Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

rente primus instituit Bonifacius VIII. illudque Romae promulgavit anno MCCC. quo immensa hominum multitudo religionis ergo confluxit.

D. Fuitne Bonifacit VIII. successor in Gal- llarum Regnum, & Philippum Pulchrum Regem Propensitor lin Mortuo Bonifacio VIII. Pontifice Maximo, summoPurpuratorum consensu substitutus est Nie laus Bocamus, Tarvi sinus, Cardinalis Epist. Ostiensis, ex ordine Praedicatorum assumptus, dictus in Pontificatu Benedictus XL quamvis juxta ordinem istius nominis Pontificum esset dumtaxat X. appellandus . Is ille est . qui ex humillimis natalibus ortus , cum Sedem Apostolicam conscendisset,matrem pretiosis ornatam vestibus, quae magis novae

filii dignitati, quam priori abjectae lartunae convenirent , se adeuntem repulit, & negavit se matrem agniturum , nisi depositis his adstititiis ornamentis , accederet vilibus, ut solita erat, induta vestibus . Quod cum praestitisset mater, eam honorifice suscepit, & magno cum gaudio amplexatus est . Pacis studiosissimus fuit Summus ille Pontifex, quam pro viribus promovit non solum in Sicilia , quam, sublato Interdicto, communioni restitust, re in divertis Italiae Provinciis , quae Guelphorum di Gibellinorum , Alborum & Nigrorum diris factionibus miserum in modum erant Iaceratae; verum etiam in Galliaru Regno, in quo gravissimas, dissidiis Bonifacit VIII. N Philippi Pulchri Francorum Regis, ortas tempestates compescuit, atque revocatis ac rescissis, quas Philippo Pulchro Regi ejus decessor intentaverat, pamis & censuris, antiquam Regum Galliae & Summorum Pontificum

132쪽

concordiam gravissime laesam feliciter instauravit. Plura his similia dum meditaretur Sanctissimus ille Pontifex, obiit Perusii cum gravissimo Orbis Christiani damno die 1v.Julii anni MCccIv. cum sedisset

menses octo & dies xv II. Apud Fratres Praedicatores Perusii sepultus est, miraculis etiam post obitum clarus.. Benedicto XL ad vitam immortalem

translato, duas in partes scissi sunt Cardinales, aliis optantibus amicum. Bonifacii UM. aliis ex adverso Gallum, vel saltem Regi Christianissimo addictum eligere in animo habentibus. Quo factum est, ut, perstante illa pertinaci Cardinalium divisione , Sedes Pontificia undecim mensibus vacaverit . Tandem opera praesertim & consiliis Nicolai Pratensis Ostiensis Episcopi Cardinalis Ord. Praedicatorum, inclinati sunt Cardinaltu animi in electionem derintrandi de Agutis, seu de Gotto Archiepiscopi Burdigalensis, qui Philippo Pulchro Galliarum Regi subinfensus erat. De eo Cardinalium proposito idem Cardinalis Pratensis Christianissimum Regem , in quem propensum gerebat animum, per litteras

certiorem fecit, eumque monuit, ut Bertrandum

sibi devinciret, & in gratiam cum ipso rediret . Rex, acceptis a Cardinali Pratensi litteris, confessim Bertrandum Burdigalensem Λrchiepiscopum ad S. Ioannis Angeli oppidum in Sanctonibus, a situm ad secretum Colloquium ita demulsit, Minjecta spe Pontificatus sibi tam arcte obstrinxit, ut

Bertrandus , quem avidum honoris in gloria fuist testatur S. Antoninus, omnia in Regis gratiam sessiacturum spoponderit, si ejus opera & ravore Sum mus Pontifex crearetur. Rex suis, Regnique commmodis consulere volens, quinquet ei conditiones Η Α pro

133쪽

proposuit , & sextam suo tempore declarandimi,

quas omnes cum Archipraesul se accurate impleturum juramento promisisset, Rex Nuncium ad Ca dinalem Pratensem misit, ut electionis ipsius nego. tium promoveret. Electus itaque est Perusii Nonis mensis Junii anni Mccc v. Romanus Pontifex Ber- nardus de Agutis, seu de Gotto, Archiepiscopus Bu digalensis, dictusque in Pontificatu clemens V. Eccoronatus Lugduni die xIv. Novembris ejusdem anni. At, dum in suae coronationis celebritate per urbem solemni pompa veheretur, oannes Dux Britanniae, & Galliardus de Gotto frater Pontificis , aliique nobiles cum promiscua plebe ruina cadentis muri oppressi ac collisi interierunt, Carolus vero

Valesius frater Regis graviterr laesus est . Pontificiam Sedem in Gallias transtulit clemens H modo Lugduni, modo Burdegalis, sed potissimum Ave

nione commoratus. In tesseram grati animi, conditiones , quas Philippo Pulchro Galliarum Regiante inaugurationem promiserat, statim implere caepit. Regi plenissimam veniam indulsit laesae in Bonifacio UUL Pontificiae Mejestatis,& haec fuit prima conditio. Conscios ac fautores ejusdem crimianis venia itidem donavit, & haec altera conditio . Decimas in quinquennium Regi concessit, & haec tertia conditio . Constitutiones Bonifacii Um qu tenus Regi, Galliaeque Regno officere poterant , revocavit, & haec quarta conditio . Nunquam tamen adduci potuit Pontifex ,a Rege liceri vehemeninter sollicitatus, ut memoriam sui Decessoris Boni

faeti VIII. damnaret. Columnensibus ad petitio--m Regis pepercit idem Summus Pontifex,eisque

λ0fulas restituit, R hης quisita fuit conditio. -

134쪽

nique, sextae conditioni, quam suo tempore exponendam sibi reservarat Pbilippus Pulcher Galliarum Rex, satisfecit Clemens V. Pontifex Maximus in Concilio Generali Viennae in Galliis celebrato , in quo Templariorum Ordinem extinxit, sicut opportunius ostendemus in Colloquio IV. ubi de Conciliis Saeculo XIII. habitis disseremus. In Andronicum Graecorum Imperatorem Schismatis fautorem anathema vibravit Clemens quintus,& propagandae fidei studiosus Ioannem de Monte corvino ordinis Sancti Francisci in Oriente Legatum comstituit, ut fides apud Tartaros, Indos, AEthyopes, aliasque orientis regiones , in quibus vir ille religiosus pietate insignis magno cum fructu Evangelium jam praedicaverat, magis ac magis promove ri posset. Mberti Siciliae Regis defensionem contra Henricum VII. Imperatorem suscepit ille Pontifex, abrogavitque exauctorationis & capitis paenam , quam in eumdem ubertum, velut Majestatis reum, di Imperii proditorem tulerat hic Imperator. biit clemens V. apud 'sem Mauram supra Rhodanum xII. Kalend. Maii anni MCccxiv. postquam sedisset annos octo, menses decem, dies quindecim. Con fictas in odium illius Pontificis calumnias , ob Sedis in Gallias translationem, & Templariorum ordinis abolitionem, vulgarunt quidam Itali Scriptores , quae fabulas olent, & figmenta malevolorum quorundam hominum, praesertim Dantis exulis Florentini, viri maledieentissimi, cui tantum fidei tribui debet, quantum calumniatori pro fesso dari solet. Post obitum Clementis V. dissidentibus Cardinalibus, vacavit Apostolica Sedes annos duos , menses tres, dies septemdecim , ac tandem

135쪽

dem Cardinales, urgente Ludooteo X. dicto Hutino, Galliarum Rege, & a Philippo Pictaviensii Comite, ejusdem Regis fratre, Lugduni apud Fratres Praedicatores in Conclavi reclusi elegerunt Pontificem Romanum Iacobum de Cardinalem Episcopum

Portuensem,natione Gallum, patria Cadurcensem, & ignobili patre sutore veteramentario natum a

Cardinales compromissum de illo eligendo Romano Pontifice seciste , quem Cardinalis Iacobus de Ossa nominasset, ipsumque, Neapoleone Ursino suadente, se ipsum nominasse, asierunt quidam Scriptores Itali . Sed hoc purum figmentum est, quod falsi convincitur,tum quia Cardinalis de Ossa Supremum Pontificatum adeptus,dictusq; Ioannes XXII. dicendus tamen, iuxta ordinem hujus nominis Pontificum, Ioannes XXI. in suis litteris Encyclicis de electione sua diserte testatur, se a Cardinalibus concorditir, nemine discrepante, in Summum Pontificem electum, timore ac tremore concussum vehementἐr haesitasse ; tum quia etiam, si Cardinalis de Ossa impotenti ambitione abreptus se sipsum Romanum Pontificem elegisset, omni procul dubio Ludovicas Bavarus , ejus infensissimus hostis, aliique, qui ab illius Imperatoris partibus stabant, hanc immoderatae ambitionis labem in acerbissimis adversus hunc Pontificem invectivis ei objecisissent; quam tamen ab illis nunquam ei fuisse objectam certissime constat . Tria praesertim gravissima negotia Ioannem XXI. vel, ut vulgo alii dicunt,

XXII. diu multumque exercuerunt, quorum pri mum adversus eum excitarunt enatae in Ordine Fratrum Minorum factiones occasione controversiae de sensu di observantia Regulae Sancti Francisci,

quoad

136쪽

quoad Evangelicam paupertatem . sed de hocce negotio, cui initium dedit quorumdam Fratrum

Minorum non minus importuna, quam molesta Controversia, commodius agemus in proximo Cobloquio. Alterum negotium, quod Pontifici anni XXI. seu XXII. maximam facessivit molestiam, fuit acerrimum illud dissidium , quod habuit cum Ludovico Bavaro , veteratore ac fraudulento Impe

ratore , de quo dissidio cum plura in praecedenti Colloquio a nobis dicta sint, pauca hic de Schiis

te a Ludovico Bavaro in Ecclesia conflato addere abunde sum ciet. Petrum R naiducii de corbaria constituit Ludovisus Bavarus Pseudo-Pontificem, qui antehac, invita ac reclamante uxore sua, teste madinoo in Annalibus Fratrum Minorum , Ordi, nem Fratrum Minorum professus fuerat, factus vero Pseudo-Pontifex, ob novam, qua splendebat, dignitatem , a propria uxore tanquam maritus, j ridice repetitus, omnibus ludibrio suit. Aliquandiu tamen sese scenicum Pontificem gessit , requamvis a legitimo Pontifice Ioanne XXI. seu XXII. cum omnibus Schismatis ipsius fautoribus fuisset confixus , Cardinales creavit, Legatos in Orien rem misit, & Catholicos omnes ejus Sehismati ad haerere nolentes diris devovit. At Ludovieo Bavaro, cujus instrumentu erat, in Germaniam reversch rebusq; ipsius in Italia profligatis, Iutrux Corbarius ad se tandem reversus, Insignia Pontificatus deposuit, Schisma & errores ejuravit,& veniam a Ioanne XXI. seu XXII. ad cujus pedes sese , laqueo collo injecto, abjecerat, obtinuit, inclusus tamen , ne quis ejus Pseudo-Pontificatu abuteretur , in Palatio Pontificis , ubi post triennium Λvenione obiit, ut videre

137쪽

est apud Odoricum Risnaldum ad annum Mcccxxx. num.x I. & sequentibus. Eo in Schismate , & gravissimo dissidio , quod Ludovicus Bavarus habuit cum Ioanne XXI. seu XXII. Religiosi Dominicani infracto steterunt animo pro Sede Apostolica, Mcontra Imperatoris impetus & Pseudo-Pontificis

consilia, causam Ecclesiae, etiam cum vitae rerumque suarum dispendio, strenue gesserunt. Hinc Ludovici Bavari Imperatoris in Dominicanos implacabile odium. Hinc florentissimorum Caenobiorum Dominicanorum ordinis, quae in Ludovici Bavari Ditione posita erant, ruina & expulsio e tota Ba- varia Dominicanorum, qui nec extincto schismate, nec nostris etiam temporibus fuerunt postliminio restituti. Ultimum negotium, quod haud parum exercuit Ioannem XXI. seu XXII. originem habuit ex privata opinione, in quam, ut Doctor particu Iaris, plus aequo propendere visus est , de dilaticine Beatitudinis Sanctorum usque ad Supremi Iudicii diem. In hanc quippe singularem opinionem quam tamen , ut ostendemus in sexto Colloquio. nunquam Summus ille Pontifex credendam proposuit, sed potius ante mortem revocavit) bene multi viri docti insurrexerunt, praesertim Dominicaniοῦ quos licet Summus Pontifex demeruisset innumeris beneficiis, relato videlicet in Sanctorum album Sancto Thoma Aquinate, assumptis ad purpuram tribus Dominicanis. & toti ordini his duobus

verbis i Lucere O ardere , in Insigne datis , eos t men nunquam adducere potuit, ut in ejus priva eam abirent senlentiam. Qua in re Ludovicus Ba

varus Imperator , acerrimus Dominicanorum hostis, qui ante suspicatus fuerat, Dominicanos sibi

138쪽

- anfensos esse,& spe praemiorum Sedi Apostolicae ad-. Qictos, ubi audivit, illos in peculiarem Ioanis XXL

seu XXII. de his licet optime meriti, opinionem descendere nolle; De Praedicatorum ordine excla- masse fertur et His ordo , est ordo veritatis , cui uni. sese devovit . obiit Avenione nonagenarius Ioan

t cum sedisset annos undeviginti . Fuit Pontifex ve- re Maximus rerum gestarum magnitudine, summa in Regna omnia Christiana providentia, exquisita doctrina, de propensissimo in omnes viros erudi-r tos animo,quibus rectum discendi ac docendi mo- , dum praescripsit in Epistola, quam direxit ad Doctores Academiae Parisiensis , quamque ex parte refert ex Vaticano Codice odoritus Radinaldus adi annum McCCxvIII. Quidam etiam Theologi, ait in ea i Epistola Summus ille Pontifex , postpositis vel negi ' ctis necessariis , utilibus, σ adimativis doctrinis, , curiosis , inutilibus, O supervacuis Philosophiae quae-

a stionibus , in subtilitatibus se in-fient; ex quibus i ipsius studii disciplina dissolvitur , luminis ejus splen-λ dor ossunditur , in Studentium utilitas impeditur Oe.l Praeter S. Thomam quinatem, quem ann.Mcc XIII. . Sanctorum Fastis adscripsit, eumdem honorem : detulit Sanctissimus ille Pontifex B. Ludoetico Episa copo Tolosano ordinis Fratrum Minorum at J no McccxvII. de Thomae Hersordiensi Antistiti an-s noMcCCxx. Instituit etiam Sanctissimae Trinitatis r Festum . Post decem dies ab obitu Ioannis XXL seu XXII. Cardinales in Conventu Aventonensi Fr trum Praedicatorum inclusi Iacobum Furnerium, seu de Furno appellatum,natione Gallum, humili loco,i patre scilicet Guillelmo Molitore natum, ordinis Cilier

139쪽

Cisterciensis olim Monachum , Sacrae Facultatis Parisiensis Doctorem Theologum , & Cardinalem tituli Sancta Prisca elegerunt Pontificem Romanum die xIII. Kalend. Ianuarii anni MCCCxxxIv. qui in Pontificatu dictus est Benedictus XII. quamvis,j xta seriem hujus nominis Pontificum, dicendus est Benedictus M. Sese a Pontificatus exordio ostendit Pium, constantem , liberalem , profusis Sancte pecuniis pro conversione Infidelium , maxime Ta rarorum , ad quam promovendam Religiosos &Apostolicos viros misit. Ad dignitates Ecclesiasticas neminem: e suis promovit, nisi nepotem- , quem alioqui dignissimum. & orantibus Cardin libus , Ecclesiae Arelatensi praefecit, nunquam tamen adduci potuit, ut eum in Purpuratorum Patrum Senatum reserret, & alios nepotes vel agnatos suos bonis Ecclesiae ditaret, asserens , Pontificem parentes & affines non habere, saepiusque istud Davidicum usurpans: Si mei non fuerint dominati, tunc immaealatus ero. Nihil antiquius habuit idem Pontifex, quam ut pacem inter Principes Christianos sanciret, foveretque , ut communes vires contra Saracenos verterent. Ad exterminandos Mau-

.r's Hispaniam devastantes sacram indixit expeditionem, quam foederati Reges Christiani feliciteras gloriose consecerunt. Mediolanenses, aliosque Insubres, videlicet Bergomenses , Papienses, N Varienses, Cremonenses, Vercellenses , Comenses Sc. Censuris Ecclesiasticis, ob Ludovici Bavas , & Antipapae Petri corbarii Schisma, irretitos, in gratiam Ecclesiae recepit, di commvolone Ecclesiastica donavit, nunquam tamen Ludovici Bain ari contumaciam,Litteris licet ac Nunciis ad eum misi

140쪽

r missis, frangere potuit. Controversiae sub suo D i cessore enatae de Sanctarum animarum beatitudines finem tandem imposuit , & Beatorum animas, sta- tim ac solutae sunt corporibus si tamen nihil illisi supersit piacularibus Purgatorii flammis elueni dum ad Visionem Dei admitti definivit, Diplo-li mate,quod incipit: Benedictus Deus . Testatur Odoini ricus Risualdus ad annum McccxxxvLextare etiam-1 num in Bibliotheca Vaticana aliquot Tra'atusi MSS. de statu animarum ante Generale Iudicium , i quos ante Pontificatum lucubraverat Benedictus XL seu XII. Λd restaurandam collapsam disciplinam , i ad libertatem iuraque Ecclesiae vindicanda , adi emendandos abusus, qui id aetatis in Beneficiorum F collationem irrepserant, ad resormandos ordines. Religiosos curas Apostolicas adhibuit, ac pateri nam sollicitudinem impendit Pontifex ille maxuli mus, tantaeque in regimine Ecclesiae constantiae & i integritatis fuit, ut nec vi, nec precibus, aut pro :i missis a recto dimoveri unquam potuerit. Neptem . suam unicam Tolosano Mercatori, modica dote ii constituta, uxorem dedit, reiectis nobilibus procis,1 qui ejus nuptias ambibant. Oblit Sanctissimus i li te Pontifex Avenione die xxv. Aprilis an ΜcCCXLII. is cum rexisset Ecclesiam annis septem , mensibus: quatuor,& diebus sex . Celebratur tu Martyrologis, Gallicano ut Pontifex Sancta memoria . eumquω, etiam miraculis effulsisse testatur coaevus ipsius, vitae Anonymus Author . - , D. Mortuo Benedicto XI. seu XII. Sedes Pon-

tificia, quam clemens V. in Gallias trauitulcrat , , fuitne in Urbem Romam revocata la M. Praeter illos tres, quos memoravi, Pon-

SEARCH

MENU NAVIGATION