R.P. Roberti Bellarmini ... De indulgentiis, et Iubileo libri duo. Accedunt & alia eiusdem authoris aliquot opuscula ..

발행: 1600년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

dum:nam Deus praestat semper,quod promisit,& omnia peccata ita in reconciliatione condonat,ut iniquitatum Commissaru non recordetur amplius; sed quemadmoducum iustus peccat,dicitur Deus iustitiarum eius non recordari amplius,quia non conseruat i ii i gratiam suam, etiamsi temporali aliquo praemio eas iustitias forte r muneret sic etiam, cum impius resipiscit, dicitur Deus non recordari amplius peccatorum eius ; quoniam ingratiam suam,atque amicitiam eum recipit,ac si nunqua peccasset,quamuis temporalem poenam ab illo exigat. Nec sequitur tertium,vel quartum incommodum:Chriasus enim verissime affirmauit : eus canque ligaueritis super terr- erum ἰωua in caelis: quaecunque solueritis super terram, erunt soluta . in caelis.Nam sicut ipse retinet reatum aliquε poenae temporalis in reconciliatione post baptismum rita & ministri eius faciunt,cu rite fungutur munere suo. Ea enim de caussa in sacramento poenitentiae imponunt multam pro satisfactione,quam non impon ut in sacramento baptismi:quoniam sciunt,eam esse Dei voluntatem,ut qui ab ignorantiae tenebris,conuertuntur primu

ad lumen fidei,& baptismum recipiunt,non ligentur ad ullam poenam : qui vero post tantum lumen adeptum,& iustificationem , ac renouationem baptismi, lapsi sunt,cum ad poenitentiam venerint, ligentur omni labad poenam,pro peccati magnitudine , & qualitate, sol-aendam.

Adhibet deinde Kemnitius ad illa eadem testim aia,quae a Catholicis allegantur pro reatu poenae rem nente, post culpam remissam,suam explicationem, aedicit;infigi quidem a Deo varias castigationes, & poenas hominibus reconciliatisnt scripturae ills testantur; sed infligi,ut sint mortificationes carnis, vel admonitiones ad cauenda peccata, vel ad insinuandam peccati magnitudine,vel ad exercitiu patientiae,aliarumq; vi :utu Deniq; ad alios salutares fines,no autem, ut sintvl-:iones peccati praeteriti, quasi Deus punire velit pecca-:um iam condonatu.Sed profecto, admirada est haereti

162쪽

- - - --

admittiit, praeter eu,qui ab ipso Deo in scripturis diseru

phetam,Dauidi dixi sset, peccatum ipsius ob seriam poenitentiam esse dimisitim, & tamen flagello mortis filii

eum castigare vellet, non ait,ad mortificandam carnem, vel admonitionem ad cauenda peccata, vel ad exerci- Num patientiar,vel alios fines eiusmodi,sed ait, mrn, a biasthemarefeci sti inimicos 1 1nen Domini, Fim, qui m tibi orte morietur.Quid clarius ad significandam vindi-etam diuinam pro peccato commisth Deinde, Dauid venabetur in eodem capite ieiunavit & fleuit,& orauit, Vt auerteret flagellum illud Dei, qui tamen non hoc δε- eeret,ut impediret bonos illos fines, id est, mortificationem carnis,exercitia patientiae,&simillia : sed fecit,ut datisfaceret Deo per aliam viam, quam per mortem fi-iJ R E TEREA , non raro flagellum Dei pro peccato commisso,est mors corporalis eius, qui flagellatur, ut perspicuum est ex lib. 3. Reg. cap. 8. ubi Propheta Domini, ob inobedientiam traditur a Deo, leoni interimendusi &tamen, ante mortem sine dubio remissum ruit ei peccatum, quoad culpam ii sorte letalis fuit con1tat enim eum , ut virum sanctum&iustum fuisse post mortem a leone custoditum, non laesum,ut honoriscEsepeliri. posset. Mors autem corporalis eiusmodi flagellum est, ut non possit infigi ad mortificationem cam

nis,admonitionem ad cauenda peccata,exercitia patientiae,& similia,quae post mortem cessant; sed sollim ad ultionem peccati commissi DENI Q v E ut alia multa praeteream)in psal. 98. apertissime legimus de Mose re

Aarone,Inuocabant Dominum, se exandiebat eos : in eolymaeam is loquebaιur ad eos Domine Deus noster tu ρropitin 'isti eis, invicVcens in omnes adiuuentiones eorum. Vbi loquens Dauid de

peccato eorum ad petram, pro quo puniti sunt ut habetur Num. ro. & in ut morerentur ante ingressum in tem

tam promissionis , apert testatur, Deum fuisse illis propitium, quia remisit peccatum quoad culpam, ci

tamen vitum fui sie omnem ad inuentionem eorum:quia

poenam ad ei , quidem grauissimamiiss vindictivo,

163쪽

satis acri onern repetiit. Atque haec de primo ordine testimoniorum, de quibus frustra Κemnitius gloriatur, ita a se exi dicata,ut succisus sit gladio spi ritus unus neruus in dulcentiarum Pontificiarum. Manet enim neruus ille intege ri&sanus non minus, quam si gladio foeneo vel papi raceo tentatus fui siet. Iam veri, in succidendo altero neruo, id est, intractando secundo ordine testimoniorum, magis cauic se gessi: curei enim animaduertisset, non posse ullo modo

negari,quod ex illis testimoni js Catholici colligunt,videlicet, posse flagella Dei aliquando per voluntarias a Dfictiones auerti. Deumque placari fructibus poenitentiae, nihil contra hoc dogma Catholicorum obiecit, sed sol sim probare conatus est, non posse per indulgentias condonari poenas peccatis debitas. Id autem ficit, adducendo in medium quandam Lutheri partitionem. Scripsit enim Lutherus, quinque esse genera poenarum secundum scripturam,&veteris Ecclesiae traditionem .Primam esse paenam gehennae. Serando,o pictiones,quae Pontes cipi debent ad

fructus pernitentiaefaciendos, quisint urgamenta nouae Ῥιtae. Τeνιδε, afflictiones prioribus non dissimiles ad earnis mort eationeam, qua n cessoria est ad cauenda peccata. stuarto, gella diuinitas ii umissa, ut reviniam,morbos, orbitatem er ilia. 2qiηιο denique, e parnam ea nonicam, quae disciplinae costa a ,eteribuου imponi bolebat. Certum est autem, petram gehennae non es bubicctam cloibm Ecclesiae, aree minus certam est, coη debere relaxari per indulgentias,exercitia virtκι-, fructus paenitentiae, in nouae vitae, carnis mortifationem z alioqui

noxiae ae perniciosae essent indulgentiae. Neque silia est talium Iagetila a Deo immis,non psepis indulgentius repelli, ut vel ipf, experientia docet. stam solaepareae canonicae,quae relaxari posem , fi eissent is usu sed iam a longo tempore deferunt imponi. Nulla igitur re- sat paena,quae per indulgentias remittipost, ni commemisim quidareatim paruae, qui fuitur in hae vita, vel in alia .vi indus, sine ulla scripturae,vel antiquae Ecclesiae testi io. Nos vero libenter

gnoscimus, poenam gehennae, & fiagalla a Deo immissa non subesse clauibus Ecclesiae , quamuis ea flagella non raro per voluntarias a Uictiones auertantur, ut perspicuum est ex cap.3.IonM DE POENIS autem SPONTE , K s s v s-

164쪽

sus CEPTI S, respondemus,non debere eas relaxari. quatenus utiles sunt ad nouitatem vitae, &carnis mor. tificationem, sed posse utiliter relaxari, quatenus lane poenae,debitae peccatis. Vtile enim est,carere illo debito siue reatu. Esse autem eas poenas debitas peccatis,

non est commentum, nec figmentum Catholicorum v: Lutherus& Kemnitius dicunt sed est sententia stipturae & totius antiquitatis. Ideo enim dicuntur afflicti nes illae,fructus digni poenitentiae, Luc. 3. quoniam tales esse debent, quales requiruntur ab illis, qui digne pomnitentiam agunt. Digne autem poenitentiam agere, non est solum nouae vitae fructus ostendere, vel carnis concupiscentias mortificare Ista enim ab ijs etiam fieri debent, qui non peccauerunt ) sed est punire peccata praeterita,&Domino,quem superbia.& cupiditate, ataque illicita delectatione offendimus humilitate, largitione, compunctione &afflictione voluntaria satisfacere. Et in hanc sententiam exponunt illa verba Dominic/, omnes veteres Patres,s. Ioannes Chrysostomus homil. io in Matthaeum, explicans, quid sit facere fructus dignos poenitentiar: Delatu, inquir,antea, tehiulantia diffluebas iriamo in aquae potu Urum Re cmpensa. S. Augustinus in Enchiridio, cap. 7o. Innierim, inquit,est vita mu:anda ; inter eleemo θωω ὸe peccMis prae :erilis propitiandus es Dein, non ad hoc emendus,Y: ea femper ureat impuvi conmittere ; nemini enim dedit laxamentum peccadi,qua is inii reanis deleat iam facta peccata,

fuissetisfactiaco mansiligatur. Et in psal. so. sic inducit loquentem poenitentem cum Deo: Domitir non erit impunitum peccatum meumsed ideo nolo ut iup iaε, quia ego peccatum meum

Milo.S. Gregorius lib 6. cap. .i Regum, cum docuisset, tria requiri ad poenitentiam, mentis conuersionem,oris confessionem, & pecati vindictam, hoc te tium probat ex verbis Euangelicis iam allegatis: T-, inqu i t,beuia conuersum peccatorem cernimus, elim digna af Iisuis austeritate delere nititur,quia sequendo eoustetur. Unde Ioannes Baptista ait: Facitefructus demspaenitentiae. Beda in psalmum . inquit, fruam paenitentiae, tantum pro si aulis peccatis νοι σί Semei, qη tm digna expetisperitentia, quod

165쪽

p. XIII. De Indulgentis. Lib. II. 31

.fit sacrifiam iustitiae. Christianus Druthmarus in cap. 3.

Matthaei. Fractum, inquit,dignumpaenitentiaefacere, espraeterita malafletiHupunire, bona contrario agere, mala commissa eleemos uis redimere. Petrus Damiani serm. 2. de S. Andraea:Ne tibi blandiaris sigrauiter peccanti leuior paenitemia a m-sucio,vel a disi in lante dictato,cum input Morijs ignibus perfriem sim',quicquid hic miuim feceri et, quidgnos petat tentiaefructus quaerit aliis mus. Hinc etiam L. Paullus in Epistola posteriore ad Corinthios cap. 7. describens effectus poenitet tiar, inter alios ponit vindictam: Ecce,inquit, hoc ip n contristari vos secuntam Deum, quoium in vobis operatur sollicitari-uem,sed defensionem , sed indignationem, sed timorem, sed desiderium edaemulationem,sed vindictam. Sive autem haec vindictasgnificet afflictionem, quam poenitens ad sua peccata punienda, sponte suscipit,siue ea, quam poenitenti Praelatus imponiti illud est certum, poenitentiae actionem ad peccata punienda referri. Proinde non est fidimentum, vel commentum, sed spiritus sancti oraculum,quod Catholici de poenitentia docent. Vide multo

plura in libro . de poenitentia,ubi de satisfactione disserimus.

Quod verb ATTINET AD POENAM CANON l . C A M,quod erat ultimii membru partitionis Kemniti j, ver u est quidem,minori seueritate hoc tempore poenitentias iniungi,quam canones praescribant: tame iniunguntur poenitentiae, maiores,vel minores, pro criminuvarietate,nec imponuntur caussa disciplinae solius, sed etiam,vt iupra demonstratum est, in satisfactionem, vel satisfactionis partem,ac proinde relaxatio poens iniunctae per indulgentias, in his etiam locum suum habet. . Sed pr ter has omnes poenas,est poena purgatori;,quam nemo negare potest, non spectare ad fructus nouae vitae, nec ad carnis mortificationem , neque ad flagella Dei particularia, neque ad Ecclesiasticam disciplinam, sed solum ad castigationem peccatorum pretieritorum, &ad reatum poenae remanentis post culpae remissionem omnino expiaudam. Non esic ὀutem haac popuam pur

166쪽

r13 Gip. XIII. De Inda genti f. Lib. II. gator ij commentum vel figmentum Catholicorum, sed dogma scripturarum sanctarum,&confessionem totius Ecclesiae, etiam antiquistimat, probatum est a nobis in priore libro de purgatorio 'are non deest poetia, quae per indulgentias utiliter relaxetur,&argumentum C tholicorum, etiam via Nemctatio proponitur,vim suam habet, neque potuit ipse gladio spiritus, ut frustragi

riabatur, neruos eiuS Incidere.

D fenditur qOrtum argumentum C ibolicorum.

O Varium Catholicorum argumentum de sumi di

cit Remmitus,ex cap. r. ad Colos . ubi leguntur illa verba ; Adimplenqua desum psionum christi in earne me pro corpore i Ecclesia. Vt autem hoc argumentum commode refellat Kemnitius, duo mendacia admiscet. Scribit enim hoc modo : Haue Paullι sera iam itam intelligxnt,er inremii volust εὐήρ stombin christi,quibus peccata ε lyra expiauit, stipen Dan peecatis tulit,redimens nos a m Iedicto legA, .uquid defMeru,qtis minus plera perfecta, coU-nuata,

oin Uyci nisubsessio esse ρο sit pro peccatH nostrH. Hoe est primum mendacium tam impudens, & cras sum,ut nihil impudentius,&crassius fingi possit: neque ex tanto numero seriptorum, veterum & recentiorum, qui de indulgentijs ser ipserunt, unum allegare poterit, qui dicat,quod ipse fingi t nos dicere: Imb summa consensione scriptores Catholici cum Clemente VI. Pont. in constitiuione quae incipit, unigenitus, loceat, satisfactionem Christi fuisse infiniti pretis,' & non solam. plene, pcrfecte, pro peccatii nostris Deum placasse; sed etiam placare potuisse pro peccatis infinitar multitudinis hominum si tot suturi Dissenti Adducit quidem temnitius Bonaventuram,quasi is dicat, satisfactiones sanctorum applicari ad pretia aliquod solutionis pro

167쪽

peccatis, ideo, quia pretio Chri iii aliquid defuerit. Sed illa verba postrema , ideo, quia pretio cisi' u:iquid defuerit, non habentur apud Bona uenturam. Consulat lector locum ipsum, qui est in .sent. disi. ao. parte a ar. I. qu. .

ad 3. Alterum mendacium addit ibidem xemnitius , his

verbis. Izum Yπὸ defectum p sit οπμ Christi, supiendom esse di cmu po ovibus sanctorum. Qua re, quis hoc dicat ex Catho. licis,& nullum inuenies. Dicunt quidem Catholici cum Clemente VI. Pontifice. ad cumulum thesauri accedire passiones sanctorum; sed, ad iupplendum defectum passonis Christi, quam infiniti preti j esse fatentur,nmmo dicit. His mendacijs suis, quasi nostra essent dogmata, refellendis deinceps occupatur,& probat, quod iam

Accedit postea ad locum ipsum B. Paulli explicandum,& repetit, quae Caluinus attulit, & ad quae nos supra respondimus, quae hoc loco repetenda non duximus. φnus tantum ust locus in tota hac disputatione a Temnitio adductus, quem hactenus explicatum non memini: is est in psal. 43. ubi negat David, ρυφ fratrem afratre redi-

bari existimat, non posse satisfactiones sanctorum adiplicari ad reatum poenae pro alijs expiandum. Sed facilis est responsio. Nam tribus modis explicari potest, &solet ea sententia. PRIMA Ex PLICATI O, eaque conformis Rabinis Iudaeorum est, quod affirmet David, neminem posse liberari a morte corporis, propria virtute,vel potentia amicorum, aut consanguineorum rreprehendit enim illos qui confidami ut habetur in versu superiore tu virtutes , ot in multitudine diuitiarum suar auri tur. & ait frater non redimit, redimeι boonDd est, se ter, qui coniunetissimus,&amicissimus est, non potest fratrem redimere a morte ; quia mortem nemo potest

effurere; quis igitur alius homo est, qui eum redimere - possit & in eundem sensum additur, neminem possa muneribus Deum placare, nec vitam ullo pretio redi. mere. Atque hic quidem sensus nihil gemuitium iuuat,

quia

168쪽

ruia non facit ad rem, de qua agimus: A LTER A expotio est S. Basilij, in commentario huius loci, qui exponit has sententias de redemptione a morte animae, id est,a peccato,&gehenna;vt hic sit sensus. Frater non redinmit,at multo minas quiuis alius Mina ; quia omnes peccauerunt, in egent gloria Dei,omnes sunt captiri, ves redimendi: ideo misit Dea

redemptorem ChristAm,quia non est frater,nec homo, sicut caeteri ,sed est Dein hamo,iustus,ein liber, qui seque redemptione indiget, Inberare omnespotest. Haec explicatio nihil etiam iuuat Κem nitium : quoniam non negamus, imo asserimus omnes Catholici, non potuissse nos redimi a morte animae, rege henna, per satisfactiones sanctorem, sed Christi solius, qui factus est nobis a Deo iustitia, & redemptio, ut Apostolus loquitur in priore Epistola ad Corinth.

cap. i. TERTIA explicatio est S. Augustini, int. Concione in psalmum praedictum, qui ita interpretatur; Frater nas redimi redimet homo λ id est,si tari his, qui rater mysterferi deuatus est,non te redimit, expectas vite redimat alius boim uou dabit Deo placationem furun,nee pretium redemption is animae suae,

Me qui confidit in virtute sua, cinis multitudine diuitiarum suarum gloriatur. Atque hucusque expositio S. Augustini neque caussam Temniti; neque nostram iuuat. Loquitur enim

de t iberatione impij a captiuitate peccati,& dicit, non posse impium, qui in sua virtute confidit, liberari, nec a se, nec ab alio, cum a Christo liberatus non fuerit, non defectu Christi, qui pro omnibus mortuus est, sed defectu imp ij, qui redemptionem sibi applicari noluit. Nos autem in disputatione de indulgent ijs, non loquimur de liberatione impij, sed de liberatione hominis iusti ficati a reatu poenae temporalis; de qua liberatione loquitur in sequentibus verbis S. Augustinus , quae verba haeresin Κemniiij manifeste refellunt. Addit enim Augustinus : stui sunt,qui dant pretiam redemptionis animae sua quibus ait Dominus: facite vobis amicos de mammona iniquit trivi est' i recipiant vos in aeterna tabernacula. Izi dant pmiumr edemptionis animaseae,qui non cessant eleemos in facere. Ideo illos,quoi monet per Timotheum Apostolus, noluit esse saperbosine is

169쪽

bindantia ἐiuitia suar glorientur . Denique, quod is de-bane, liat apud illos veterascere, ed aliquid ex eo feri, vi esseι pretium redemptis- -imae illorum.T sors eni, sesuit, si V dram tam bonum infuturum, t apprehendam veram vitam, sic dia, tretium redempti is azimaesuae. Haec ille. Itaque s. Augus inus non timet dicere,& ter repetere,homines iustos a Christo redemptos a morte animae, dare per eleemosynas pretium redemptionis animae suae, iuxta illud : P coria tua eleemosynis redime, quae redemptio non potest alia intelligi, nisi a reatu poenae remanente post redempti nem peccati,quoad culpam. Et, si, Augiistino teste, potest quisque dare pretium redemptionis an imae sus, sine ulla iniuria Christi redemptoris omnium, non debet videri mirum,si nos dicamus, posse sanetos martyres dare pretium aliquod redemptionis,pro solo poenae reatu ali rum fidelium: non quod Christi pretium non sufficiat, sed ut hac etiam ratione martyrum passiones, & merit

honorentur.

CAPUT XV.

Defenditur quintum argumentum oesicorum.

intum algumentum pro thesauro indulgentiarum, sumi dicit xemnitius ab illis Apostoli

verbis. a. Corinth. 8. In praesenti tempore vestra atam dantia illorum inviam suppleat, ut m urorum abundantia, vestra inviae sit iupplementum. Ex hoc loco ita formari argumentum a Catholicis, affirmat idem Temnitius : corinis bundabuni pecunia,sed iuves erant meritorum : contra vero, semcti Hierosol uani abundabant meritis stiritualibus, apecunia ver. malὸ parvii erant. Paulliu igitur talem perminii ionem inter flos imsituit, ut corinthiν praeberent manim adiutrices , eonferendo la se pecuniam , pro illa preMua, sancti Hierosobmisoni ex os risiis

170쪽

rent, quos adfat actionem pro peccatu attinet. Sed, i n duobus peccat Kemnitius: nam, 'ec fideliter refert argia metum Catholicor v. nec solide, illud refellit. Catholici enim non dicunt, Apostolum instituisse illam commutati nem , ut Hierosolymitani venderent merita superer gationis Corinthiis : sed tantum ex eo loco colligunt, eam esse in Ecclesia communicationem, ut alij alijs b na sua communicare soleant: nec solum bonai corporalia, sed etiam spiritualia inuicem praebere possint. Ex quo sequitur, ut etiam unus pro alio satisfacere,&aliorum passiones alijs applicari valeant. Nec tamen solide argumentum Catholicorum, etiam ut ali ipso propositum est, Xemnitius refutauit. Dicit enim insequentibus, per inopiam Corinthiorum, non intelligi inopiam meritorum, sed inopiam praedicationis verbi Dei, M probat ex duobus locis eius dein Apostoli: nam Rom. is. Apostolus scribens de eadem contributione GI eemosyn ar u m,ai t : istisiiualem eorum participesfacti; ut gemtiles, deberit e ihi in earnatibus ministrare illis. Qu id vero per spiritualia intellexerit, applicari dicit i. Cor. 9. in illis , verbis. Stiritualia vobis semiuauinnu, quid magni est , si carn lia vestrametamus Isaeciae. Sed in P Rio RE loco Apostolus cuspiritualibus donis generatim loquitur, nec restringit sert. nonem ad praedicationem. Vere enim gentiles facti sunt participes donorum spiritualium, quae in Hierusa in m primum effusa sunt a Deo : videlicet, fidei, spei,charitatis, sacramentorum, miraculorum, deci In POSTERIORE autem Ioco, non est sermo de ista commutatione bonorum , de qua nos agimus, sed de stipendio debito ex iustitia, ijs, qui Euangelizant. Hoc autem loco, videlicet r. Cor. 8. Apostolus loquitur generatim de bovis spiritualibus, & temporalibus ; nee debent eius verba restringi ad praedicationem. Quod , patet. primo : quia verba sunt generalia : iEorum abum dantia vestram inopiam Appetat. Secundo, quia non egebant Corinthi j, ut mitterentur eis praedicatores ex Hierusa- lem: iam enim plene instituti erant. Nam r. Cor. I. legiamus de Corinthijs, iam diuites Dat estu ia ciri lo, in omini

verba

s lirte

SEARCH

MENU NAVIGATION