장음표시 사용
161쪽
is 5 Prael. ad Inctis. Ius n. Lib. III. Tit. XXIV. sabinus quidem & Cassius existimarunt , emptio. nem fieri permutatione posse ; nihil autem impedimento esse , quominus exempli gratia fundo domum sibi quis emeret. Rectius tamen Nerva, & Procu tus statuerunt , permutationem propriam speciem contractus esse , & ab emptione venditione diversam. In permutatione enim , ut supra monuimus , a merce pretium distingui nequit. Recte igitur Principes Nervae , & Proculi sententiam confirmaruntd. 2. b. t. Neque vero regeras , effectu juris non interesse, utrum in controversa specie emptio , an permutatio contracta dicatur. Inter utramque enim
complures sunt differentiae magni quidem usus injure civili. Ita quidem , ut infra liquebit, in venditione venditor non dominium , sed vacuam rei venditae possessionem in emptorem transferre cogitur. At in permutatione alter in alterum rei dominium necessario transferre debet. Ρroinde si alterutrius res aliena fuerit', permutatio non contrahitur l. I. princ. q. I. F. de rer. permutat. VII. At vero praeter consensum in mercem, &pretium venditio nil ultra desiderat. Ad eam igitur perficiendam neque arrharum datio , neque scriptura requiritur princ. h. t. Enimvero ex ipsis reis
gulis Romani juris scriptura ad venditionis jubstantiam aliquando pertinet. Id autem fiet, si contrahentes ipsi de lararint, ne venditio contracta intelis ligatur, antequam in scripturam redacta fuerit. Si igitur ita placuerit , quamdiu de venditione instruis
mentum confectum non erit, pro arbitrio contrahentes ab ea resilire poterunt d. prine. h. t. Quod si contrahentes significarint , in scriptura conficienda tabellionum opera uti serveIle , ex ipsa scriptura nulla
162쪽
De emptisne vendissim rs7Mulla nascitur obligatio, nisi ea impleta , & abs tuta suerit secundum Iustiniani constitutionem in LI . C. de M. inserum. Quid si datis arrhis non persecta quidem venditio , sed simpliciter promissa
luerit Ea quoque in specie contrahentes non prohibentur a contractu recedere . Si tamen factum id sierit, si a contractu recedat , qui arrhas accepit, earum duplum restituere compellitur : sin qui dederit , eas amittet d. princi b. t. o d. l. I7. C. desid. inserum. Id ipsum tamen de venditione intellige , quae datis arrhis, ut dixi, smpliciter promissa fuerit. Si enim jam perfecta venditio arrharum datione sit confirmata, invito altero , a contractu reincedi non potest. Proinde post arrharum aeceptionem venditor audiri non debet , si a venditione recessuis rus arrharum duplum restituere velit. Explorati enim est juris , sine mutuo contrahentium consensu a contractu nominato recedi non posse ι.3. C. de reseind. vendit. Neque dicas, datis arrhis contrahentes tacite convenire, ut, invito altero, a contractu recedi queat sub poena arrharum aut amittendarum , aut earum restituendarum in duplum. Arrhae enim datae praesumi debent obligationis non infirmandae quidem , sed potius confirmandae gratiae. Absurdum autem esset , in contractus eversionem trahi, quod ad ejus firmamentum est institutum. Cons Doneli. ad d. l. II. C. . de M. inseram. At vero arrharum datio ad substantiam venditionis non pertinet ex regulis Romani juris. Ab eo igitur longe recedunt
Neapolitani mores ἱn consuet. un. de contrab. empti
Ibi enim cavetur, ut rerum stabilium venditio conistrahentium consensu persecta , & stipulatione vallatast nulla , nisi aut arrhae datae ab emptore fuerint,
163쪽
Is 8 Prael. ad lassis. Iustia. Lib. III. Tis. In aut praedii possessio sit ei tradita eonsura. unis. contrab. empl. Id ipsum tamen intellige , si stipui .
tione tantum venditio, vallata fuerit .. Si enim de ea confectum sis instrumentum , a contracta recedi neἀquit . & intra annum rei venditae traditionem petere non prohibetur qmptor. Si annus tamen ab instrumento transierit . tantum ad pretii petitionem emptor admittitur, & contractus pro rescisso haberi jubetur consuet. Si instrumentum c de instrum.. confect.. per curia VIII. Porro in venditione pretium mutuo con trahentium consensu definiri debet I h. t. Prominde irrita venditio erit, si placuerit, ut de pretio. emptor statuat arbitrio suo. 33.. I. ff. de con- νM. empl. Quid si definitio. pretii in. tertii alicujus. arbitrium. conseratur Z Veteres quidem jurisconsulti non convenerunt, an in eae specie venditio rata censenda foret. Assirmarunt quidam . negarunt alii .. Erciscundi mediam ineuntes. viam distinguendum existimarunt , utrum definitio. pretii in arbitrium ceristae , an incertae personae collata .ret .. Priori in spe cie venditionem utilem censuerunt: eamdem inuti. lem pronunciarum, si in incerta: personae arbitrium
pretium collatum esset. Ea jurisconsultorum dissidia composuit Iustinianus decisone sua in l. Is . C. detontrab. empt. Ibi enim cautum ab Imperatore suit, ut, in arbitrium certae personae collato pretio, utilis venditici foret, modo. arbitrator electus ipse pretium definiret. Eam constitutionem Justinianus in. locatione quoque observari jussit, si mercedis de
nitio in arbitrium tertii conferretur .. Eamdem. ta-.men doctores ad alios quoque contractus passim e . tendunt. IX
164쪽
De eviptione venditisne P rs' IX. Cum utilem haberi jusserit Iustinianus venditionem post pretium ab electo tertio definitum ,
opportune dubitatum video , utrum ea adhua conistrahentes obliget . si definitum ab arbitratore pretium fuerit iniquius. Ea in re doctores recte diis singuunt, utrum per rei traditionem, aut numeraistionem pretii venditio jam sit exequutioni mand eta, an ea per contrahentes nondum fuerit impleta. Si venditio fuerit impleta , nullum laeso remedium superesse docent. Aiunt enim , pretii iniquitati reis nunciasse eum , qui ultro contractum impleverit Sin contractus nondum fuerit impletus, passim existimant , laesum postulare posse , ut pretii iniquitas corrigatur officio judicis. Id ipsa natura contractus honae fidei videtur exposcere. Id ipsum apprime probat argumentum desumptum ex ι. 78. seqv. F. pr. Dc. Ibi enim iurisconsulti definiunt , ossicio judicis corrigendam esse iniquitatem arbitri, qui partibus inter lacios distribuendis electus partes manifeste iniquas constituit. Id ipsum tamen intellige,s definitum ab arbitratore pretium alterutrum conistrahentem valde praegravet. Si enim arbitratoris iniis quitas magni momenti non fuerit, ejus ratio haberi non debet aetum. I. 8. C. de rescind. vendit. X. Laesionis mentio ratione iniquioris pretii ad aliam quaestionem nos vocat. Pro instituto enim
definiamus , oportet , quatenus iniquitas pretii in venditione a legibus negligatur, & quae remedia jusilli concedat, qui iniquiori pretio laesus in ea suerit . Ea in re jus civile distinguit inter laesionem modicam, Sc immodicam. Modica appellatur laesio, si ad dimidium justi pretii non pertingat. I. 8. C. de rescind. vendit. Immodica laeso dicitur, si dimi diu in
165쪽
xso HA. ad Insui. Justin. LV. m. τὰ.XXIV. dium justi pretii excedat. Ea igitur laesio in venis ditione intercedit, si ne dimidium quidem iusti pretii sit solutum ι. a. C. eod. Quod ad modicam laesonem, si dolus absit , ipsa commercii ratio eam negligi suasit. Si secus placuisset, emptio venditio bono mortalium instituta perpetuas lites in Civitate pareret. Ejusmodi igitur laeso , si dolo contrahentium procurata non fuerit, emptionem venditi nem non vitiat Qui vero ea suerit affectus , sua de imprudentia queri debet. Quapropter & contra. num impletum rescindere nequit, eumque nonduruimpletum. implere cogitur d. l. 8. C. eod. Hinc scribit Paulus , contrahentibus in venditione licere se circumicribere L f. 3. β. locat. conduct. Quod ad laesionem immodicam , veteri Romanorum jure, si dolus abesset , ne ob eam quidem contractus reis scindi poterat. AEquitas tamen sub Principatu suasit, ut ob ejusmodi laesionem venditio rescindi. γLset d. l. a. c. eod. sic enim ibi Diocletianus , &Naximianus . Rem majoris pretii s tu , vel pater suus minoris distraxeris, bumanum es , - , vel pretium te restituente emptoribus , sundum venumdatum
cipias , auctoritate iudieis intenedente ς vel , s emptor elegerit , quod deest iusso pretio , resipias . Mianus autem pretium esse videtur , s nec dimidia pars veri pretii soluta st. XI. Nil ultra in ea lege edixere Principes. Ulterius tamen processere doctores. Ii enim ipsam la sonem immodicam in enoνmem , & enormi mam passim distinguunt. Enormem laesionem appellant , si ultra dimidium justi pretii laesus sit contrahens, imira hetam tamen. Enormissimam laesionem dicunt, quae ultra bessem justi pretii pertingit. Inter utra que
166쪽
De emptἰone vend tione . I 6Ique laesionem eam differentiam vulgo statuunt, quod, rescissativenditione'ob liuionem enormem, restituenis di non sint laeso fructus . Contra si ob laesionem enormissimam venditio rescissa fuerit , fructus quoque interim perceptos restituendos aiunt. ConLStryh. in jur. modern. pande l. libr. 18.4rit. 5. 8. Ejus Opinionis, quod ad restitutionem fructuum in laesio. De enormissima, elegantem rationem affert Carpeto. vius decII. 85. n. I . Is enim observat, in laesone enormissima dolum praesumptum adesse ; ob ejusmodi dolum venditionem ab initio nullam censeri oportere ;isructus igitur restituendos essen, tamquam si venditio numquam intercessisset. Utcumque id erit , secundum eam doctorum sententiam in foro passim judicari solet. Conf. de Marin. resol. libr. I. e. Is 3. de Ros. in civit. decret. prax. c. I a. n. 83. Utrum vero actio ex l. 2. C. de rescind. vendit. adversusu tertium rei venditae possessorem possit institui , late quaerit idem Antonius de Marinis ire. cit. Eum vide :,nam ratio instituti in foro diutius me versari non patitur . Nunc videamus , quibus modis contrahi possit emptio venditio . XII. Primum omnium satis constat, aliorum cono tractuum exemploivenditionem non tantum pure,
sed sub conditione etiam fieri posse β. q. b. r. Apposita autem venditioni conditio in ipsius cmptoris arbitrium remitti potest . Ita quidem recte apponi
tur venditioni conditio : si intra biennium declara. rit emptor rem emptam sibi placere d. q. h. t. Id ipsum tamen intellige ,. si declarandae voluntati certum in contractu tempus sit praefinitum . Si enim, nullo praefinito tempore, emptoris arbitrio conditio remissa fuerit, irrita venditio erit t. 13. c. de con. m.III. L trab.
167쪽
Iba Prael. ad Instit. Iusin. Lib.III. Tit. XXIV. trab. empl. Porro non ab initio tantum venditioni conditio apponi potest , sed pure etiam recte conotrahitur sub conditione resolutiva , quam Vocant. Si ita venditio contracta suerit , ea statim quidem consistet, verum , existente condition , resolvitur. Ejusmodi venditio erit, si ei fuerit adjecta lex comis missoria, aut addidito in diem. Lex commissoria venis ditioni adjicitur , si contrahentes conveniant , ut, si intra certum:tempus pretium solutum non suerit, res sit inempta l. q. princ. Τ de leg. comm . Addictio in diem venditioni censetur apposita , si inoterVcontrahentes placuerit, ut, meliori conditione intra certum tempus venditori oblata , venditio reis solvatur l. I. Fide in diem addict. Utraque conditio in ipsius venditoris gratiam contractui apponitur . Proinde si sub lege commissoria'venditio contracta suerit , intra praefinitum tempus pretio non soluto, in venditoris arbitrio erit, venditionem ra tam , aut irritam declarare l. a. si de Ieg. eo mig. Sub conditione resolutiva-quoque venditio con. tracta censeri debet , si ei fuerit appositum pactum , quod retractus eonventionalis dici solet. Eo convenitur , ut, quandocumque restituto pretio auta venditore ipso, aut ab ejus cognatis, res ab emptore restituatur. Ejusmodi pactum occurrit in I. 2. C. de pact. inr. empl. vendit. Nunc breviter subis nectamus, quae res vendi possint. XIII. Cognitis rebus , quae vendi nequeunt, sa-elle definietur, quae res vendi possint. Tantum auo
tem vendi nequeunt , quae sunt extra commercium s. h. t. Earum igitur rerum venditio non con .listet. Enimvero earum quidem rerum venditio non
consistet, si uterque contrahens ignorarit , in coma
168쪽
De emptione vendisisne. IO mercio rem non esse. Nam si quis rem extra cominmercium sciens ignoranti vendiderit, utilis venditio erit. Id tamen ne ita intelligas, quasi res ipsa existra commercium posta praestari debeat. Id potius
eo pertinet , ut possit emptor a Venditore petere, quod sua interest, se deceptum non esse d. g.f. h.t. Jure autem Neapolitano inspecto , res quaedam venadi non possunt , licet non sint extra commercium . Primo enim ad foenebrem praVitatem arcendam nequeunt in Regno certo pretio vendi fructus generatim omnes, antequam eorum perceptio facta fuerit. Si quis vero alienos fructus certo pretio praemature emat, poenam ducatorum millium fisco solvere cogitur . Tabelliones etiam, qui ejusmodi instrumenta conscripserint, severius coercentur pragm.2. de empl. Deinde ne annonae caritas Neapolim vexet, intra triginta ab ea lapides nemo sibi fruges comparare potest ultra anni necessitatem pragm. 37. de annon. Civit. Neapol. Praeterea ad fures coercendos res sumtivae prohibentur emi , licet in emptione declaretemptor, nomine dominorum se eas emere. Si seiscus quis laciat, eas sine spe recipiendi pretii super. venienti domino restituere compellitur prum. I. eod. Secus in jure civili cautum , ut constat ex I. 6. st . de capi. postlim. Denique , ne multus sim , si quae res seu fisci , seu privatorum jussu Regiae Ca. merae Summariae vendantur, ab ejus Magistratibus seu majoribus , seu minoribus eae emi non possunt pragm. 8. eod. Id ita placuit, ne cum fisci , privatorumve damno ab ejusmodi emptionibus alii deterrerentur . Nunc exponamus effectus, qui ex venditione nascuntur .
XIV. Potissimus effectus venditionis est , quod
169쪽
I64 P I. ad Insit. Iustin. Lib. III. Tit. XXIV
post rei venditae traditionem ejus dominium in em. ptorem transfertur. Neque tamen per rei traditi nem a venditore factam ejus dominium semper inemptorem transit. Ut enim dominium rei venditae per traditionem acquirat emptor, oportet, ut solvat
venditori pretium 4 I.Hinsit. de reν. diυ s. oe l. I9. J de contra λ e t. Id ita sertasse placuit, quia rei suae dominium venditor non prasumitur transferre velle, nisi ei pretium solutum fuerit. E. nimvero si venditor de pretio fidem habeat, domi. nium in emptorem statim transfertur sine solutione pretii d. I. I9. F. eod. Si igitur de pretio fides avenditore sit habita , is tertium possessorem , licet causam ab emptore habeat, pretii consequendi gratia convenire nequit. Proinde .Venditores prudenter agent, si rem tradentes, habita fide de pretio , ad pretii solutionem usque ejus dominium sibi reseravent . Ubi enim factum id fuerit, si pretium venis ditori non persolvatur .iis a tertio possessore rem venditam vindicare poterit. Cons. Stryk. in jur. mois deru. pandect. libr. I 8. tit. I. q. IS. Eodem res reiscidet , si in traditione convenerit , ut ad pretii numerationem usque precarii titulo res sit penes emptorem. Ea enim in specie ob precarii pactum rei dominium venditor retinere perget , donec ei pretium sit persolutum l. 2o. ε de precar. XU. Porro quod diximus , per rei traditionem in emptorem transferri dominium, id quidem intellige, si venditor ejus sit dominus. Si enim vendi
tor careat rei dominio , illud in emptorem trans. ferre nequit l. 2. 2. F. de action. empl. Atque ea quidem in re inter emptorem , & venditorem ma xime interest. Emptor enim nummorum solutorum
170쪽
De emptione vend t one . Iss dominium in venditorem omnino transferre debet d. l. 2. 2. β eod. Venditor vero non rei quidem dominium , sed vacuam tantum ejus possessionem inemptorem transferre cogitur l. 23. I. de contrab.empl. Ejus autem juris prudentiae ratio facile reddi potest. Nimirum quamvis rei dominium in empto
rem non transferatur ejus tamen emolumentum , ae
fructus is percipit, ubi vacua possessio in eum transislata fuerit. Contra inutile erit venditori pretium,
nisi ejus dominium consequatur. Pecunia enim tantum a domino & 1 olvi, di consumi potest .
XVI. Porro adeo verum est illud, vacuam tantum rei possessionem in emptorem transferri oporistere , ut is, quamdiu possidet , venditorem convenire nequeat , quamvis res aliena dicatur esse l. g.
C. de evict. Si autem a tertio aliquo lis de dominio adversus emptorem sit instituta , veuditor ad rem defendendam tantum conveniri poterit t. 74. q. a. st. eod. Enimvero si per sententiam judicis res empta tertio adjudicata fuerit, adversus venditorem emptor regressum habet l. I. ssieta. Ea igitur in specie emptor , actione ex empto instituta , non tantum pretium a Venditore consequitur, sed etiam, quod sua interest , rem emptam a tertio evictam non esse l. I 6. C. eod. Ea actio eυictio dici solet, quia , re tandem evicta, ab emptore potest institui. At vero ut evictionis causa venditor conveniri pos-st, oportet, ut ei litem emptor denunciet l. 8. C. eod. Id ita placuit, ne qua colluso inter emptorem,& tertium aliquem damnum venditori afferat. Li. tis denunciatio venditori facta auctoris laudatio in soro dicitur. Laudare enim, ac denunciare promiscue dixere veteres: ita vero loquitur ipse Alexan-