maria Magdalena , quae ei indicavit, quo loco ejus reliquiae delitescerent, utque inventaS ho- . norificentius collocaret, ac ibi Coenobium Fratri bus Praedicatoribus extrueret, dotaretq; praecepit. Hoc, inquam , miraculum Caroli II. Salernitani Principis e carcere Barcinonensi liberationis virtute B. Mariae Magdalenae factae, loco fabulae haberi debere, ex eo maxime evincitur, quod inventio Corporis B. Mariae Magdalenae, ejusque in loco honoratiori , jussu laudati Principis Salernitani Caroli II. collocatio facta fuerit, ut convenit inter Omnes Historicos , anno MCCLxx IX. Liberatio vero caroli II. Principis Salernitani contigerit dumtaxat anno MCCLxxxv III. sub Pontificatu Nicolai In si cui diserte testantur Scriptores coaevi, & probatissimae fidei Guillesinus Nangius, ad ann. MCCLXXXV M. Paulus ia ilius in Philippo Pulchro , Ioannes Villanus lib.7. cap. I Iq. Ptolomaus Lucensis cap. 26. Historiae, S. Antoninus, Platina in Nicolao IV. Mariana lib. I q. cap. Iq. & Wal ghamus ad ann. MCCLXXXIX.

Addo etiam , liberationem Caroli II. Principis Sa- Iernitani e carcere Barcinonensi contigisse sub Po tificatu Nicolai IV. Summi Pontificis, hoc est, anno mille limo ducentesimo octogesimo Octavo , apertς

constare ex Epistola ejusdem Papae Nicolai IV. ad

116쪽

Pbilinam Pulchrum Galliarum Regem, cujus fragmenta Annalibus Ecclesiasticis inseruit Odoricus

D. Famam Nicolai III. Pontificis Maximi duplici potissimum ex capite proscindebat nuperrime morosus quidam ac superciliosus Censor. Et siquidem vitio vertebat, quod conscius fuisset conjur tionis adversus Carolam Siciliae Regem a Ioanne Proebita, viro sceleratissimo, initae cum Petro Rege Aramnum, & Michaele Pataologo Graecorum Imperatore , de invadenda Sicilia. Quam Conjurationem nefarie susceptam , caesis postea omnibus ad unum in tota Sicilia Francis per immanitatem post

hominum memoriam maximam executi sunt. Praeterea, dicti stabat idem Censor , Nicolaum III. in sua Constitutione, Exiit qui seminat, quae legitur ia sexto, Tit. De Verborum significatione, definiisse, abdi Cationem omnium rerum tam in speciali, quam in Communi, verbo & exemplo Christum Dominum docuisse , quod tamen erroneum & haereticum esse Ioannes XXI. quem alii dicunt XXII. in sua Constitutione, quae incipit his verbis: Cum inter nonnullos,

decretorio judicio declaravit . Ab his duobus accusationis Capitibus Nicolaum M. vindicandi tibi onus in praesentia incumbit. M. Proclive est haec duo accusationis Capita amoliri a Nicolao M. Pontifice Maximo, ejusqu famae,quam maledico dente carpere ausus est asperrimus ille Censor, integritatem demonstrare 3 . Quod enim primum Caput spectat, netiarium videlicet de Gallorum in Sicilia caede consilium cum Nicolas III. communieatum,oppido falsum est, sicus

117쪽

terbiensis testimonior Cades Gallorum, inquit, in Sicilia facta Vesperas Siculas dicunt turbari in Italia omnia, Nicolao extincto custode pacis. Non potuisset autem Ouidius Cardinalis appellare Nicolaum III. Custodem pacis , si revera Summus ille Pontifex

praedictae coniurationis,& tragicae proditionis conscius fuisset. Non me latet Scriptores Italos , Rr-

cordanum, Villanium, S. Antoninum, Blandum, Mae

iam, Summontium asserere, Nicolaum III. sollicitatum a Ioanne Prochita huic coniurationi manus dedisse , eo quod infensus es et Carolo Siciliae Regi ob reis pulsam , quam pastus fuerat cum quibusdam verborum aculeis, dum ab ipso postulasset, ut neptem suam ursino nepoti uxorem traderet. At illos Scriptores Italos falsis rumoribus temere & mendaci faina in vulgus sparsis plus aequo credidisse existimo, quia verosimile non est, Nicolaum M. qui ab ipso Pontificatus sui exordio pacem & concordiam inter Carolum Siciliae Regem ,& Michaelem Palaeologum Imperatorem Graecorum stabilire pro viribus iategit, quique probe norat, decessores suos urbanum In & Clementem In excommunicato Ma redo,

de omni jure Regni Siciliae exuto , Regnum Siciliae detulis e Carolo Comiti Andegavensi, S. Ludovici Galliarum Regis fratri, Francosque nihil minus Cogitantes enixis precibus ad illud Regnum suscipiendum sollicitasse, non est, inquam, verosimili, Nicolaum m. tam faciter mutasse sententiam, S nota solum Carolum Siciliae Regno, quo a Romanis Pontificibus donatus fuerat, privare , velum etiam iniquae contra omnes Gallos in Siciliae Regno degentes coniurationi assensum praebere voluisse . Sed

laudatos Scriptores Italos deceptos fuisse , dum

118쪽

ΕcCLESIASTICA. Ios

narrant Nicolaum M. conscium fuisse coniurationis adversus Carolum Siciliae Regem , ex eo maximd suaderi potest, quod iidem Scriptores similiter referunt, Martinum II. vulgo IV. appellatum , Nicolui HI. successorem, consensisse privato certamini, Burde galae, centum Equitibus utrinque concurrenistibus, committendo, ad quod Petrus Aragonum Rex,qui Siciliam invaserat, provocavit Carolum Siciliat Regem. Quod tamen falsum esse inquit Spon-danus ad annum MCCLxxx D. aperte probant litterae ab eodem Martino Romano Pontifice ad Carolum, quibus acerrimὰ eum redarguit, quod adeo temerarie consenserit hujusmodi damnabili & d, mnato certamini,eique sub debito ipsi Pontifici, &Ecclesiae Romanae fidei di homagii omnino inju xit,ut ab eo sub poena excommunicationis abstineAret, & omnes, qui ei auxilio, consilio, vel favorra allisterent, etiamsi Regia vel Imperiali dignitate. fulgerent,eadem censura irretitos declaravit. Sicue orgo audiri haud debent Scriptores Itali, dum asserunt Martinum Romanum Pontificem pacto Reges inter Aragoniae & Siciliat singulari certamini consensiisse, ita nobis sublesta eorumdem Scriptorum fides esse debet, dum scribunt, Nicolaum m. conjurationis adversus Carolum Sicilii Regem,& iniqui Lsime Gallorum cedis conscium fuiste. Nec minus a vero aberrarunt hi, qui putarunt Nicolaum III. definiisse in sua Constitutione , quae incipit. Exiit qui seminat, Christum rerum aliqua Tum , earum prauertim quibus utebatur , vel quas ad suos & suorum Discipulorum usus accipiebat, nullum dominium habuisse. Id certe in praedicta

Constitutione nou decernit Nicolaus M. ed solum

119쪽

asierit, Christum abdicationem absolutissimam dominii rerum temporalium tam immobilium, quam mobilium , in communi & in speciali, verbo Mexemplo docuisse, quod sane verissimum est. Subdit tamen idem Summus Pontifex, Christum, praeter hoc vitae genus, aliud, dum viveret, suo commendasse exemplo, si quidem Loculos cum Apostolis possidebat, ex quibus emi iubebat necessaria ad communem vitae sustentationem , & pauperibus etiam eleemosynam erogari. Sic enim ait Summus ille Pontilax : Infirmorum personam chrissus suscepit in Loculis, est insiνmorum imperfectionibus condescendit. Hoc est , Christus Dominus dignatus sese accommodare imbecillitati & imperfectioni naturae nostrae multis necestario sustentandae subsidiis, quae non nisi pecuniis comparari possunt, Loculos humano more , seu cum vero dominio , habere voluit . Non negat igitur Nicolaus Lin Christum habuisse aliquando rerum aliquarum, earum maximia quibus utebatur , dominium, ac subinde nulla est pugna inter hunc Romanum Pontificem, & Ioannem XXL quem alii dicunt XXII. quia Yoannes XXL in sua Constitutione eum inter nonnullos , definivit dumtaxat Haereticum esse negare, Christum & A postolos aliquid habuisse incommuni, sicut tum temporis pervicaciter docebant quidam Minoritae, qui de sua paupertate ambitiosius,quam religiosius disceptantes, magno animorum aestu Christum & Apostolos nunquam aliquid in communi possedisse pertendebant, & omne a se bonorum dominium amoliebantur, atque in Sanctam Sedem rejiciebant, usum sibi tantum reservanteS,

sleut opportunius in sequentibus colloquiis expendemus. Va-

120쪽

D. Vacavitne Sedes Pontificia post Nicolai M.

obitum, qui, uti annotasti,contigit anno MCCLxxx. M. Sunt quidam Dominicani Scriptores, qui post BEovium ejusdem ordinis, Annalium Baronii Continuatorem,asierunt, yoannem Vercellensem Ordinis Praedicatorum Generalem Magistrum, mO tuo Nicolao M. Pontifice Maximo , electum fuisse in Romanum Pontificem; Sed, cum absens electus fuisset, antequam suae promotionis nuncium accepisset, vita functum esse. Nolim quidem ipse Familiae Dominicanae, cui nomen dedisse eximiae saelicitatis , & summo semper honoris loco ducam a gloriam deprimere, quam potius, quamdiu sup- Petent vire S , promovere curae ac cordi jugiter ha'bebo ; ad Historiae tamen Ecclesiasticae elucidationem ingenue hie fatebor, hanc creationem Ioannis Vercellensis in Romanum Pontificem post mortem Nicolai m. meram esse fabulam , quae non solum Ptolomaei Lucensis , & Sancti Antonini silentio aliorumve gravissimorum Auctorum , qui de Romauis Pontificibus scripserunt, aut Ecclesiasticam Hist

riam concinnarunt, auctoritate convincitur, sed etiam cum ratione temporum cohaerere minim g potest. At enim, Nicolaus III. ut jam diximus , mortuus est anno MCCLxxx. & Ioannes Vercellensis obiit anno MCCLxxx I I I. ut videre est in Chronicis

ordinis Praedicatorum , & in Scriptoribus ejusdem ordinis . Si ergo Ioannes Vercellensis imme diate post obitum Nicolai III. in Romanum Pontificem fuisset electus, omni procul dubio, suae ele

ctionis nuncium accepisset, cum e vita dumtaxat migrarit anno MCCLxxx I II. quo anno nulla fieri

potuit Pontisicis Romani electio.Sedente jam Mar

SEARCH

MENU NAVIGATION