Artis veterinariae sive mvlomedicinae libri qvatvor

발행: 1781년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

herbae Artemisiae, in pulverem rediges, &per fistulam naribus insusnabis. Radicem quoque laseris tunsam si naribus desuderis, eadem ratione proderit. Si autem passio perduraverit, caput ejus ures, ut apioso fieri

consuevit. De eo, qui aquam reU0mit.

CAP. XXXIV. Animalia saepe aquam

revomens, quam biberant. quae passio e n mia perfrictione descendit, cum stomachus paralysin ex frigore sustinet. Sed hac ratione curantur. Sanguis de cervice detrahitur, potiones thermantiPe propinantur, unctionibus calidissimis armi pectusque confricantur, purgatur per nares caput, & si necessitas postulaverit, etiam sinapizantur. De sideratisio.

CAP. XXXV. Sideratilia jumenta dicuntur, Cum venas vacuas percusserit frigus, aut

aestus, aut impleverit cruditas, aut jejunia vulimum fecerint. Redditur enim stupidum animal, & titubans ambulat. Quod mollibus cibariis, lenibusque potionibus curari opο tebit ita: laseris unciam unam, & heminam mulsae succumque piisanae miscebis. Et si ex frigore causa est, cum vino & oleo tepido dabis. Si ex aestu, cum rosato praebebis.

222쪽

Si ex cruditate, abstinebis a cibo. Si de b limo, ciceres offeres largiores. De percusso a fote. CAP. XXXVI. Sol quoque canicularis ardentior, animalia percutit in cerebro, quia bus de temporibus sanguis emittitur, & simili ratione curantur. His autem ostenditur lignis, quia dejectum caput portare coguntur.

De cruditate.

CAP. XXXVII. Cruditas jumentis generas aegritudinem, quae haec ratione dignosciatur: modo in unam partem , modo in aliam ambulantes inclinant. suorum ista est medicina: sanguis eis de cervice detrahitur, Rpotu & cibariis abstinentur. Si aestas est, refrigeratorias accipiat potiones, non parum natura compellitur.

CAP. XXXVIII. Bulimum animalia sustinent frequenter ex fame, frequenter eX lassitudine. Cujus ista sunt signa. Oculi imterius fugiunt, incertus est visus, corpus tremit. Qui hac ratione curandus est, ut primo omnium defricetur ex vino oleoque tepes cto, tunc panis mundi mollem partem vino

infundes, s & cum eodem confricabis. J Sicylon feceris, per cornu digeres, & repse

223쪽

xabitur. Quod si permanserit bulimus, similae heminas cum sextario vini infundes, &Per cornu digeres. Quod si iter agens inciderit butimum, ubi necessaria desunt, terram saucibus infundes, aut ossas lacies, &per os degeres. De anhelitu.

CAP. XXXIX. Quod si ex anhelitu insationes contigerint, cujus causae rationes reddi non possunt, puscam calidam cum spongia cerebro ejus apponis, & pectori in aures ejus oleum laurinum mittes, frigidissimo lo-Co eum constitues, nares quoque titillabis,

ut frequentius sternutet. Quo facto, statim

exhilaratur. De aestu.

CAP. XL. Si aestuaverit animal & d sectionem patietur, brassicae lalia cum apio contundes, & cum vini sextario permiscebis& per narem sinistram infundis. Si vero is tius aestuaverit, petroselini, daucii, silis Gallici , abrotant, spleae nardi, schinuantus aequis ponderibus tunduntur, & eum aqua murasa data, aestum relevant. Quod si his ita membra defecerint, ut concidant, quibusdam placet abstineri eos a potu, & sitientes in

aqua frigida una hora stare, & continuo r

224쪽

parari. Alii dixerunt hordeaceam sarinam Cum vino per cornu faucibus infundi. Plerique experti sunt, triticeam sarinam cum aqua frigida datam continuo profuisse. Vel Certe tria ova cruda cum pulegio & pusca, oleoque permixto, faucibus infundunt.

De paralytico.

CAp. XLI. Paralysin ad similitudinem hominum jumenta patiuntur, quae his ostenditur signis: ambulabit pravus in latere ad

similitudinem cancri, cervicem incurvabit, ut solent habere, quibus fractae surit, rectos pedes mittere non potest. si coegeris, parietibus se illidunt, cibum & potum non recusant. Hordeum autem ipsius udum semper appar t. Hac ratione curabitur: sanguis oldo temporibus parte contraria, non qua Contractus est, tollitur. unctionibus thermanticis perfricatur, cervicesque ejus constringuntur usque eo, ut cratellis eX ligno appositis constricta cervice pravitas dirigatur. Loco autem calido stabulatur sicut roborosus. cui lipsae potiones dantur. Si parum in totum

ista medelarum adjumenta proseCerint, Cerm Vices eorum uruntur, non qua contractus est,

sed ex parte contraria de cautere accipit paumas ab armo usque ad cervieem auricula0,

225쪽

& in tempore uritur ad mensuram semissis, In alia autum parte temporis quasi stellam parvam cauterio facies, & in parte renum usque ad mediam spinam virgulas dabis solemniter, & curasti.

CAP. XLII. Jumenta nimio saltu, vel

cursu aut ruina, cum aliquid ruperint, vulsant. quorum ista sunt signa: stranoariam patientur, exscreabunt etiam purulentum, "ies volutata fuerint, non revolvuntur, nec se excutiunt. Si recens ruptura fuerit , sanguinem magis exscreabit quam pus. Quae curantur glutinosis & lenibus cibis. Talem otiam accipiunt frequentissime potionem. Thuris masculi unciam unam, opii unciam unam, heliotropii unciam, quod inlybum agrestem vocamus, rutae unciam unam, quae omnia diligenter trita cum vino austero quatuor mensuras adjicies, & per dies singulos dabis ad cornu, donec quae intus rupta sunt, glutinentur. De infama. CAP. XLIII. Sed animal nonnunquam Invadit insania, ut praesepium frangat, seseque morsu laceret, impetus etiam in hom nes saciat, auribus micat, oculis erit, atten-

226쪽

quem caute, ne medentem laedat, diligente que constringito. Sanguinem ei de cervico& de cruribus trahito, rursumque in tenebris contineto, donec appetat cibum. Cum eoeperit ad patientiam revocari, succum c cutae uno acetabulo, & aquae unam hemianam admisces, & per os defundis. Post rufam conterito , & supra cerebrum ponito, caputque lanata pelle constringito & curato,& cum profecerit, calide stabuletur. Talis quoque potio equis subvenit rabiosis. Bae eas lauri novem, & allii purgati grana viginti &unum, diligenter conteres, & cum vino v teri candido per narem sinistram injicies.

De pietura ex hordeo.

Ap. XLIV. Si animalia, dum sudant,

hordeum comederint, vel ipsum hordeum n vum fuerit, quia vehementius calet, vel copiosius, quam oportet, otiosa pascuntur, abG

quo dubio indigestio & pletura comitabitur. Quae passio his agnoscitur signis : sudabit,

Iigati erunt armi, ambulabit incertum. Sanguinem ei de cervice detrahes, aceto oleoquΘpermixtis totum corpus diligentissime coninfricabis, levibus ambulationibus exercendum est, & ab hordeo penitus abstinendum. cui

227쪽

ejusmodi subvenit potio: brassicae folia comtundis, succumque exprimis, & myrrhae puliaverem, & parum liquaminis, & vinum vetus optimum misces, qu0d per triduum per os defundes, ita digestio & sanitas consequetur. Aliquanti praecantatione tentant asserre remedia, quae vanitas ab aniculis solis dilugenda est, cum animalia sicut homines non inanibus verbis , sed certa medendi arte cu

rentur.

De passione pulmonis. CAP. XLV. Pulmones ut integri praestant substantiam vitae, ita vitiati periculum asserunt mortis, quorum dolor manifestis declaratur indiciis: stertet, tussiet graviter, &exscreabit purulentum. Si aegritudo longior fuerit, de prioribus claudicat pedibus, gravem laetorem naribus expellit, difficile se collocat, sed labriens praesepio incumbit. corruptum asyllabit. Aliquando in corpore ipsius similia surunculis tubercula nascuntur. Quorum aegritudo dissicilis est, sed hac potione curanda: thuris masculi uncias tres, hyssopi uncias duas , solii unciam unam , mannae croci unciam unam, myrrhae uncias duas diligenter tundis & cribras, ex quo pulvere unum cochlear cum tribus ovis & aqua

228쪽

temperabis, & diffundis per os . Si cibunt,

non appetit, pro aqua lac caprinum miscebis, & addito mellis cochleario propinabas. Succum quoque piis anae cum oleo rosaceo ,& pulverem superius comprehensum cum ovis per os dabis ad cornu. Ossas quoque ex duobus sextariis sarinae triticeae, di uno

sextario ervi pollinis facies, quibus admiscebis ex supra scripto pulvere quinque cochlearia. Sed septenas offulas diebus singulis digeras, quas quotidie ad substantiam dabis,

donec cibos tentet appetere. Cui omnem escam propter fastidium viridem oportet ολ ferri, & contrario lenticulam cum tritico vel hordeo torres di o, cum palea dabis, ut quidquid ex diversitate ciborum voluerit, eligat. I ac tamen recens cotidie ei convenit dare. Deambulet primum, ubi coeperit convalescere ad exercitium revocandum est. Laos defuerit, aquam, in qua ervum prius lotum die ac nocte permanserit, dabis in potu. In causa pulmonum de cervice vel de palato his sanguis aufertur, quibus nec fastidium evenit, sed fortiora sunt corpora. Cineres quoque ulmi loti & infusi aqua cum vino veteri optimo odorato heminas singulas mis.c es & dabis. Quod si vehementius vexatum

229쪽

aegritudine , transivit in morbum e radicis

ient1sci drachmam, thuris unciaS duas, myrrhae drachmam, succari semiunciam, contere diligenter, & cum vino suffunde. Sunt& ista remedia: uva alba in os equi frequenter exprimatur, semen rad1cis datur in vino, amygdalae frixae cuni aqua otaru tur. Sed ost alia esicacior potio: cardamomi uncias duas, cassiae Unciam, storacis unciani unam, quae omnia, si validior & sine sobro erit, cum vino; si febriens, cum succo ptisamae per os dabis. De ejeronica, set orthotonico, vel orthors phico.

CAp. XLVL Orthopnoicum jumentum his agnoscitur signis : etiam si trahatur, ambulare detractat, anhelat graviter, dieque iter suspirat, ronchos ducit , ilia suspendit, dum manducat, tussit. Ex quo vitio dissicile tiberabitur, licet in longum protrahat vitam.

Pulmo enim eorum contrahendo se eomburit, unde & macies cum morte insequi consuevit. In recenti tamen hanc curam restinariter adhibebis : sanguinem de pectoro detrahes , &mero oleoque permixtum atque calenctum perunges. Lixivium quoque cineris diligentissime cretum cum oleo optimo temperabIs,& per nares diebus quinque continuis eidem gerim. P

230쪽

digeres. Potionem quoque dabis postmodum :sinapis Alexandrini frixi, & sulphuris vivi, & myrrhae , cardamomi species aequis ponderibus contundis & cernis , & cum mello optimo decoquis. Ex quo med1camento ad magnitudinem nucis cum vino nigro calido

dilues, & quotidie per os potionabis. Alii

vero myrrhae uncias duas, sulphuris unciam unam, nitri semiunciam, picis liquidae pusillam deferunt, addito quo melle & vino vetere odorato, candido, per nares saepius infundunt. Curabis autem ne algeat, tem perabis exercitationibus ut sudet: & non solum in potione, sed etiam in foeno nitrum cum melicrato aspersum semper accipiat. De opisthotonico, empisthotonico.

CL s. XLVII. Opisthotonici quoque

milis passio declaratur. Orthotonicus, qui totus est rigidus, opisthotonicus, cui in posterioribus partibus morbus insederit. cujus ista sunt signa: aures rigidas habebit, collum extensum, oculos minores, tensa pellis in lacie, labia gravia, ut oscitare & aperire vix possit, cibum potumqtie fastidiet, cauda rigida, gressus incertus, membra distensa, difficile progreditur, & Dequenter in posteriorem partem concidit, unde opisthotonicus

SEARCH

MENU NAVIGATION