Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quod optimum esse intelligebat, ad optatum exitum id certe perduceret. Hinc summa illa charitas, qua Ordines Fratrum Praedicatorum , & Minorum complectebatur, quorum Caenobia Pari sis , & in aliis Galliarum Regni civitatibus plurima ejus sumptibus erecta sunt; invictum illud animi robur , quo, pro tuenda gloria Dei, Edicto sanxit, ut blasphemiae,pama ferri candentis in blasphemantes decreta, punirentur, luxus in vestibus , conviviisque reprimeretur, publicae Meretrices ex urbibus & pagis expellerentur , & ludi aleatorii prohiberentur . Sed angustior erat Europa, quam ut tantam Regis pietatem in se contineret. Iterum in Africam anno MCCLx Ix. transmisit S. Lud vicus Tunicium expugnaturus, ut inde in Terram Sanctam, sive in AEgyptum transiret; utrobique Christianos a Saracenorum tyrannide vindicaturus . Votis tamen non respondit exitus ille, cujus

explorata spes intesta fuerat. Castra si quidem Christianornm lues invasit, quae juncta dysenteriae Sanctum Regem afflavit. Quard, cum praeclara Philippo primogenito suo tradidisset documenta , quae Gallice Ioinui us historiae suae inseruit, Latine vero verterunt Gaufridus de Bello loco, o Guillelmus Nangius, migravit ad Dominum an.ΜCCLXX. inter Sactos post mortem a Bonifacio VIII. Pontifice Maximo soleinui canoniZationis ritu adscriptuS. Extant adhuc Parisiis, inter caetera alia piae liberalitatis Sani H Loozici Galliarum Regis perpetua moniti tenta,Sacrum Sace lum ab ipso fundatum , in quo spinea Coroo a Salvatoris, pars vivificae

Crucis , aliae qui . tens Gaae summa cum veneratione

62쪽

Quindecim viginti, seu trecentorum caecorum quam Sanctus Ludovicus confestim post suum ex Syria reditum ad recipiendos & alendos trecentos caecos excitavit, dotavitque in memoriam trecentorum

militum suorum , qui ab Infidelibus crudeliter excaecati fuerunt, dum ipse Tertam Sanctam ab e

rum manibus eripere conaretur . S. Ludozico Galliarum Regi ab hac mortali vita ad Ccelesten translato successit ejus filius Philippus III. dictus .audax, qui, pace cum Tunicii Rege certis quihusdam legibus consecta , in Gallias ex Africa rediit, ae Sacra parentis sui Sancti Ludoviei osia Pariis sios ad Sandionysianas Rides augustissima pompa funebri deferri curavit, eoque pietatis ossicio perfunctus, Remis ipso die Assumptioni Virginis sacro

fuit ab Episcopo Suessionensi anno MCCLxΣΙ. de more coronatus. Comitatus Tolosani, qui ejus patrui Alphonsi, Pictavorum ac Tolosatium Comiistis , ex Africa redeuntis morte vacabat, possessi nem adiit. Cum Petro Aragoniae Rege acre ac diuturnum bellum gessit Philippus Audax Gallia-Tum Rex, cujus originem & causam paucis aperiro non abs re erit . urbanus IV. Pontifex Maximus, utriusque Sicilis Regnum in CarolumAndegavorum Comitem, Sancti Ludovici fratrem, transtulerat a no MCCLxIu. quod idem jus clemens IH qui urbano In successit,novo Decreto firmavit. Carolus it

que Romae un, cum conjuge Rex Siciliae coron ius m redum Siciliat tyrannum, de filium spurium impiis Mideriei II. Imperatoris , sibi cum valido

exercitu Occurrentem anno MCCLxvI. acie vicit, Moccidit, atque hiennio post Conradinum, ejusdem Friderici II. quondam Impetratoris nepotem,Siciliae

63쪽

Regnum assectantem ad Fucinum lacum praelio superavit, & in suam potestatem redactum capitis

sententia damnavit anno MCCLxvIII. Hunc finem

habuit maledicta, ac Sedi Apostolicae jure merito exosa stirps Friderici II. Imperatoris . AdverSuScarolum, utriusque Siciliat Regnum legitime ac pacifice possidentem , Michael Pavologus Graecorum

Imperator novo & arcano artificio machinatus est conjurationem. Petrum enim Aragonum Regem extimulavit ad Siciliam invadendam, quasi sibi debitam jure uxoris suae constantiae, filiae Man-fredi Siciliae olim invaseris . Haec hoarenda conspiratio, quae ob malas & occultas artes, quibus incipia ac finita est , vere appellari potest Negotium perambulans in tenebris, crudelissimum post hominum memoriam habuit exitum. Anno siquidem MCCLxxx II. die xxx. Martii sub campanae signum ad Vespertinum officium convocantis unde Sicularum Vesperarum nomen per singula iosulae oppida omnes ad unum Salli cujuslibet sexus, aetatis,conditionis, & ordinis ex condicto a Siculis trucidati sunt, Petro Aragoniae Rege cum sua classe in Anchoris rei exitum haud valde procul expectau- te . His infaustis auspiciis Petrus Aragonum Rex Siciliae Regnum invasit, quem Martinus In Pontifex Maximus confestim diris devovit, exauctor vit, ejusque Aragoniae Regdum cureis,filio Philippi Audaeis Galliarum Regis, detulit. Hanc Pontificiam Regni Aragonii donationem acceptavit Philippus Audax , justumque bellum Petro Aragoniae Regi intulit ob videlicet Gallorum stragem, ejus, ut credebatur, nutu in Siculis Vesperis editam, ob

64쪽

i & Romanae Ecclesiae & Carolo Regi Siciliae patruo, O . Cum Valido itaque exercitu, tot atroces in ju- , ulturus, in Aragoniam venit Philippus Audax, i complures urbeS ex Pugnavit, &, couimisso prae- lio , Aragonii fugere compulsi sunt, Petrus verisi eorum Rex accepto vulnere paulo post obiit. Exi hac bellica expedixione in Gallias rediens Philippus. Audax, contracto ex aeris intemperie , de itineris; dissicultate morbo, Ecclesiae Sacramantis pie su- sceptis, conditoque Testamento, quod Lucas Daeberius tomo I x. Spirilegii pag. 268. refert, supre-

mum diem obiit Perpiniani die vi. Octobris annii MCCLxxxv. Eum jejuniis, & mirabili ciborum . abstinentia corpus suum macerasse, cilicio loricatri, 'iuper indutum uti solitum fuisse, aliisque Chri- stianis praefulsisse virtutibus asserit Guillelmus Nan- gius Monachus San-dionysianus ordinis Benede- . ctini. Philippo Audaci successit ejus filius Pbilip .pus IV. qui ob formae praestantiam , & decentissi- mam totius corporis speciem dictus est Pulcher . Hic Remis VIII. Idus Ianuarii anni MCCLxxxvI. inauguratus, assidua fere cum Anglis eorumque si foederatis Belgis bella suscepit. Eduardum H Λn. gliae Regem , qui Normaniam & Aquitaniam inis, vaserat, magna clade repressit duce Carolo Valesiis anno MCCXCIII. & per eum Aquitaniam recepit . Guidonem Flandriae Comitem vicit ad Fumas anno MCCxcv. & non multo post per Carolum Valesium i Bolgas anno MCCxCIx. rursus perdomuit. At triennio necdum elapso , cum Iacobus Casilionaeus

Belgii regio nomine praefectus , tributorum gra i vitare plebem nimium vexaret, Belgae tam duri ju- Si strendi impatientes i a Philippo Pulchro defice

65쪽

runt, quos ipse ut in ordinem redigeret, validum Contraxit exercitum , qui ad Curtracum cum se ditiosis infeliciter pugnavit anno MCCCII. Caesis quippe Gallorum viginti millia. Insula, Ganclavum , Duacrem, Castellum , caeteraque oppida Gui- doni triumphanti fasces submiserunt, ac portaSaperuerunt. Hujus cladis acceptae ignominiam

hiennio post delevit Philippus Pulcher, ac pristiuum belli decus reparavit . Commisso siquidem ad Αudomaropolim praelio anno MCCCIv. quindecim Belgarum millia profligavit, eosque compulit ut pacem cum illo inirent, ea tamen lege ut suis moribus ac institutis viverent, veterique immunitate

fruerentur. Hic fuit belli Flandrici exitus, de quo plura scribunt Ioannes Uillanius, qui tum in Belgio versabatur, continuator Gallislmi magii, Pautas milius , Nicolaus Gilius, & Papirius Massonus, aliique Francorum Historici. Cum Bonifacio UIII. Pontifice Maximo, Philippo Pulchro Galliarum Regi negotium fuit ac dissidium acerrimum, cujuAoriginem & causam in sequenti Colloquio , texendo seriem Romanorum Pontificum, commodiu&referemus. ordinis Templariorum extinctionem promovisse Pbilippum Pulchrum, eamque a Clemente V. Romano Pontifice in Concilio Viennensi obtinuise , suo loco itidem ostendemus , seu in colloquio quarto, ubi de Conciliis, quae saeculis xIII. & xiv. fuerunt celebrata , dedita opera agemus. Excessit e vita Philippus Pulcher apuci Fontem blaudi,ubi natus erat, sacramentis Ecclesiae pier susceptis die xxx. mensis Novemb.ann. MCCCXIVia Ejus cotiiugis Ioanna plurimum commendatur liberalitas, quippequae Parisiis coleberrimum Na-

66쪽

1 varrae fundavit Collegium, cuius Fundationis litterae, aliaque ad eam spectantia legutur in historia ejusdem Collegii Navarrae, quam edidit Toannes Launtius Sac. Fac. Parisiensis Doctor. Mortuo

Philippo Pulchro Galliarum Regi successit ejus filius

Ludoviciaδ X. cognominatus Hutinus, idest. rixosus M pervicax , annos viginti sex natus. Remis inauguratus bellum suscepit Belgicum , & Curtracum obsidione cinxit, quam tamen brevi solvere coa ctus , rediit inglorius. Supremum Senatum Lute

tiae in Palatio Regio collocavit, & Ordina um instituit. Veneno sublatus est Ludovicus X. dii quinta Iunii anni MCCcxv I. Regni unde vige sim mense , Reliquit filiam 'oannam ex priori uxore& Clementiam alteram uxorem suam gravidam .

Quare Philippus ejus stater , qui ob staturae proc ritatem fuit Longus appellatus, Parisios veniens Regni administrationem suscepit, dum clementia, uxor Ludovici x ejus fiatris, peperisset, & si masculum pareret, donec adolevisset. Peperit Clemeu- . tia filium Ioannem I. dictum , qui paucos post dieas mortuus est. Tum Philippus hujus nominis/fra-i ter Ludovici x ab omnibus Rex agnitus est, & Re- . mis die Epiphaniae inunctus , rejecta Ioanna, Lud , vici x. filia, propter legem Salicam , quae Reminas, in Galliis a Corona Regia arcet, eamque solis masculis adjudicat. Nihil praeclarum gessit Philippusi hujus nominis V. Galliarum Rex , & ineunte anuial sexto Regni sui obiit, nulla ex se virili prole relicta , die m. Januarii anni MCccxxii. Post Pbilippum Longum regnavit in Galliis ejus frater carolus IH ob egregiam formam Pulcher nuucupatus suo quo , praeter bellum Aquitanicum, quod duL D 3 Caro

67쪽

carolo Valem feliciter gessit, nihil Iaude ac memoria dignum dicendum occurrit . Vita functus est carolis Pulcher die I. Fς bruarii anni MCCCxxvIII. Regni sui ineunte anno septimo. Uxorem sannam gravidam reliquit, quae mox filiam enixa est , sicque per legem Salicam omnino desecit, ac Iure

Regni excidit familia Philippi In dicti Pulchri Galliarum Regis, cujus tres filii, qui post ipsum

successive regnarunt, sine prole mascula continenter mortui sunt.

D. Deficiente familia Philippi In Pulchri cognomine donati, cuinam delata fuit Galliarum Regni corona ἐM. Mortuo Carolo In qui ultimus fuit exstirpe Philippi Pulchri oriundus , de Iure ad Galliarum Regnum disceptavere E ardus M. Anglorum Rex, Eliaabetha sororis Caroli In filius , ac subinde ejusde in caroli nepos, & Philippus Valesius, qui defuncti Caroli In patruelis erat. Haec lis inter utrumque Principem de Iure ad Galliarum Regnum suborta, diu agitata est, ac tandem Philippo Valem omnium Regni Parium consensu adjudica-εa . Hic, licet Bene Fortunatus Rex fuerit appellatus , Galliarum tamen Regnum male fortunatum fecit, Bello cum Eduardo M. Λnglorum Rege i filiciter gesto. EO siquidem bello saepius Galli fuere victi, primum ad Clusas in Flandria navali cer- . tamine die xxm. Iunii anni MCCCxL. Deinde, terret tri ad Cro cum die xxvI. Augusti an. MCCCXLVI. . in quo praelio Principes undecim , Equites mille ducenti, peditum triginta millia in Francorum exercitu cecidere , & ex eo Caletum oppidum in

potestatem venit Anglorum. Folicior fuit Philip pus l

68쪽

pus Valesius Rex in bello Belgico, quod statim post

adeptum Galliarum Regnum suscepit. Nam commissa ad Castellum pugna, BeIgarum amplius duo- ciecim millia internecione delevit, Cassellum , Po-i peringa , Ipra, Bruga Urbes munitissimae deditionem fecerunt. Obiit Philippus Valesius hujus nominis VI. die xxia. mensis Augusti anni MCCCL. &i in ejus familia, Valesiana scilicet, Galliarum Re- gnum ducentis annis, hoc est usque ad obitum Henriei m. constitis. Hic autem duas res mem rabiles , quae, regnante in Galliis Philippo Vale ι contigerunt, silentio praetermittere haud possum. In primis, regnante Philippo Ualesio, acta est anno MCCCxxIx. celebris illa causa Episcoporum , i di Praetorum Regiorum , seu Ecclesiasticorum de Saecularium Iudicum . Praetores Regii, teste Papias rio Massono, omnem jurisdictionem ad Episcopos transire conquerebantur; Episcopi vero a PraetO-i ribus Regiis injuriam sibi fieri asserebant,quod Ec-b clesiasticam libertatem infringere, quantum in se erat, non dubitarent. Philippus Valesius Rex de si hacce controversia cogniturus, Lutetiam eos con-ὶ vocavit. Tum Petrus cunerius , seu de cineriis ,3 vulgo gallice, sed corrupte, Mait re Pierre du co gnet, ex ordine Equestri Confitiarius, & Advocatus in Senatu Parisiensi, causam Praetorum, seu Saecularium Jadicum,egit acerrime,adversus quem pro jurisdictione Ecclesiastica disputarunt Petrus, R erit qui deindet ad Pontificatum Maximum in evectus est, & vocatus Clemens UL) Petrus Bertran- dus AEduensis Episcopus, postea S.R.E. Cardinalis. in Primas responsiones ad objecta Petri cinerit fecit ' Petrus Rogerius , ceteras Bertrandus Episcopus

69쪽

AEduensis. Exitus judicii hic fuit. Rex , ne posteris exemplum daret de Sacerdotum privilegiis aliquid detrahendi, nihil immutandum pronunciavit, Seque jura Ecclesiarum aucta , quam imminui ese velle; monuit attamen Λntistites ut Ecclesiae

abusus & excessus corrigerent, & sic tollerentur deinceps omnes querelarum occasiones, ut videre est apud Spondanam ad annum MCCCxxIX. Hac periculosa lite disceptata, tantam sibi invidiam cousavit , odiumque in se concitavit Petrus Cunerius , ut Omnium sibilis exploderetur, atque ad majOrem ei inurendam infamiae notam, quia Ecclesiam infra iurisdictionem Regiam deprimere contenderat , factum est ipsius simulacrum simum ac deforme , inque Chori Cathedralis Ecclesiae Parisiensis parietem obscuro in angulo infixum sub repraesentatione orci sive Inferorum , quod scholastici praetereuntes suis stylis scriptoriis, pugnisque confodere atque contundere solebant. Qua de re plura legetis apud Iam citatum Spondanum , & apud uaf-sium Bulaeum tom. 3. Historia universitatis Partheusii pag. 222. . Altera res memorabilis, quae ad tempora Pbilippi Hales' Galliaru Regis referri debet,est Provincis leu, Principatus Delphinatus ad Regias ditiones accestio, donatione Humberti Delphinatum Princiapis, qui rerum saecularium pertaesus , ac filiis OrbatuS, mundo nuncium remisit, & ordinem Fratrum Praedicatorum profestus est , relicto sui Principatus , sive Delphinatus haerede Primogenito Regis Galliae, ea lege , ut, superstite parente , ante aditum Regnum , Delphini nomen & Insignia serret .

Quam donationem laudavit. approbavitque a

70쪽

mens VI. Pontifex Maximus litteris Apostolicis , quarti meminit Odoricus Asnauus ad an.MCCCXLIV.

Postquam Philippus Valesius Galliarum Rex ex hac vita migrasset , anno, ut superius observavimus, millesimo trecentesimo quinquagesimo , annes ejus filius cognomento Bonus in illius Iocum suffectus est, Princeps excelsi quidem animi, sed ingerendo cum AngloIum Rege haereditario bello infeliciorem,quam pater, habuit exitum. At enim, cum Eduardo Walliae Principe, E ardi VI. Anglorum Regis filio , praelium in Pictonibus die xIx. mensis Septembris anni McCCLvI. magno quidem animo, sed praecipiti consilio commisit, tamque infeliciter ei cessit martis alea, ut caesis sex Francorum millibus, atque inter caeteros Petro Borbonio. aliisque proceribus, &octingentis Equitibus primariae nobilitatis, ipsemet Rex goannes captus fuerit cum Philippo filio natu minimo , qui a Pavris latere nunquam divelli potuerat, eumque, pra hominem pugnans, acriter defenderat. In A gliam itaque annes Galliarum Rex captivus a ductus est; sed quarto postquam captus fuerat an-nO , tricies centum aureorum millibus, hoc est tribus aureis millionibus redemptus, Parisios rediit, di in Regnum, variis ob ejus absentiam factionibus ac seditionum procellis agitatum,receptus est.

Tot exhaustus calamitatibus,sacram contraTurcas expeditionem meditatus Ioannes Rex, cujus ab Urbano V. Pontifice Maximo Dux fuerat renuncia tus, in Angliam anno MCCCLxiv. trajeCit, ut Angliae Regem in belli sacri societatem pellicere pos lat. Hi morbo correptus obiit Londini die viis.

SEARCH

MENU NAVIGATION