Compendiosae institutiones theologicae ad usum Seminarii Tolosani

발행: 1835년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Ad .R' Particula, ut , non significat Causam snalem leuis, sed solummodo eventum eamdem pluries in Scripturis signiscationem habet; namque data non est lex, juxta S. Chrys. ut abundaro delictum, sed ut minueretur peccatum evenit autem Secus, non legis natura, sed ab eorum ignavia et socordia qui legem accepere. Ad .R' Lex posita est propter transgresSiones declarandas, et timore coercendas ita S. Hieron. et S. Chrys. vel, ut aliis placet, propter transgressiones quodammodo augendas, id est, occasionaliter: propter illas, inquam, ita ut Vocula, Propter, non finem legis designet, sed eventum quem Deus libere permisit, ut homo propria experientia, suae conscius infirmitatis, gratia no- Cessitatem agnosceret, et supplex effagitaret. Ita D. Aug. cujus interpretationi favet textus graecus. Porro quaelibet ex illis interpretationibus eligatur, intacta remanet thesis nostra.

O . 3. S. Aug. Serm iri de Verbis Apost.

cap. 6 n. P Lex et jubebat et non implebat, Vt a caro, ubi non erat gratia , inWictisSimeo e sistebat ergo, etc. Rem Fes consequent. Non enim dicit August. gratiam sub lege mosaica viventibus de suisse, sed docet legem, propter Carni resi Stentiam, ad sui exsecutionem absque gratia non suffecisse, quod verissimum esse fatemur. Non est cur immoremur in aliis solvendis dis sicultatibus quas ex S. Doctore depromere solent adversarii illo enim, cum juxta mentem Augustini intelliguntur, vel confirmant nostraIn ESSertionem, vel a statu veteris legis removent auxilia tantum efficacia aut proxime susscientia ,

quod placita nostra non laedit. Caeterum, quamvis

222쪽

communis, inter utramque tamen duplex praecipue discrimen agnoscere datur. I. Lex Vetus ex seSe syratiam non conserebat contra lex

nova quidquid jubet dat exsequi, propter merita Christi, quae ad ipsam pertinent, tum quia Christus ipsius est auctor, tum propter Sacramenta quae gratiam ex Opere Operato, id est, virtute ritus externi et sensibilis Operantur. 2. In lege nova gratia uberior est, et in plures dissus quam in Iese Veteri.

An omnibus Infantibus promaraim fuci intGratia susscientes. Quaestio non agitur de parvulis ex uter materno semel egressis illi enim aut gratiam Baptismi receperunt, aut Saltem , Deo sussicienter providente , recipere potuerunt magis vel minus Proxime , prout ex Christianis vel ex insidelibus orti sunt. Ergo tota dissicultas est de insantibus prius exstinctis quam in hiscem editis , quibus

proinde Sacramentum regenerationis applicam non potuit , utrum scilicet Deus ipsis non quidem contulerit, ut evidens est , Sed praepara erit gratiam, id est, susscienter providerit de mediis ad salutem neceSSarii S. Porro qua ratione illam qui estionem solveretentent Doctores, Videre est in Tractatu de Deo,

Ergo Deus omnibus omnino hominibus ora fert, vel ster et proeparat gratiam ac Salutetuit cientem.

Prob. Homines vel parvuli sunt vel adulii d

223쪽

adulti alitem , si deles alit liuideles ex fidelibus, alii sunt justi , alii vero peccatore i quidam

etiam in cordis duritia versantur atqui ex dictis , omnes illae hominum specios collatam vel oblatam habent gratiam ' TUO , CtC. Idem probatur etiam, .' ex Ohantato Dei erga salutem Omnium hominum. v. ' Ex morte Christi pro omnibus , de quibus idere est quae dicuntur in Traci de Deo. .' Ex iis testimoniis Scripturae quae communis interpretati Patrum etiam Latinorum , de gratia omnibus Concessa

intelligit, ut iste , sal. 18 e. 6 et D In sole

posuit taberaraculum Suum .... cc Si qui Scabscondat a calore jur aut etiam , sal. 3I

Misericordia Domini plena St terra. 4. Auctoritate Patrum , Clementis Alex. lib. Stromat. S. Cypr. b. 4 si isto Ambr. in Ps. 1i8 S. Aug. b. 3 de Lib. rh. et eorum

omnium quorum testimonia Supra excerpSimus.

5. Auctoritate communi Theologorum, quorum venerabile agmen ducit D. Thomas , Sequuntur plures omnium ordinum Theologi, quos appellare nimis ontrum Oret et Superfluum, Cum ipsorum Opera exstent, quae Pro ipsis loqui intur. Ex quibus patet quain salso adversarii hanc nostram de gratia in Omnes generaliter distusa opinionem , velut Molinianam traducant , quasia solis propugnetur Molini Stis , Cum re Vera Communis sit apud Theologos, ita ut vel gratiana Omnibus adultis, pro loco et tempore , concedi opinentur vel saltem iisdem sterri sentiant, in id quod disputationis est caput OnSentiente , per Deum non obstare quominus adulti singuli

gratiae ad salutem necessariae auxilium CODSe

224쪽

gratiae super omnes , ad fidem catholicam non pertinere. Sed de his sustus in Traci de Deo ,

Gratia sica ab initio Traci definita est Gratia cum qua homo semper bonum agit, licet cum ipsci possit bonum non agere. Quaeritur I.' utrum talis gratia existat in praesenti statu I.' utrum consistat in delectatione relati e latriai Janseuianu. Utriιm Gratia Fcax, qualis modo desti ita fuit, in proesenti statu sit admittenda. Praedictam gratiae efficacis definitionem admittunt omnes, iis solis exceptis qui, post Wiclesiam , Lutherum et Calvinum , docent voluntatem gratici moueri, non qualiter multis seculis traditum egi et creditum , ut postea Sit electionis motioni obtemperare aut refragari Calvinus, lib. Inst. cap. Q. Contra illos , cum Omnibus Catholicis sit

PROPOSITIO. In priresenti statu gratia datur e sensu eycas , quod consensum et oluntatis instillibiliter etiaciat, nec tamen ejus la dat libertatem. Prob. r. pars dari gratiam quae Cum Onsensu voluntatis infallibiliter conjungatur. Et quidem i. ' ex Script Philipp. c. 2, ita Deus est, inquit Apostoliis , qui operatur in obis et melle et perficere atqui Deum in nobis operari

225쪽

Delle et perficere , idem est ac nobis dare gratiam , quae Voluntatis nostrae determinationem et actionem insallibiliter pereti irri ergo , etc. 2 ' Ex S. Austist. Tantam enim admisit S. Doctor gratiae esticacis cum On SenSu Voluntatis connexionem , ut , si de Luthero, Calvino et Jansenio , senserit voluntatem huic isti gratiae non solum infallibiliter , sed et Decessario consentire Textus S. Doctoris statim sunt reserendi. 3. Ratione theologiccl. Cun Deus nihil saciat in tempore, quod non certo praeviderit ab aeterno, priusquam ergo conserat homini gratiam effica-Cem, certo praevidet ipSum esse huic gratiae consensurum atqui hunc ConsenSum non potest Deus certo praevidereo nisi gratia essica cum

illo ungatur in fassibiliter ergo , etc.

Adeo evidens est haec prima par nOStrae propositionis, ut in illa admittenda nobiscum apprimὰ consentiant Haeretici, nec a nobis dissentiant, nisi quoad 2.' . Prob. u. pars, ins assibilem gratiae essicacis Cum Voluntatis consensu connexionem ni humania nocere libertati. Et i. ex Script Eccli. c. i , M. I sic legitur : Potuit transgredi, et non Starctu. SI'eSSuS DCe e mala, et nonfecit . ideo stabilita sunt bona illius in Domin atqui justus sic se gerens habet gratiamessicacem , simul et libertatem: gratiam quidemessicacem , Cum mandata ora traHS ediatur, nec faciat malas tibertatem Ver , Cum mandata posSit tranSgredi, et facere mala. POSt.,

Cor. c. 15 de seipso sic habet Gratia ejus in me vacua non iusto sed abundantia sillis omnibus laboravi. Non es autem, Sed gra-

226쪽

2 2I TRACTATUA

tia Dei mecum. Gratia de qua hic Apostolus,

non est Matia mere sufficiens , sed efficax , quae nimirum in ipso vacua tonsuit, quaCum abundantius laborauit: atqui tamen cum illa gratia liber erat ; siquidem in ipso non perabatur sola , sed et ipse cum illa Longe enim aliter loquitur de motibus indeliberatis concupiscentiae Iam Non ego , inquit, Rom. C. 'T, M. I , Peror illud, sed quod habitat tu me peccatum.

I. Ex Concilio Trid. Sess. enimi de Iustis,can. 4 , sic definit: Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum, nihil cooperari, assentiendo De excitanti atque UOCariti, .... nequepοSS dASentire, si velit; sed,

meluti inanime quoddam , nihil omnirio agere mereque paSsi e Se haberes anathema sit. Ex illo canone, liberum hominis arbitrium sic assen litur Deo excitanti atque vocanti, id est, gratiae essicaci, ut possit dissentire, is elit atqui, Si gratia ossicaci laederetur liberum hominis arbitrium ejus motioni non sic consentiret ut posset dissentire, si velleto ergo , etc. 3. E S. August. quem prae aeteris laudamus quia illum prae caeteris suum esse actitant

Haeretici. Lib. de Spiritu et Littera, cap. 34

Profecto et ipsum velle credere Deus operatur in homine; et in omnibus miser icordia ejus Proeseeriit nos. Consentire autem vocat ni Dei, mel ab e disse itine, icti dixi, propria voluntatis est. Gratia qua velle credere Deus operatur in homine , est gratia efficax atqui, nedum haec gratia juxta August. perimat humanam Iibertatem , iuxta ipsum , talis est ut ei cori Sentire. . . VEL ab idissentire. . . propria voluntatis Sin ergo , etc. Eamdem doctrinam expresse tra-

227쪽

DE GRATIA. 2 23dit S. Doctor, lib. 2 contra Faustum , cap. 5 et repetit lib. de Gratia et Lib. Arbit. Cap. 2. 4. ' Ratione theologicia. Fide constat, ut videbitur capite selienti, supernaturalia justorum Opera esse meritoriaci atqui nullum est opus Supernaturale sine gratia silcaci, ne ullum meritum sine libertates ergo , CtC. Obj. 'aduersus λ. - ' partempΓOPOS. S. A Ug.,

lib. de Corrept. et Grai cap. 4 dicit Deum habere humanortim cordium quo placet inclia

magis habere in potestate Oluntates horumum, quam ipsi suas. 1ritur, ex Augustino , tali est gratia essicax, ut Deus per illam, quasi per αι-Hipotentissimam ρο teStatem, humana Corda quo Placuerit inclinet, atque per eamdem magIS heat in potestate Oluntate hominum , quam ipsi suas r atqui nemo dixerit istud gratiae geniis compati posse cum humana libertate Pergin, te

Idem plan repetit S. Doctor, Enchiridi cap. 98,

et Iib. contra duas epist. Pelagii, cap. O. Rem Augustinus in locis innumeris , iis praesertim quae inter probandum citata Sunt, aperte pronuntiat liberum hominis arbitrium sub Otione gratiae efficacis illaesum permanere. Quin et Perpetuo sollicitus est, qui gratiae essicaciam cum humana libertate concilieta Quoesti de arbistrio voluntatis et Dei gratia, inquit lib. de Grat Christi, cap. 7, ita eSt ad discernendum dissicilis, ut, quando defenditur liberum artia

trium , negari Dei gratia videatur; quando autem Sseritur Dei gratia, liberum arbitrium Putetur auferri. Ne igitur pugnantia dicat S. Doctor , Objectus textus vel alius similis quilibet intelligendus est eo sensu , quod homo supponi

228쪽

non possit illud non sacere ad quod faciendum movetur gratia efficaci non autem, quod illud

ipsum saciat neceSSario.

Inst. 1. ejusdem libri de Corrept et Grat. cap. 32, Si te tur Subuentum est igitur infr-mitati voltintatis humanoe, ut diuinia Vatici indeclinabiliter et insuperabiliter ageretur; et ideo, quamuis in firma, non desceret, Neque ad ersitate aliquia inceretur. Ibi docet August. O-Iuntatem humanam divina gratia indeclinabiliter et insuρerabiliter agi : porro voluntas quae in i clinabiliter et insuperabiliter agitur, ne agit quidem, nedum agat libere ergo, etc. Rev. i. In pluribus editionibus antiquioribustes itur, inseparabiliter. Resp. I. Istae voces, indeclinabiliter, in sup rabiliter, non ad ipsam referri debent voluntatem humanam, quasi sensus sit, illam gratia essi- Caci sic abripi, ut ei non possit resistere; sed

Teserendae sunt ad varias Vitae praesentis tentationes, et Sensus est, ita votivitatem gratia efficaci Contra concupiscentiam, mundum et daemonem

roborari, ut iis hostibus omnino fiat insuper ιilis, nisi ipsa, prae innata libertate , S CODSenserit ab illis superari. Quando dicimuS V. g. , arcem esse inexpugnabilem, minime significamus illam expugnari non posse, etiamsi gubernator aggressiones obsidentium repellere neglexerit, sed dicere d laxat volumus istam arcem ad deditionem non posse cogi, quandiu qui in illa praeest, ipsam ut par est defendere voluerit. Sensum istum non obscure significant ipsa ultima textus

Objecti verba Et ideo, quamuis infirma voluntas , non desceret, neque ad ei sitate aliqua

229쪽

DE GRATIA. 225

Inst. 2. S. Doctor in suis passim peribus gratiam efficacem comparat, I Cum ipS Creatione , 2. Cum Incarnatione Verbi, 3. cum Christi miraculis atqui importat triplex illa comparatio, sub gratia efficaci nullam subsistere libertatem ;

Resp. Revera, Si S. Aug. gratiam efficacem cum Creatione, Incarnatione, et Christi miraculis, quoad ipsum operandi modum, compararet, tunc dici posset ipsum sub operatione gratiae efficacis nullam liberam Voluntatis cooperationem admisisse : sed aliud prorsus erit, si Comparationes illas ad solam reserat gratiae gratuitatem': atqui reipsa triplicem illam comparationem non adhibet Augustinus, nisi ut probet gratiam esse penitus gratuitam, ut ex contextu S. Doctoris facile evincitur. Inst. 3. 'S. Doctor Enchirid. cap. 3o, sic habet: Liber arbitrio male utens homo, et e perdidit

et ipsum. Et Epist. o ad Vitalem Liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati

granditate perdidimus. In hoc utroque textu clare docet August. peccat protoparenti prorSuS EXS- tinctum esse liberum arbitrium ergo in homine lapso nullam agnoscit libertatem.

Rem Quotiescunquo dicit August. libertatemperiisse in Adamo peccante, non intelligit proprie dictam libertatem, quam in homine lapso millies agnoscit; sed illam intelligit sacilitatem,

qua Adamus innocens cum gratia quodlibet Opus salutiferum ipsamque satiatem poterat operari, quam facilitatem protoparentis peccat penit amissam Confitemur. Audiatur S. Doctor, lib. i ad Bonis Cap. Quis nostrum, inquit, dicat quod

yrimi hominispeccato pei ierit liberum arbitrium

230쪽

adis sing TLTUs de humano gerrere Libertas quGem periit per Peccatum Sed illa quin in paradiso fuit, hahendi plenam cum immortalitate justitiam. O . . Cum Deus absolute velit hominem agere bonum opus ad quod agendum ipsi conseri gratiam efficacem, si homo sub tali gratia servaret integram libertatem, posset ergo bonum non facere, quod tamen ab ipso seri Deus vellet ab-εObite' atqui illud dictu non minus impium est quam absurdUm ergo, te. Resp. Deus quidem absolui vult hominem Cum gratia efficaciaene agere, sed simul et quidem hoc ipso vult ipsum agere liberδ. Jam Vero, quantumvis Deus absolute velit aliquid fieri ab homine, si velit illud ab ipso seri libere, vi ip-εius suppositionis, homo poterit id non sacere. Nam, Si hoc non posset non sacere, faceret De-CESSario, non libere. Quoties itaque Deus dat homini gratiam efficacem, homo quidem cum illa bonum operatur ius allibiliter, et sic impletur Dei voluntas absoluta sed ita bonum operatur insaltibiliter, ut tamen possit illud non operari, Sicque Salyatur libertas humana.

Utrtim Gratia essea consistat in delectatione relativo victrici, ad mentem ansensi. Exposuimus in parte historica quid intelligat

Jansenius per delectationem relati e Nictricem, atque monstravimus ipsum totam ex illa depromere gratiae efficaciam , aut potius in ea sola Omnem reponere gratiam efficacem. Adversus

ilium sit

SEARCH

MENU NAVIGATION