Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Aprilis ejusdem anni, eique funus magnifice ab Eduardo par tum, corpusque in Gallias remissum, quod in Ecclesia Monasterii San-Dionysiani sepulturae mandatum est. Carolus hujus nominis V. cognomento Sapiens, mortuo patri suo Ioanni Galliarum Regi successit, & Remis die Ix. M i anni MCCCLx Iv. inauguratus est . Hic fortunam in bellis magis secundam , quam pater , ex rius fuit. Duce Bertrando Guesilino Λressiorico,& rei militaris scientissimo, bellum Hispanicum feliciter conseςit adversus Petrum Castellae Regem,dictum Crudelem, ut ulcisceretur injuriam Elanea Reginae, sorori uxoris suae, factam , quam ille Rex Petrus Crudelis repudiaverat, probris assecerat, in carcerem detruserat, ac tandem post injurias omnis generis

toto decennio illatas, veneno necaverat, sicut narrat Mariana lib. xv I I. De rebus Hispania cap. IV.

Alterum bellum gessit Carolus V. adversus AnglOS, quos mari terraque vicit, & Aquitaniam , ac NO-vempopulanam omnem , Burdigala & Baicina exinceptis , in suam redegit potestatem. Bellum denique movit contra Ioannem Montefortium Arem

ricae , seu Britanniae minoris Regulum, qui ad Anglos defecerat. De hisce bellis a carolo H consectis legendi sunt Continuator Guillelmi Nangit, Froilfardus , Walptabamus , Paulus εχ illus , aliique Historici. Obiit Carolus V. die xv I.Septembris anni MCCCLxxx. cujus ab Iutillimum Elogium pangit Auctor Anonymus Operis, quod inscribitur Somnium Uiridarii cap. cxxxv. apud coidastum tona. 2.Monarchia. carotas V. Galliarum Rex filium

reliquit duodennem, qui statim post obitu in pa- ris ex procerum & Optimatum consilio inaugura-

72쪽

tus est, dictusque Carolus G. cujus aetas cum rebus gerendis necdum idonea esset, Regni administratio Ludovico Andegavensium Duci, patruo Regis Caroli n. natu maximo, demandata est. Hic ille , est Ludovicus Andegavensium Dux , Regni Galli rum Regens, quem Neapolis & Siciliae Regina,in filium & Regni Neapolitani haeredem adoptaverat , quae tamen a Carolo DFrracbing, in

quem urbanus VI. Regnum Neapolitanum transt terat, oppressa di perempta fuit, antequam Galliei suppetias ferre potuissent. Ludovicuae Andegavensis a Clemente VII. tempore Schismatis Aveni in ne sedente coronatus Rex Neapolis, Siciliae de Apuliae, collectis copiis ex Provincia digressus . per Alpes Cottias in Italiam penetravit, ubi plurimis affectus incommodis, fatiscente Francorum exercitu insolitis aestibus & morbis, interceptisque ad vitam sustentandam necessariis commeatibus. atque Italorum invidia infectis , ut fertur , veneno aquis . commisso praelio occisus est, magnaquis Gallorum edita strages . Haec in Italiam expeditio , quam Ludovicus Andegavensis, Regni Galliae

Regens , & Caroli M. Regis patruus suscepit, funesta fuit Galliarum Regno , quippe quae Regium

ejus aerarium exhausit. Accessit etiam ad ejusdem Galliarum Regni omnium malorum cumulum morbus Caroli VI. Francorum Regis, qui in Ducem Brittaniae minoris vindictain animo noctu diuque versans, in eum duxit exercitum; sed cum CaenOmanos pervenisset, ardore solis icto capite in amentiam incidit. Quare carolo VI. regnandi impote per dementiam facto, duo 1 uperstites eius patrui θoannes Biturigum , di Philippus Burgundiae

Duces

73쪽

Duces Regni administrationem sumpserunt, Ludo in mico, Regis fratre & Aurelianorum Duce, rejecto , quaeres Burgundionem inter & Aurelianensem, ac utriusque stirpem implacabilis odii semen, bellique civilis fomitem lubministravit, sicut comm Odius referemus in Colloquio I. in Historiam Saeculi decimi quinti, ubi cie Carolo VI. Galliarum Rege , qui obiit anno MCCCCxxI I. plura , auxiliante Deo , dicemuS. D. De Galliarum Regibus uno spiritu multa continenter dixisti, quae mihi summae voluptati

fuerunt, tantum abest, ut taedium aliquod attulerint, nec minorem , ut spero , voluptatem percipiam ex brevi narratione rerum , quae Saeculis

XIII. & XIV. sub Castellae, seu Castiliae Regibus in Hispania gestae sunt.

M. Alphonsus VIII. seu , ut alii volunt, Ix. Castellae Regnum , ut iam observavimus in Colloquio I. in Historiam XII. Saeculi, Sanctio hujus nominis III. patre suo defuncto, anno MCLvIlI. administrare coepit, ac subinde declinotertio ineunt Saeculo quadragesimum secundum Regui numerabat annum. Hispaniam id temporis Saraceni misere vexabant. Miramolinus quippe Tuniui Rex totam vincendo pervagatus Hispaniam, Arelatum de

Avenionem utque perruperat . Sed anno MCCL.

quatuor RegeS, Castellae videlicet, Aragoniae, Lusitaniae, & Navarrae , iunctis viribus contra Sarace nos progressi sunt, eosque tauta strage profligarunt, ut ducenta millia cecidisse dicantur, e Chri stianis vero viginti quinque, aut triginta dumtaxat Occubuerint. Post hanc nobilissim ain Hispanorum

74쪽

Mariana lib. Io. cap. 23. & et q. Saracenorum in Hiis spania res inclinare coeperunt, adeo ut paulatim amissis Provinciis, quas invaserant, nihil eis praeter Granatense Regnum reliquum fuerit. Obiit AI-phonsus Castellae Rex anno MCCxIv. plenus non tantum dierum, sed virtutibus & honore cumulatissime exornatus , cum quo totam Castellae gloriam sepultam scribit idem Rodericus Ximenius Archiepiscopus Toletanus. Vixit annis Lx II. e quibus an Dis tribus & quinquaginta regnavit, ac filium reliquit Regni haeredem Henricum annorum undecim

Puerum , quem ex sua conjuge Leonora, filia Henrici Regis Angliae, susceperat. Post obitum itaque --pbοnsi patris Rex Castellae salutatus est Henricus sub tutela & institutione sororis suae Berengaria , conjugis Alphon si Legionis Regis. At diu non regnavit Henricus hujus nominis primus, nam dum Palentiae in aedibus Episcopi cum aequalibus luderet, cocti lateris ictu vulnus accepit in capite , α ex eo undecimo post die e vita migravit um. Idus Iunias anni MCcxv II. In ejus locum sussectus est Ferdinandus hujus nominis III. filius Alphonsi Legionis Regis, & Berengaria ejus conjugis . . Utroque Regno Castellae videlicet &.Legionis potitus est Ferdinandus, omnibusque Hispaniae sinibus Mauros procul eliminavit,praeter Granatam, cujus tamen Regem sibi tributarium fecit, magna ubique edita Barbarorum strage. Diem supremum obiit Ferd nandus Hispali Kalendis Iunii anni MCCLII. cum an uos xxxv Castellanis, Legionensibus vero xx II. imperasset . Fredinando successit Alphosius X. filius

Ferdimundi M. Hic ille Alphonsus est , cui, ut supra

75쪽

dicebamus, variantibus in creando occidentis Imoperatore sententiis, Imperium delatum est,causaq; sub Alexandro In urbano In & Clemente In iudicata , demum sub Gregorio x jure cedere coactus est . Λstronomiam , Syderalemque Scientiam professus est idem Alphonsus, & in ea tanta cum laude versatus, ut quae modo extant Astronomicae Tabulae, ab eo dictae sint pho ina. Primus etiam fuit Hispaniae Regum,qui leges & Edicta vulgari Hispanorum lingua condiderit,cum antehac Latino idiomate publicis in tabulis exprimerentur. Sacros Bibliorum libros in vernaculam Iinguam vertendos quoque curavit. Obiit Alphonsus Rex Castellae, a perduelli filio suo Sanctio Regno exturbatus ,

ctius hujus nominis In illius filius, spoliati ejectiq; e Regno patris nota ad posteritatem infamis, Rex

Castellae salutatus est , & undecim annis Regnum tenuit, obiitque Toleti Kalendis Maii ann.MCCxCv. Princeps fuit,teste Mariana,magnis Principibus exs- auatus fortitudinis, aequitatis, prudentiaeque laudibus. sed egregiὸ callidus, sagax, neque uno loco erudelitatis impressa vestigia ad posteritatis invidiam relinquens . Post obitum Sanctii Castellae Regnum excepit Ferdinandus In ejus filius, quod annum agens aetatis nonum per matrem suam Mariam filiam Alphousi Infantis de Molina gessit. Unde Ferdinandi Regis aetas adolescentior,ejusque matris Mariae cum Sanctio nuptiae, quae ob impedimentum propinquitativ erat enim Maria neptis Sanctii a Martino In Pontifice Maximo rescissae fuerant, civilibus, externisvi bellis locum dedere . Una ex parte Aragoniae, Na-varrae, di Lufitaniae Reges, ex altera Alphonsus de la

76쪽

cerda, Ioannesque patruus, quorum alter se Casiellae Regem, alter Legionis atterebat, junctis copiis& opibus in Ferdinandum IV. arma. moverunt. Prudentia tamen matris incolume filio Ferdinando Regnum servavit, ac pace inter Principes composita, Octodecim circiter annis Castellae Regum. gum hernavit Ferdinandus IH obiitque vri. Idus Septembris anni MCccx II. ειν dinando succellit ejus filius .alphonsus hujus nominis AI.adhuc puerulus, utpote natus dumtaxat annum unum & dies sex, quod in

causa fuit, cur, Rege adhuc minore, intestinis disii- diis foedum in modum laceratum fuerit Castellae Regnum. Anno aetatis suae decimo quinto Alphon- Ius Regni administrationem capessivit. De Mauris insignem victoriam reportavit ad Tarisiam anno MCCco. & ab iis saepius praelio victis plura recepix Oppida, rerumque annis triginta octo potitus, pectis contagione correptus docesiit in obsidione Castri de Gilbratur die xxv I. Martii anni Mcccia Ex Maria Lusitaniae Regis filia, justa & legitima coniuge sua, unicum reliquit filium, videlicet Petrum, Regni haereiam . At ex Leonara Gumania, pelli sua, quam in deliciis labeb t, plutes sustepe, reliquitque liberos, maritum sciliceti Fredericum, Saaetium, Telium, Petrum , di Di cum . Mortuo Aiapbonso successit ejus filius Petrus ex Maria legitima conjuge procreatus, qui crudelis suit appellatus, non solum quia impudicis Μ-ia Padillia amoribus irretitus, Blaneam, Ioannis Ducis Borbonii filiam . quam sibi legitimo matrimouio copulaverat, injuste repudiavit, captivam omni solatio destituta a

detinuit, ac tandem veneno extinxit; verum etiam

quia multos Viros Principes serru peremit. Idem

77쪽

crudelitatis genus exercuit in tres fratres suos no thos, seu in Fredericum, Petrum, & Diracum , quorum etiam matrem Leonoram G maniam Principatus sui initio occidit. Rubeam, qui cum Machometo de Regno Granatae contendebat, quique adversae factionis viribus impar ad eum confugerat, humano divinoque jure violato, jugulavit, inhians thesauris, quos advexisse secum putabatur. Cum igitur , regnante Petro Crudeli, foeda esset Hispaniae facies, & bellis civilibus externisque deformat a, sicut Mariana lib. I 7. aliique Hispanicae gentis Historici describunt, tres adhuc superstites Petri Crudelis fratres nothi, nimirum Henricus , Sanctius , α lius, mortem matris suae Leonarae Gusemania , ac fratrum suorum ulturi, ad Aragonum Regem sevi receterunt, impetratoque auxilio, Castellae fines adoriuntur, &, expulso Petro Crudeli, regium no men sumpsit Henricus ejus frater nothus. Animum tamen non despondit Petras crudelis, sed in Vasconiam profectus, Anglos, qui hanc Provinciam te nebant, ostentata praemiorum,praedaeque spe pelle xit, ut ei suppetias ferrent. Inito praelio adversus Menricum victoria potitus est Petrus Crudelis , eum que finibus Hispaniae exegit. Victus Henricus in Galliam venit, instauratoque bello Francorum Regis Caroli V. auxilio adjutus , commisio apud Oppidum Montielem praelio , Petrum crudelem super Vit, captumque ac de fuga cogitantem stricto gladio confodit. Haec Petri crudelis mors contigit die xx ID. mensis Martii anni McccLxIx. anni vero Regni Petri crudelis undevigesimi. Sublato Petro Crudeli, Castellae Regno, nemine reclamante, Poti

tus est Henricus huju3 nominis V. silius Alphonsi M.

78쪽

& Leonora GUmaniae, illudque sapienter rexit usque

ad annum McccLxxIx. quo e vivis excessit. Narrat Mariana lib. II. de 'bus Hispaniae cap. a. Henricum,

Castellae Regem, prae singulari amore , quo Praedicatorum ordinem, ob Beati Dominici sui gentilis de agnati memoriam, complectebatur , voluisse propediem moriturum veste Dominicant Ordinis indui , & ea indutum sepeliri. Addit etiam idem Scriptor, Hispaniae Regibus solemne fuiste ex eo numero in Ordine, seu Fratrum Praedicatorum , S cerdotes deligere , quibus conscientiae vulnera detege rent . Hinc Dominicani, ut obiter dicam , ab initio ordinis ad audiendas Catholicorum Regum Confessiones admissi sunt, eoque praeclaro, ac perhonorifico munere continua ac perpetua temporum serie magno cum zelo & Ecclesiae Regnique utilit te perfuncti sunt usque ad annum MDcc. quo, Caro

Io II. Hispaniae Rege ex Austriacorum progeni absque liberis defuncto, Rex Hispaniae proclam tus est Philippus V. ex Borboniorum Sanguine oriundus , qui Sacerdotem ὀ societate Iesu sibi Confessarium adscivit. D. Absolvistine seriem Regum, qui Saeculis XIII. & XIV. Hispaniae, seu Castellae Regnum ad ministrarunt. M. Duo adhuc supersunt Reges, qui Saeculo XIV. Hispaniae , seu Castellae Regni gubernacula tractarunt. Mortuo Henrieo huius nominis II. C stellae Regi, quem in Dominicanum Ordinem optime affectum fuisse diximus, successit Ioannes hujus nominis L ejus filius anno McccLxxxx. Bellum gessit cum Lusitanis, Anglisque dissicillimum, quod tandem feliciter composuit. Totius Regni Comi-

79쪽

66 HISTORIA

tia habuit Caracae anno MCCcxc. ad deliberandum de multis rebus Rempublicam, Ecclesiamque spe. ctantibus, di ad perversam , quae inoleverat, exti pandam consuetudinem,juxta quam Proceres Laici in jura Ecclesiarum involabant, & Patronorum Oc cupato nomine, Sacerdotes , exiguo stipendio constituto, Ecclesiis praeficere solebant, decimarum multo maximam partem pro se quisque domum avertebant, Ecclesiarum jura impune occupabant, dabant & auferebant Templis mercenarios Sacer' dotes atque temporarios . Hunc gravissimum serpentem id temporis in Hispania abusum merito deplorat yoannes Mariana cap. I 3. lib. I 8. de 'bus Hispania , ubi etiam observat, praeclarOS'oannis Castellae Regis ad aequitatem, & ad sanciendam Ecclesiarum libertatem propensi conatus fuisse impeditos Regulorum intercessione, morem istum

per multas aetates continuatum, majorum merita,& veterum Pontificum veniam excusantium, quos amplius urgeri haud visum Regi, ne nova offensione eorum animi irritarentur. Post haec celebrata Comitia, qJoannes Rex Complutum venit, cumque septimo Idus Octobris anni MCCCxc. ad quoddam Spectaculum Equitum Africanorum exiisset, atque ut se oblectaret, Ostentaretque peritiam , equum , quo vehebatur, calcaribus incitasset, ex equo praecipitatus momento temporis extinctus est anno aetatis suae xxx m.Regni x II. Reliquit Regni haeredem filium suum natum annos dumtaxat unis decim, Henricum hujus nominis III. qui post obitum patris Rex salutatu S est, ejus tamen aetati minori r geudae, donec adolesceret, ac Regni administiationi procurandae decreti sunt ab Urdinibus

80쪽

Tutores, quorum aemulatione haud parum res turbatae sunt, Regnumque periclitari coepit eum ab intestinis dissensionibus, tum etiam a Lusitanis ressu as interim promovere satagentibus , donec post tertium anuum,pactis cum Lusitanis in annos quindecim induciis, compositae exterae dissensiones, internae vero per Legatum Pontificis in integrum restitutae fuerunt . Quatuordecim annos natus Regni Castellae adminiit rationem suscepit Henricus. Catharinam filiam Lece striae Ducis sibi matrimo uio copulavit. Cum Lusitanis haud infeliciter pugnavit,& a Tamertine, Tartarorum Imperatore, honorificam Legationem excepit, ad quem vicissim oratores misit, Tandem, cum uteretur saepius adversa valetudine eam ob rem Ualetudinarius vulgo appellaretur, obiit v I M. Kalendas Ianuarias anui MCCC v II. aetatis xxv M. Regni xvis. Filium reliquit annem Regni Castellaeihaeredem , cujus

gesta reseremus in Colloquio I. in Historiam Saeculi XV. : D. Colloquium nostrum, si placet, absolvamus, &, ne quid eorum , quae ad notitiam status Ecclesiae sub Principibus L hristianis comparandam juvare potiunt, in eo desiderari videatur ἰ IOtum . illud concludamus brevi narratione gestorum ac serie Regum , qui Saeculis XIII. R AI v. supremum

in Anglia dominium Obtinuerunt. . 2. .

M. Regum Anglorum seriem perduximus ita Colloquio primo in Historiam Saeculi duodee imiusque ad Ricbardum, qui anno postremo ejusdem Saeculi duodecimi vita functus regnare desiit in Anglia. 'ebardo Angliae Regi de sancto successit.

ejus frater, dictus Ioannes Sina. terra,.quod ei λ pa E a cre

SEARCH

MENU NAVIGATION